Index   Back Top Print


ALLOCUTIO SS.MI DOMINI NOSTRI PII PP. XII
SODALIBUS ORDINIS S. BENEDICTI, QUI CONVENTUI E CONGREGATIONIBUS CONFEDERATIS ROMAE INTERFUERUNT*

Die XXIV Septembris, A.D. MCMLIII

 

Omnibus probe cognitam Benedictinorum sodalium erga Apostolicam Sedem observantiam atque reverentiam, a Legifero Patre suo traditam, hodie luculenter confirmat praesentia vestra, dilecti filii, quam amantibus verbis perplacet nunc Nobis consalutare, quaeque animum Nostrum haud mediocri afficit solatio et gaudio.

Gravis et magni momenti causa vos ad hanc Urbem christiani nominis principem undique adduxit. Convenistis, siquidem, ad normam Legis vestrae Confederationis propriam, ut per opportunos habendos coetus, coniunctis consiliis ac studiis, eas simul expenderetis quaestiones, quae ad provehenda Benedectini Ordinis rationes atque incepta maxime pertineant, adeo ut inclitum Institutum vestrum novis insurgentibus necessitatibus occurrens, suis obeundis muneribus aptius evadat, auctioribusque in dies gaudeat incrementis.

Concordem huiusmodi sociamque operam, quae ob temporum rerumque adiuncta expostulari omnino videntur, atque ad firmanda inter omnes Benedictinorum familias vincula apprime conferent, Nos profecto et merita honestamus laude, et fervidis votis ominibusque gratulando prosequimur.

Nobis enim in comperto est, quam provido sane consilio Decessor Noster fel. rec. Leo XIII prospexerit ut variae Benedictinorum sodalitates vinculis coalescerent fraternae Confederationis, cuius fructus, uberrimos quidem, testantur et increscens in dies sodalium numerus et auctum per hoc temporis spatium Benedictini Ordinis nomen et decus. Quapropter Nos ipsi, occasione data, ad hanc studiorum coniunctionem vos enixe non semel adhortati sumus, sive Litteris Encyclicis die XXI mensis Martii anno MCMXLVII, quarto decimo revoluto saeculo a S. Benedicti obitu, sive sacro sermone die XVIII mensis septembris eodem anno in Basilica Ostiensi habito, sive etiam Apostolicis Litteris quibus elapso anno Legem propriam Benedictinae Confederationis auctoritate Nostra confirmavimus.

Optandum igitur est obsecrandumque, ut uberrimis gratiae suae auxiliis Deus vestros fortunet conatus, inceptisque bonos optatos det exitus, non Ecclesiae tantum sed ipsi civili hominum consortioni verissime profuturos. Quis enim Ecclesiae civilisque cultus fastos revolvens, vestri Instituti ignorare potest egregia promerita, ac summopere non aestimare salutiferum illum christianum afflatum a S. Benedicto, non sine providentis Dei consilio, excitatum? Quo quidem afflatu compulsae, olim innumerae monachorum cohortes non gladiis et bello, sed Cruce et aratro, caritate et veritate, ubicumque invexere Evangelii lumen, atque barbaros Europae populos ad leniores mores Iesu Christi praeceptis conformandos, ad pacem, ad concordiam, operosamque navitatem adduxere, ex qua nova humano generi affulsit aetas.

Quandoquidem vero hodie non pauci, in nonnullis praesertim Nationibus, a recta eiusmodi aberrarunt via, mirum non est tot eos tantisque periculis iactari, laborare calamitatibus, discordiaeque impulsionibus miserrime disiungi. Necesse igitur est, ut quem maiores vestri tam eximia laude in commune populorum bonum susceperunt laborem, eum vos hodie, praesentibus necessitatibus aptatum, alacriores cotidie studio iterum iterumque suscipiatis; Benedictinum enim Institutum vestrum salutiferam illam vim in praesens etiam elicere valet, quae ingruentibus malis opportunum queat praebere remedium, atque divinae liturgiae, monasticae disciplinae et evangelicae virtutis incremento, ad christiani nominis emolumentum magnopere conferre possit.

Quam ad rem sommopere interest, dilecti filii, ut « solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis » (Eph. 4, 3) omni studio Confederationis vestrae vincula arctius solidare contendatis, adeo ut variae Benedictinorum sodalitates quasi in unam coëant familiam. Quo fit ut Ordo vester, exinde novam efficacioremque vim sortitus, plenius respondeat maternis Apostolicae Sedis curis, quarum istud, quo convenistis, in Urbe S. Anselmi Collegium vobis praeclarissimum exstat testimonium. Huic autem, quae Nobis tantopere cordi est, firmae compagini, minime officit unius cuiusque Congregationis autonomia: singula enim monastica Instituta, propriam ipsius vivendi formam integre servando, cum veluti tot surculi ex valido uno caudice a S. Benedicto consito prodierint, manifesto ostendunt quanam multiplici virtute Benedictinus Ordo polleat, et quanam vitae ubertate vigescat.

Neque necessario inficitur institutorum vestrorum veneranda vetustas, ea, quam exquiritis, cum mutatae aetatis necessitatibus congruentia: quae quidem progredientis, non senescentis vel enervatae disciplinae monasticae argumentum censenda est, dummodo, uti die VIII decembris anno MCML in allocutione ad delegatos Religiosorum Ordinum sodales monuimus, caveatis ne « accipiatis a saeculo, quod triste et iniquum id tenet, sed ei vestrum inseratis quod probum et sanctum sit et salubribus illius impulsionibus consonum. Quod igitur in aliis timide bonum est curantes, expoliantes, augentes, ex eo veluti ex auri particulis praetiosa fingite vasa, ex eo veluti ex rivulis deducite amnes »

Coeptum igitur nobile iter pergite, dilecti filii, eo uberiores navitatis vestrae laturi fructus, quo magis Conditoris vestri praecepta et Apostolicae Sedis normas inviolate retinueritis, atque de vobis diffisi, omnem in Deo posueritis prosperi successus fiduciam. Ipse vestras augeat vires novaque vobis praebeat auxilia, quorum auspicem Apostolicam Benedictionem vobis et singulis universis sodalibus, quibus praeestis, amantissime impertimus.


*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, XV,
 Quindicesimo anno di Pontificato, 2 marzo 1953 - 1° marzo 1954, pp. 315 - 317
 Tipografia Poliglotta Vaticana

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana