Index   Back Top Print


ALLOCUTIO SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI PII PP. XII
AD EXTRAORDINARIUM SLOVACORUM REIPUBLICAE LEGATUM*

Die VII mensis Iulii, anno Domini MCMXXXIX

 

Quae tu, Excellentissime Vir, verba fecisti, dum officiosas Nobis reddidisti litteras, quibus Extraordinarius Slovacorum Reipublicae Legatus crearis et Administer cum liberis mandatis, nobilissima ea testantur, summo cum animi Nostri solacio, sensa ac proposita, quibus permotus in almam hanc Urbem, Christiani nominis caput, venisti Civitatis tuae Moderatoris fiduciae respondens; quae quidem sensa ac proposita eo diriguntur ut publicae inter Apostolicam Sedem et novam Slovacorum Rempublicam amicitiae rationes ita conformentur, evolvantur ac solidentur, ut cum istius populi votis, catholicae fidei Ecclesiaeque studiosissimi, omnino congruant. — Haec tempora nostra, vicissitudinum plena, quarum futuros consequentesque exitus prospicere difficile est, a Slovachiae etiam gente nova eademque gravissima postulat onera ac munera. Qua in rerum condicione, quae multum spiritualium ac terrestrium facultatum a populo exigit, multum perspicaciae ac prudentiae, multum denique illius sensus, qui fraternam mutuamque necessitudinem devotionemque spiret, maximopere interest religionis viribus libertatem illam sartam tectamque servare, quae praeviam ac necessariam rationem constituat, qua catholica fide duce — christianae vitae mores naviter efficienterque educentur ac conformentur. Faxit igitur Deus ut Evangelii praecepta, quae SS. Cyrillus et Methodius — quorum hodie diem festum agimus — maioribus vestris praedicarunt, filiis et filiabus populi vestri sacra sint in posterum etiam hereditas, thesaurus studiosissime servatus incolumis, ac vitae denique ducendae norma, quae ad perfectissima quaeque cotidie magis contendat! Auspicio ac tutela Crucis, quae Civitatis vestrae insigne exornat, et Perdolentis Deiparae Virginis patrocinio, cui Decessores Nostri f. r. Benedictus XIII et Pius XI Nationem vestram concrediderunt ac sacrarunt, novata Slovacorum Respublica per iter, quod ad veri nominis prosperitatem felicitatemque ducit, gressus suos nullo non tempore dirigere queat.

Certum autem habeas Nos, pro parte Nostra, nihil reliqui facturos quod publicas inter Apostolicam Sedem ac Civitatem vestram necessitudine es, mutua fiducia ac consensione conformatas, statuere atque adaugere possit. Ac solacio idcirco delectationeque afficimur, quod novimus te, Excellentissime Vir, adiutricem Nobis hac in re sollertemque operam esse navaturum.

Interea vero fore confisi ut Deus Omnipotens proposita ac vota, quae sollemni hac hora elicimus, ad felicem exitum adducat, facta perhumaniter abs te omina rependimus ex animo, atque imploratam Apostolicam Benedictionem universae Slovacorum Nationi effusa voluntate impertimus.

Pochválen bud Ježiš Kristus.

Nech Pán Boh žehná a opatruje slovenský národ.


*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, I,
  Primo anno di Pontificato, 2 marzo 1939 - 1° marzo 1940, pp. 243-244
  Tipografia Poliglotta Vaticana.

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana