Index   Back Top Print


ALLOCUTIO SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI PII PP. XII*

Die VIII mensis Decembris, anno Domini MCMXXXIX

 

Magnas tibi agimus gratias, Dilecte Fili Noster, qui summo officio Nos Liberianum templum ingredientes excepisti et tam pio salutasti alloquio; itemque Venerabilibus Fratribus ceterisque dilectis Filiis Nostris gratum profitemur animum, qui suae ipsorum Romanae purpurae maiestate hanc horam sollemniorem reddiderunt; ac debitas etiam persolvimus grates venerandae huius Patriarchalis Basilicae Canonicorum collegio et clero, necnon cunctis adstantibus christifidelibus, quorum amata praesentia et frequentia Nobis haud exiguae delectationis est causa, Vobis vero peculiari modo gratam idcirco significamus voluntatem Nostram, qui Sanctissimae Virginis imaginem, tam affabre minio depictam, tamque Nobis carissimam, ac Mnemosynon primi a Nobis celebrati Eucharistici sacrificii, dono dare voluistis.

Semper laetus Nobis illuxit dies Deiparae, sine originalis culpae labe conceptae sacer, quippe qui, miro recensito mysterio, humanae Redemptionis auroram producat et communis laetitiae afferat spei plenas primitias. Hoc autem anno is laetior obtingit, quia heic vobiscum sacerdotii octo abhinc lustra a Nobis initi memoriam celebramus. Maxima haec Beatissimae Virginis aedes a pueritia Nobis percara fuit; perplacuit namque Nobis, quia in media Nostra natali urbe veluti materna aula patet, ubi praecelsa caelitum hominumque Regina rnisericordia sua regnat, suaviter imperat, conciliat venias, praestat auxilia; perplacuit quia amabile praesepe tuetur, in quo, ut pie fertur, Servatoris vagivit infantia, quia Summi Pontificis Nostro nomine quinti colendas servat exuvias, quia excellit religionis afflatu, magnificentia, venustate, gratia. Idcirco hoc Templum Nos, ad sacerdotum cohortem adscripti ac primum ad aram operaturi, delegimus et in Burghesiano Sacello, laetitia sancta parentibus, propinquis, amicis gestientibus, divina mysteria peregimus: auspicatissimi illius eventus suavis semper subit animum Nostrum memoria. Iucunda sinceraque facti testificatione fatemur sacerdotium Nostrum, quod a Dei Matre sumpsit auspicium, ab Eadem assecutum esse processum. Etenim, si quid bonum, si quid rectum, si quid catholicae fidei conducibile sat diuturno vitae Nostrae cursu perfecimus, non in Nobis, sed in Deo et Domina Nostra gloriamur ideoque iusta huius celebritatis gaudia ducimus. In Mariae fidem tutelamque recepti, in rebus dubiis et anxiis, in quibus saepenumero versati sumus, dulcissimam appellavimus Matrem ac, secura spe in Ea collocata numquam destituti, ab Ipsa lucem, praesidium, solatium nacti sumus.

Pergat Tutrix fidissima alumnum Suum, apostolici ministerii sarcina oneratum praesentioris Sui indigum auxilii, benigna et facilis fovere. Alma Dei Parens, ad Cuius aram immortali Deo primitus Ipse litavit, et Cui pro effusa accepta benefactorum largitate meritas nunc canit laudes, precibus vocata adsit. Det cultori clientique Suo ad caelestis Numinis Suamque gloriam et ad Ecclesiae salutem comparandam consiliorum prudentiam, operis sollertiam, atque illum Dei hominumque amorem, quem nulla adversa minuant, itemque insuperabilem fidem, quae pugnando non nutet, vincendo non tepescat. Ipsa, Quae Salus Populi Romani gaudet vocari, respiciat, quaesumus, et hanc perdilectam Urbem, quae per Eam tantum adepta est ornamenti et decoris; puerorum surgentia ingenia, Ea propitia, candore et innocentia niteant sicut nix, quae, ut traditur, calente aestate, erigendi domicilii Eius terminos definivit; sint, Ea auspice, Romanorum proposita firma, lucida, pura sicut marmoreae huius templi columnae; atque eorum continenter in exemplum fulgescat caritas, sicut musivum opus, quod daedalo artificio absidem decorat, et sicut speciosi aurum laquearis; ac denique omnigena prosperitate eorum domestica et publica negotia florescant.

At animus Noster e praesenti ereptus gaudio eo evolat, ubi in christianis finibus bellum saeviens tot succidit iuvenes ac ruinas et lacrimas parit. Tot ferimur luctibus et ingenti nimioque afficimur moerore. A miserentissima et clementissima Matre narrant christianae historiae annales quidquid malorum in filios Eius ingrueret saepe averruncatum esse. Ea igitur misericordibus oculis respectante simultatum acerbitates restinguantur ac, odiis positis et concordia inita, bona redintegretur pax, quae homines mutuis solidisque nexibus coniungat Deoque subiungat ac caelestium mandatorum fideli fulciatur custodia. Placa mare maris Stella!

Inter pontificalia sollemnia haec vota suppliciter proferemus Deo ut, beatissimae Virginis patrocinio interposito, caligantes fugentur nimbi et melioris aevi cito arrideat felicitas. Id omnibus flagranti studio ominamur; vobis autem, qui, festa iucundaque corona, nunc Nos circumstatis, effusa caritate benedicentes Immaculatae Virginis indulgentiam ac favorem exoptamus, ut iustitia, fiducia et laetitia uberius affluatis. « Sit in singulis Mariae anima ut magnificet Dominum; sit in singulis spiritus Mariae, ut exsultet in Deo » (S. Ambros., Expos. in St. Lucam, lib. II, 26).


*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, I,
  Primo anno di Pontificato, 2 marzo 1939 - 1° marzo 1940, pp. 425-427
  Tipografia Poliglotta Vaticana

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana