Index   Back Top Print


ALLOCUTIO SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI PII PP. XII
AD SUPREMA CONSILIA
PONTIFICIORUM MISSIONALIUM OPERUM

Die I mensis Maii, anno Domini MCMXXXIX

 

Si Nobis suave est semper excipere filios, suavius pertentat animum Nostrum gaudium hodie, cum tales videmus et alloquimur filios, quales ipsi, dilectissimi, estis, qui vel in singulis nationibus Pontificiis Missionalibus Operibus moderamini vel adlecti supremis Consiliis Pontificiorum Operum a Propagatione Fidei et a S. Petro Apostolo in Urbe degitis. Sempiterni Pastoris in terris quamvis indigni personam gerentes, sentimus ad Nos quoque attinere verba, e quibus Eius in universum humanum genus effusus amor patescit: « Et alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili: et illas oportet me adducere, et fiet unum ovile et unus pastor » (Io., X, 16). Benignissimi Redemptoris oraculum saepe memoria repetentes, ipsius incalescimus votis ac precum gemitu Spiritum Sanctum exoramus, ut cito aperiat salutis spatia tam ingenti hominum multitudini, quos idolorum servitus premit et veternus error constringit, eosdemque nostrae spei, nostrae gratiae efficiat consortes. Cum beatissimo Paulo praedicantes « gentes esse coheredes et concorporales et comparticipes promissionis eius (Dei) in Christo Iesu per Evangelium » (Eph., III, 6), nulli parcemus labori, ut catholicae religionis gloria et dissitis populis fulgescat et Crux, in qua est salus et vita, et longinquas mundi plagas inumbret.

Hanc ob rem maximi momenti est in singulis gentibus constituere ecclesiam eique proprium ex indigenis sacrorum administrorum agmen tribuere.

Tanti autem apostolici muneris vos estis, dilectissimi, sollertes providique adiutores, pro viribus operam dantes, ut Dei Regni fines amplificentur. Diligentiae vestrae novimus fructus, qui quotannis augescunt, quamvis crebrae neque exiguae obstent diflicultates. At iter durum vincit pietas et, sicut in rebus validis Deoque probatis contingere solet, « Molli paullatim flavescet campus arista » (1).

Quod Pontificium Opus a S. Petro Apostolo decem condit lustra ex quo ortum est, Nobis optatam profert occasionem, ut tam salutare inceptum quam maxime laudemus et comprobemus eidemque ut magnos profectus et processus percupiamus.

Pergite, dilectissimi, omni contentione missionalibus coeptis insistere; dumque frigescit in mundo misere caritas, « quoniam diminutae sunt veritates a filiis hominum » (Ps., II, 1) exemplo vestro ostendite terrigenas non ideo vivere, ut invidia tabescentes parricidalibus telis digladientur, sed ut aeternam felicitatem adepturi sacro foedere Deo se iungant et inter sese coniungant. Humanae consortioni attributa a Deo meta amor est, pax est, concordia et unitas est. Moderamine igitur vestro perciti et hortatibus infiammati omnes qui christiano nomine recensentur, evangelicae suavitatis odorem late fundant, sint, prout unicuique datum est, « deiferi, templiferi et christiferi » (Ign. Mart.. ad Eph., IX, 2), auspice et praelucente Sancto Joseph, Beatae Mariae Virginis Sponso et Ecclesiae Patrono, cuius sollemnitatem hanc per hebdomadam celebramus. Tenet Ipse manu Florem convallium ac Panem vitae, quem vobis pie porrigit, ut ceteris praebeatis.

Salutaria cuncta a Deo adprecantes, vobis, dilectissimi, fidelibusque, qui vobis in missionali causa fovenda impigre obsequuntur, laboribus, propositis vestris peramanter in Domino benedicimus.


(1) VERG. Egl. 1V.

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana