Index   Back Top Print


SACRUM CONSISTORIUM

ALLOCUTIO SS.MI DOMINI NOSTRI PII PP. XII *

Die XII mensis Ianuarii, A.D. MCMLIII

 

Venerabiles fratres

Ex quo Sacrum Collegium vestrum, septem abhinc annos, novis adlectis Purpuratis Patribus, supplevimus, multas illud, ut nostis, gravesque iacturas fecit ; ac cupimus imprimis Eminentissimos eos Viros maesto commemorare animo, quorum hodie praesentiam una vobiscum desideramus.

Ut autem novos vobis conlegas donaremus, non modo id suasit, ut nempe amplissimum Ecclesiae Senatum, numero deminutum, redintegraremus, sed ut etiam lectissimos Praesules, qui vel in Pontificiis Legationibus, vel in sibi creditis dioecesibus, vel in Romana Curia studiosam, sollertem prudentemque suam navando operam summopere Nobis se probavere, multumque ad christiani nominis contulerunt incrementum, digno afficeremus praemio.

Ac gratissimum Nobis fuisset — id cupimus heic vobis coram declarare — aliis quoque, qui vel suo consilio suaque operositate tam prope Nobis adsunt, vel longe a Nobis adsidue laborantes, virtutum laude promeritisque praestant, eandem impertire dignitatem. Attamen quem Patrum Cardinalium numerum Decessor Noster fel. rec. Xistus V, per Apostolicas Litteras Postquam verus die in mensis decembris, anno MDLXXXVI datas, decrevit ac statuit, et Codex Iuris Canonici iterum sanxit (Can. 231), haud visum Nobis est, re diligenter perpensa, in praesentibus rerum adiunctis immutare; eis cupimus nihilo secius, quos, etsi dignos, non potuimus tanto decorare honore, aestimationis ac benevolentiae Nostrae significationem hoc in sollemni consessu declarare.

Aliud praeterea est, quod silentio praeterire nolumus : lectissimos nempe Praesules duos, qui pro sua cuiusque parte Officio praesunt publicis procurandis Ecclesiae negotiis, in Sacrum Collegium vestrum cooptare Nobis in animo erat, eorumque iam erant nomina in primis a Nobis scripta, cum legendorum Cardinalium indicem comparavimus. Iidem tamen Praesules, insigni virtutis testimonio, tam instanter a Nobis petiere ut sineremus eos amplissimum hoc declinare munus, ut eorum iteratis votis ac precibus satisfaciendum putaverimus. Quod cum fecimus, eorum voluimus virtutem aliquo honestare praemio; atque adeo eos, ut nostis, ad altioris honoris gradum proveximus, qui satius aptiusque operosae eorum navitatis campum testaretur.

In novis vero deligendis Patribus Cardinalibus ea mente moti sumus ut videlicet, quantum fieri possit, Sacrum Collegium vestrum veluti viventem imaginem ref erat totius Ecclesiae, cuius amplissimus Senatus dicitur ; Ecclesia nempe Catholica cuius haec Apostolica Sedes caput est providentis Dei consilio constitutum — nulli genti, nullo populo extranea est, sed ad omnes pertinet, omnesque eadem caritate eademque cura complectitur.

Quin immo hoc videtur Nobis summa consideratione summaque meditatione dignum: dum nimirum nationum communitas ac civium compages nostris hisce temporibus dissidiis discordiisque disiunguntur atque interdum etiam in grave adducuntur discrimen, at contra quae fuit a Divino Redemptore ad omnium reparandam salutem condita societas, eam suapte natura unam esse, ac singulos universos cuiusvis stirpis cuiusvis gentis veluti matrem amantissimam considerare filios.

Hanc singularem indolem, quae eam supra varias nationes ponit, Sacrum Collegium vestrum, ut videtis, participat, quamvis aliquando ex aliis, aliquando vero ex aliis dioecesibus ac populis, pro rerum opportunitate, Purpurati Patres deligantur. Nulli enim peculiari sedi haec excelsa Ecclesiae dignitas coniungitur, vel necessario tribuenda est; ac praeterea qui eam adepti fuerint, ii procul dubio, ut Nobis perspectum est, in hoc perhonorifico fungendo munere, Ecclesiam universam potissimum prae animo habent.

In praesens autem dum vos, Venerabiles Fratres, Nobis coram cernimus perlibenter, facere non possumus quin ad Zagrabiensem Archiepiscopum, cui ob rerum condiciones, in quibus versatur, datum non fuit ut libero commeatu hanc Urbem peteret communemque Patrem adiret, maerentem voluntatem convertamus Nostram. Etsi absentem paterna Nos eum caritate amplectimur ; ac cupimus vehementer ut noscant omnes Nos, cum eum Romanae purpurae maiestate decorandum statuimus, non aliud quaesivisse, nisi eximia illius promerita digno honestare praemio, atque etiam universae eius genti testari benevolentiam Nostram; singularique ratione dilectos filios Nostros ac filias dilaudare impenseque solari, qui strenua sua animi fortitudine, difficillimis hisce temporibus, catholicam suam profitentur fidem.

Peculiarique modo longissime a vero abest Nos illum ea mente in Sacrum Collegium vestrum cooptandum decrevisse, ut publicos Jugoslaviae Moderatores provocando offenderemus. Neque Nos hac nuntiata electione voluimus asperrimo illi loquendi modo respondere, quo Nos una cum Apostolica hac Sede detrectamur ; asperrimum dicimus loquendi modum, cui quidem, veniam ex animo dantes, ignoscimus.

Verumtamen conscientiae Nostrae officium Nobis haud permittere poterat, ut illarum accusationum fundamentum agnosceremus ac probaremus; quae, ut nostis, eo processerunt, ut Zagrabiensis Archiepiscopus gravissima damnaretur poena. Ac praeterea spei exspectationique non satisfacere non potuimus catholici orbis christifidelium ac non paucorum etiam acatholicorum, quibus hic ad Romanae purpurae dignitatem evectionis nuntius sacri Antistitis apostolico studio christianaque fortitudine praestantis, pergratus fuit. Ceterum Patrum Cardinalium munus ecclesiastica tantummodo dignitas est; qua tamen ii solent, qui publicae rei gubernacula tractant eorumque populi, cum de eorum cive agitur in vestrum adlecto Collegium, summopere laetari.

Aliud denique est, quod magna animum Nostrum aegritudine afficit. Paucis ante diebus Venerabilis Frater Stephanus Wyszynski, Archiepiscopus Gnesnensis et Varsaviensis, brevissimis nuntiavit verbis se non posse, ut in votis erat, hanc almam petere Urbem. Quibus de causis id agere non possit, adhuc Nobis ignotum est. Certissimum est tamen — idque cupimus ut omnes perspectum habeant — Nos, cum eum statuimus ad Romanae purpurae dignitatem evehere, non modo voluisse hunc sacrum Antistitem, de Ecclesia optime meritum, digno decorare praemio. sed nobilissimae etiam Polonorum Nationi, quae in christiani nominis fastis, arduis quoque asperisque temporibus, paginas scripsit summa laude summaque gloria dignas, paternam amantissimamque significare voluntatem Nostram.

Ac postremo virum desideratissimum vobis coram comme moratum volumus, Venetiarum nempe Patriarcham, qui postquam a Nobis nuntiatum fuerat eum proxime fore eadem vestra dignitate augendum, e mortali hac vita decessit. Is apostolicae suae operositatis praemium non heic a Nobis, sed a Deo ipso, ut confidirnus, in sempiterna beatitate accepit.

Iam deveniamus igitur ad amplissimum supplendum Ordinem vestrum, quattuor ac viginti lectissimos Praesules in illum adlegendo, quos ob sua cuiusque eximia pramerita ob suasque virtutum laudes hoc tanto honore tantoque munere dignamus.

Hi sunt:

CELSUS COSTANTINI, Archiepiscopus tit. Theodosiopolitanus in Arcadia ac Secretarius S. Congregationis Propagandae Fidei;

AUGUSTUS ALVARUS DA SILVA, Archiepiscopus S. Salvatoris in Brasilia;

CAIETANUS CICOGNANI, Archiepiscopus tit. Ancyranus et Apostolicus in Hispania Nuntius;

ANGELUS IOSEPHUS RONCALLI, Archiepiscopus tit. Mesembrianus et Apostolicus in Gallia Nuntius;

VALERIUS VALERI, Archiepiscopus tit. Ephesinus et Adsessor S. Congregationis Orientali Ecclesiae praepositae;

PETRUS CIRIACI, Archiepiscopus tit. Tarsensis, et Apostolicus in Lusitania Nuntius;

FRANCISCUS BORGONGINI DUCA, Archiepiscopus tit. Heracleensis in Europa et Apostolicus in Italia Nuntius;

MAURITIUS FELTIN, Archiepiscopus Parisiensis;

MARCELLUS MIMMI, Archiepiscopus Neapolitanus;

CAROLUS MARIA DE LA TORRE, Archiepiscopus Quitensis;

ALOISIUS STEPINAC, Archiepiscopus Zagrabiensis;

GEORGIUS FRANCISCUS XAVERIUS MARIA GRENTE, Archiepiscopus Episcopus Cenomanensis;

IOSEPHUS SIRI, Archiepiscopus Ianuensis;

IOANNES D'ALTON, Archiepiscopus Armachanus;

IACOBUS FRANCISCUS Mc INTYRE, Archiepiscopus Angelorum in California;

IACOBUS LERCARO, Archiepiscopus Bononiensis;

STEPHANUS WYSZYNSKI, Archiepiscopus Gnesnensis et Varsaviensis ;

BENIAMINUS DE ARRIBA ET CASTRO, Archiepiscopus Tarraconensis;

FERNANDUS QUIROGA ET PALACIOS, Archiepiscopus Compostellanus;

PAULUS AEMILIUS LÉGER, Archiepiscopus Marianopolitanus;

CHRYSANTHUS LUQUE, Archiepiscopus Bogotensis in Columbia;

VALERIANUS GRACIAS, Archiepiscopus Bombayensis;

IOSEPHUS WENDEL, Archiepiscopus Monacensis et Frisingensis;

ALFREDUS OTTAVIANI, Adsessor Sacrae Congregationis S. Officii.

Quid vobis videtur?

Itaque auctoritate omnipotentis Dei, Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra creamus et publicamus S. R. E. Cardinales

Ex ordine Presbyterorum

Celsum Costantini, Augustum Alvarum da Silva, Caietanum Cicognani, Angelum Iosephurn Roncalli, Valerium Valeri, Petrum Ciriaci, Franciscum Borgongini Duca, Mauritium Feltin, Marcellum Mimmi, Carolum Mariam de la Torre, Aloisium Stepinac, Georgium Franciscum Xaverium M. Grente, Iosephum Siri, Ioannem d' Alton, Iacobum Franciscum Mc Intyre, Iacobum Lercaro, Stephanum Wyszynski, Beniaminum de Arriba et Castro, Fernandum Quiroga et Palacios, Paulum Aemilium Léger, Chrysanthum Luque, Valerianum Gracias, Iosephum Wendel,

Ex Ordine Diaconorum

Alfredum Ottaviani.

Cum dispensationibus, derogationibus et clausulis necessariis et opportunis. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen.


*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, XIV,
 Quattordicesimo anno di Pontificato, 2 marzo 1952 - 1° marzo 1953, pp. 457 - 451
 Tipografia Poliglotta Vaticana

 A.A.S., vol. XXXXV (1953), n. 2-3, pp. 65 - 71.

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana