Index   Back Top Print


ALLOCUTIO SS.MI DOMINI NOSTRI PII PP. XII
ADSTANTIBUS EMO P.D. CARDINALI MAGNO CANCELLARIO,
REV.MIS MODERATORIBUS AC DOCTORIBUS DECURIALIBUS
 PONTIFICIAE GREGORIANAE STUDIORUM UNIVERSITATIS
 CETERISQUE PRAECLARIS VIRIS ATQUE OLIM ALUMNIS, QUI
 CONVENERANT AD CELEBRANDUM QUARTUM EXPLETUM
SAECULUM AB EADEM UNIVERSITATE CONDITA*

Die XVII m. Octobris, A.D. MCMLIII

 

Animus Noster gaudio perfunditur, cum nunc vos, Purpurati Patres, Venerabiles Fratres et dilecti filii, hoc fausto felicique die coram admissos oculis Nostris complectimur. Singulari benevolentia salutamus hic adstantes professores vosque, alumni Nostrae Gregorianae studiorum Universitatis, qui laeti et pii huc convenistis, ducibus iis qui in vestro maximo sacrarum disciplinarum domicilio potestate pollent, scilicet Cardinali Praefecto Sacrae Congregationis Seminariis studiorumque Universitatibus praepositae, utpote Magno Cancellario, cum Moderatore Generali Societatis Iesu, qui eius vices gerit, et eiusdem Universitatis insigni sollertique Rectore. Salutamus episcopos et sacerdotes ex utriusque cleri militia, qui vestri Athenaei olim alumni fuerunt, frequens agmen lectamque coronam, necnon eos qui hic in praesens aliorum Athenaeorum vel Universitatum studiorum partes sustinent, ceterosque hospites profecto dignos, qui omni humanitatis suscipiantur officio. Vos universi Romam sponte et ultro confluxistis ad celebrandum quartum expletum saeculum, ex quo Gregoriana studiorum Universitas condita fuit, et a Nobis ipso ore aspectuque vestro poscitis, ut ei salutariter precemur et ad novum maiorisque usque honoris suscipiendum iter alloquio Nostro incitamenta adiciamus.

A vero deerrare Nos non putamus, si id asserimus postrema per decennia perfecte absoluteque in effectum deductum esse consilium, quod Sanctus Ignatius secum agitabat, cum ad Collegium Romanum instituendum curas convertebat.

Quod quidem sanctissimus vir cupiebat, quod excelso animo volebat, hoc certo erat: huc, ubi totius Ecclesiae arx est atque praesidium, ex omnibus orbis terrarum partibus arcessere iuvenes, ut, sacerdotes Christi et apostoli Evangelii domum reversuri, ipsi excultum ingenium et solidas virtutes sibi compararent.

Quod quidem Ignatii aetate et sat diuturno tempore post eius obitum, ex male superandis locorum intervallis aliisque obiectis impedimenti, contingere non poterat, — debitae Deo reddantur gratiae — feliciter nunc contingit. Ex quinquaginta octo nationibus et Rebus Publicis quinque terrarum orbis continentium in hanc Urbem congregati, iuvenes, in cleri spem succrescentes, pleno haustu purissimi fontis discendo sibi acquirunt totum complexum principiorum et legis naturae, veritatis a Deo revelatae opes, catholicae fidei divitias; penitus cognoscunt de Ecclesia Christi, qua structura ipsa consistat, qua vita floreat, quibus incrementis provehatur, quae metuenda et nocentia eius possint itineri obsistere ; perdiscunt Ecclesiae historiam, iura, vias et rationes, quibus Christi Regnum exactis aevis per mundi plagas diffusum fuit et nunc per sacras expeditiones propagandum est; accipiunt denique disciplinam fortium et intemeratorum administrorum Dei, quae quidem hoc est sentire cum Ecclesia, et pro Christi causa usque ad extremum vitae halitum se devovere.

Collegium Romanum seu Gregoriana studiorum Universitas Romanorum Pontificum adsiduam gratiam et benevolentiam merito sibi conciliavit. Ex quibus nimis longum est memorando recolere eos, qui Gregorianae Universitati singulariter faverunt.

Liceat Nobis, occasione nunc data, nonnullorum saltem honestam mentionem facere : Iulii III et Pauli IV, qui Collegium Romanum ad gravioris disciplinae philosophicam et theologicam scholam evexerunt; Gregorii XIII, qui largissima liberalitate de Instituto vestro optime meritus est et huius veluti parens habetur, a quo nomen iure recepit.

Tacendum quoque esse non putamus Benedictum XIV, qui cum nonnullis eiusdem professoribus, ut Rogero Boscovich, praecipua familiaritate utebatur et cum iis artiorem coniunctionem disciplinarum quae experimentis innituntur cum philosophia et theologia spectativi generis prosequebatur; Leonem XII, qui Collegium Romanum restitutae Societati Iesu administrandum tradidit eique nomen novum Gregorianae studiorum Universitatis imposuit. Huic Summi Ecclesiae Antistites decimi noni et vicesimi saeculi tot ac tantas benevolentiae significationes dederunt, ut Iniuriam ceteris facere videamur, si alium alii antetulerimus.

Ad philosophicas et theologicas doctrinas quod attinet, Institutum vestrum in exordiis suis, dimidii saeculi spatio, tot magistris et doctoribus magnam laudem assecutis floruit, ut aetas illa iure aurea appellari potuerit. At hoc minime detrahit subsequentium fastorum gloriam. Nam Praepositi generales Societatis Iesu nullo non tempore, usque ad praesens, operam dederunt, ut ibidem peritorum et etiam optimorum professorum copia suppeditaretur.

Laudamus scholasticam methodum, quae apud vos in usu versatur. Quam alibi haud raro negligi et contemni Nos minime latet. Ut ii ab ista incuria vel despicatione desistant, meminerint Summos Pontifices huiusmodi methodum saepe commendasse, quin etiam hortatos esse, ut ea in philosophicis et theologicis scholis in honore semper haberetur.

Id, quod scholastica methodus assequi contendit, ut scilicet hominis ratio revelatas a Deo veritates et eorum philosophica adiumenta perlustret, expoliendo illas quae eis insunt notiones et afferendo argumenta, quibus eorum certitudo solide fulcitur; utque praeterea quae contra disputantur resolvat, et veritates omnes tum naturales metaphysicas tum divinitus revelatas concorditer apteque componere conetur : hoc semper fuit et est philosophiae et theologiae certum firmumque propositum. Neque opinandum est mysteria fidei et eorum supposita philosophica ab unoquoque ita comparari posse, ut facile vel ultro ab intellectu nostro obtineantur, neque opus esse, ut diuturno studio et apta methodo ratiocinando et meditando pertractentur.

Neve timueritis, ne ob studia spectativi generis illae quae « positivae » scientiae nuncupantur et praecipue theologia « positiva » aliquid detrimenti capiant. Inter utrasque enim nulla oppositio, quin etiam illae eo securius prodeunt, quo firmius hisce superstruuntur. Exemplo sunto vobis ipse Doctor Angelicus, qui « positivarum » cognitionum appetens erat, et ex primaevi Athenaei vestri theologis Franciscus Suarez, qui iure post Sanctum Thomam primoribus sacrae theologiae cultoribus accensendus est, recens autem saltem unum memoria repetere fas Nobis sit — Ioannes Baptista Cardinalis Franzelin, qui utriusque ordinis disciplinis diligentissimum tribuit cultum easdemque mirabili modo in unum coniunxit.

Ipsa vestra studiorum ratio et programmata vestra annualia abundantiam rerum « positivarum », nostrorum temporum sacerdotibus valde utilium, continet, et quod summum est, in tractatibus vestris dogmaticis theologiae « positivae » amplum spatium praebetur ; et utinam studium Sanctorum Patrum et Scriptorum ecclesiasticorum apud vos floreat et augeatur.

Quod vero ad studia vestra et ad apostolatum vestrum attinet, ne indistincte permisceantur doctrina catholica et veritates naturales illi cohaerentes, et ab omnibus catholicis agnitae, cum eruditorum hominum conatibus ad eas explicandas itemque cum propriis elementis peculiaribusque rationibus, quibus varia philosophica et theologica systemata, quae in Ecclesia inveniuntur, inter sese discriminantur ; neve umquam ita agendum est, quasi sacrarum concionum materies et religiosa institutio hinc emanent atque dependeant. Nulla huiusmodi disciplina et ratio porta est, qua quis in Ecclesiam ingrediatur; maioreque ratione nefas hanc est asserere unicam portam patere. Etiam sanctissimo et praestantissimo Doctore numquam Ecclesia veluti primigenio veritatis fonte usa est neque nunc utitur. Doctores utique magnos habet et summis decorat laudibus Thomam et Augustinum; at falli nescios tantum Sacrarum Scripturarum caelitus inspiratos auctores profitetur. Ecclesia nempe Dei mandatu Sacrarum Scripturam interpres et custos, in se viventis Sacrae Traditionis depositaria, ipsa est ad salutem adipiscendam porta, ipsa, sub tutela ductuque Spiritus Sancti, sibi fons est veritatis.

Varia doctrinarum systemata, quae Ecclesia teneri sinit, omnino conveniant oportet cum omnibus iis, quae philosophiae et antiquae et christianae ab eiusdem Ecclesiae exordiis perspecta erant. Haec vero a nullo alio doctore tam lucide, tam perspicue, tam perfecte proposita sunt sive singularum mutua consensio partium ob oculos habetur, sive cum veritatibus fidei considerantur coniunctio et harum splendidissima cohaerentia, a nullo tam apta solidaque structura una simul composita sunt quemadmodum a Sancto Thoma Aquinate, ut Praecessor Noster Leo XIII hisce verbis sculpsit potius quam dixit : « Rationem, ut par est, a fide apprime distinguens, utramque tamen amice consocians, utriusque tum iura conservavit, tum dignitati consuluit, ita quidem ut ratio ad humanum fastigium Thomae pennis evecta, iam fere nequeat sublimius assurgere, neque fides a ratione fere possit plura aut validiora adiumenta praestolari, quam quae iam est per Thomam consecuta » (Enc. « Aeterni Patris » - Leonis XIII Acta, ed. Romana, I [1881] pag. 274).

In iis quae modo breviter attigimus, enumerentur, exempli causa, quae spectant ad naturam cognitionis nostrae; ad propriam veritatis rationem ; ad principia metaphysica in veritate solidata eaque absoluta; ad Deum infinitum, personalem, Creatorem omnium rerum; ad hominis naturam, animi immortalitatem, personae congruentem dignitatem, officia, quae morum lex ei ex natura indita denuntiat et imperat.

His rebus haud dubio mentis retinendis assensu apponenda non sunt ea, quae, ad verum in natura « positum » quod attinet, apud Sancti Thomae magnos commentatores et optimae notae discipulos adhuc in controversia sint. Neque de his loquamur, de quibus disputatur, an ad doctrinam Angelici Doctoris pertineant vel quomodo interpretanda sint; itemque utpote caduca silentio premimus ea quae reapse consectaria sunt veterum hominum cognitionis et mancae et ieiunae de naturae rebus physicis, chymicis, biologicis vel alius generis.

Talem esse sensum illius legis, qua Codex iuris canonici (can, 1366 § 2) Sanctum Thomam ducem atque magistrum omnibus catholicis scholis praeficit, felicis recordationis Decessor Noster Pius XI hisce verbis asseruit: « Sanctum igitur unicuique eorum esto quod in Codice iuris canonici praecipitur ut " philosophiae rationalis ac theologiae studia et alumnorum in his disciplinis institutionem professores omnino pertractent ad Angelici Doctoris rationem, doctrinam et principia, eaque sancte teneant " ; atque ad hanc normam ita se omnes gerant, ut eum ipsi suum vere possint appellare magistrum. At ne quid eo amplius alii ab aliis exigant, quam quod ab omnibus exigit omnium magistra et mater Ecclesia : neque enim in iis rebus, de quibus in scholis catholicis inter melioris notae auctores in contrarias partes disputari solet, quisquam prohibendus est eam sequi sententiam quae sibi veri similior videatur » (Litterae Encyclicae « Studiorum ducem », 29 sept. 1923 - A.A.S. XV, 1923, p. 324, I).

Hac prorsus ratione insignes vestri auctores et magistri pulchro consociarunt foedere fidelitatem, quam Summo Doctori continenter servabant, cum magni aestimanda libertate, quae doctrinarum pervestigationi debetur, a Decessoribus Nostris, Leone scilicet XIII et iis qui in Petri Cathedra eum subsecuti sunt. semper in tuto collocata.

Unicuique igitur professorum integrum sit, intra supra assignatos limites, qui praetervehendi non sunt, alicui scholae adhaerere, quae in Ecclesia domicilii iure potita est, hac autem lege, ut veritates ab omnibus retinendas prorsus distinguat ab iis, quae lineamenta et elementa peculiaris sunt scholae, et in docendo haec discrimina notet, ut bene cordatum decet magistrum.

Sed iam ad ceteras veniamus disciplinas, quae in Gregoriana studiorum Universitate docentur. Ab ea initium facimus, quae ibidem postremo tradi coepta est, ab Instituto nempe doctrinarum socialium, nuper Philosophicae Facultati aggregato. Probe nostis, dilecti filii, quale momentum studio socialis quaestionis eiusdemque rectae solutioni, si eam sperare licet, Ecclesia tribuat; adeo ut affirmare non dubitaverimus, Apostolicam Sedem vix in ulla re tantas recens locasse curas, quantas in huiusmodi quaestionibus enodandis. Quapropter paterno animo dilaudamus hoc Institutum eo consilio a vobis conditum, ut inibi sacerdotes sacrorumque alumni, etsi non ipsi unice, peculiari tamen modo, doctrinis socialibus instituantur. Revera huius Instituti studiorum ratione perspecta, facere non possumus quin ex animo gratulemur, meritaque honestemus laude sive animi alacritatem, qua coepistis, sive doctrinae copiam, qua discipuli imbuuntur.

Hoc Institutum Ecclesiae de re sociali doctrinam tradendam suscepit, cuius quidem capita praecipua in Apostolicae Sedis documentis continentur, in Encyclicis Litteris nempe, in Allocutionibus et in Pontificiis Epistulis. Ad rem quod attinet, variae de re sociali scholae exortae sunt, quae pontificia documenta explanarunt, evolverunt atque in systemata redigerunt. Quod quidem iure meritoque factum esse arbitramur. At illud evitari nequibat, ut eaedem scholae in principiis applicandis atque in conclusionibus deducendis aliae aliter procederent, multumque haud raro inter se discreparent. Quapropter hac etiam in re id cavendum est, quod de catholicae fidei doctrina deque theologicis scholis supra monuimus, ne scilicet vera genuinaque Ecclesiae de re sociali doctrina cum variis ac propriis cuiusque scholae sententiis permisceatur; quae duo quidem semper inter se sunt apprime distinguenda.

Ad theologicorum vestrorum provinciam pertinent etiam Facultates Iuris Canonici, Historiae Ecclesiasticae atque Missionologiae.

Ut ad ea veniamus quae ius canonicum respectant, gratissima animum Nostrum subit eorum temporum memoria, cum sive qua sacrorum alumnus, sive a sacerdotio recentes in huiusmodi studia peculiari modo incubuimus, vel etiam cum asciti ad adiutricem praestandam operam Codici Iuris Canonici redigendo, plures annos in hoc ipso iure versati sumus. Hac autem oblata occasione, silentio praeterire nolumus praeclarissimum illum per tot annos vestrae studiorum Universitatis Professorem, itemque Societatis Iesu moderatorem supremum, Franciscum Xaverium Wernz, quocum tunc temporis saepe de rebus iuridicis collocuti sumus, quique inter primarios suae aetatis disciplinae huiusmodi magistros excelsum tenuisse locum videtur. Diuturna igitur hac vitae experientia edocti, haec duo vobis commendanda censemus, quorum alterum ad rectam iuris canonici scientiam acquirendam, alterum vero ad sacerdotale obeundum ministerium spectant.

Quid vir iuris canonici addiscendi studiosus praestare debet, ut illud funditus pernoscat? Imprimis ipse iuris vigentis systema adeo teneat necesse est, ut universas normas perspicuas habeat, secundum earum sensum « positivum » et « speculativum ». Nequaquam enim recte vir Canonici Iuris peritus appellari potest, qui, etsi in canonum interpretatione sit versatus, non tamen iuris principia apprime noverit neque mutuas eorum rationes. Vestrae autem ducitur laudi quod huic rei efficiendae provehendaeque vim magnam tribuitis.

Quod similiter pro studio Theologiae moralis valere hic inserere iuvat. Theologia moralis, ut optime nostis, in Universitate vestra inde ab eius initiis peculiari modo excolebatur, duce Ioanne Cardinali de Lugo, Collegii Romani quondam magistro, qui doctrinam « speculativam » cum disciplinae « positivae » applicationibus mirabiliter coniunxit. Pergite igitur, ut egregie facitis, veritates morales divinas, naturales et « positivas », hominibus nostri temporis, qui non solum quoad mores in discrimine versantur, sed ipsa principia moralia in disceptationem vocant, adhibitis omnibus subsidiis, quae tum a disciplinis iuridicis, tum a recentioribus pervestigationibus suppeditantur, accurate, fideliter, ac rationibus usui accommodatis proponere et explanare.

Deinde qui iuris canonici disciplinam apprehendere contendit, gradum ad iuris historiam faciat oportet, quae quidem ad res iuris mature aestimandas plurimum confert; adeo ut veterum sententiam circa eadem instituta iuridica exploratam habeat, iuris originem, progressionem nec non mutationes discat, atque exinde varia inter se iuris systemata comparare valeat. Denique studium theoreticum complendum manet per cognitionem usus et exercitii iuris, cui rei « exercitationes » vestrae apte inservire possunt, eo vel magis quod heic in alma Urbe opportunitas datur — quae nusquam alibi in Ecclesia habetur — frequentandi « Studia » quae apud Apostolicae Sedis Officia habentur.

In consideranda suorum munerum natura iuris canonici peritus hoc persuasum sibi habeat, quemadmodum omnia quae in Ecclesia sunt, ita ius canonicum quoque omnino in animorum curationem contendere, ut homines praesidio quoque nutuque legum veritatis et gratiae Christi sint compotes ac sancte, pie, fideliter vivant, crescant, moriantur. Sive cum is ecclesiasticas res administrat, sive cum iudicia exercet, sive cum sacrorum administros aut christifideles consilio iuvat, adsidue cogitet a se de animorum salute, quibus multum quidem utilitatis, sed etiam multum nocumenti afferre possit, rationem esse reddendam. Quam ob rem iuri tradendo schola, cum apostolatui exercendo debeat esse praevia, ad hunc fructuose obeundum alumnos, qui ibi sacrarum legum notitia imbuuntur, aequa diligentia et severitate praeparet summopere oportet.

Nobis vehementer placet in Athenaeo vestro historiae ecclesiasticae studium ad uberiora incrementa provectum esse, et propriam esse Facultatem constitutam, cui quidem ea accedunt, quae Missiologica Facultas facit ad sacrarum expeditionum res gestas pervestigandas, atque ad huiusmodi incepta per insignia opera ad ethnologiam, sinologiam et islamologiam pertinentia prove henda.

In Ecclesiae historia colenda hoc vobis unum ex praecipuis est certum statumque propositum, ut huius disciplinae alumni criticae investigationis methodum sive ad eius praecepta, sive ad usum quod attinet ediscant. Neque mirum, immo laudabile est in id operam conferri, eo vel magis quod alienum praelucet exemplum. Quam appetenter, quam frugifere Instituta de rebus historicis colendis est studiosi viri, qui catholico non censentur nomine, praesertim postquam Vaticana secreta Tabularia patuerunt, repetendo diu recondita scripta documentaque, quae per longum praeteritarum aetatum decursum Ecclesiae labores et opera testantur, inde plurima cognita utilia hauserunt, collegerunt, typis mandarunt !

Quanta fructuum ubertate etiam catholica Instituta et catholici homines, splendidis insistentes vestigiis tum Maurinorum benedictinorum doctorum, tum Bollandistarum, Societatis Iesu honoris et decoris, id genus investigationibus curas adhibuerunt.

Gratulamur igitur Nostrae Gregorianae studiorum Universitati, quod idem praeclarum terit iter et adhuc viginti per annos alumnos suos in huiusmodi ingenii industria, saepe eos ad Apostolicae Bibliothecae et Vaticani Tabularii pegmata mittens, exercet.

Eadem in re Nobis persuasum est vix esse aliud quod magis quam Ecclesiae historiae studium ecclesiastice sentiendi vim facultatemque alat, acuat, maturet, dummodo id teneatur, quod prorsus modus et prudentia exigunt : ne particulatim et plus aequo in hoc vel illo tantum eventu aut discrimine inspiciendo haereatur, sed singula referantur ad totum, negativa relata ad « positiva »; ac magna et duratura ut magna perpetuaque habeantur, minora vero et transitura ut talia pari modo videantur. Idque imprimis menti praesens habeatur, quod ceteroquin a reverentia veritati debita omnino requiritur, Ecclesiam, quamvis in ea hominum menda deprehendantur, semper esse Ecclesiam Christi, eandemque veram et in servando ac tradendo sacro fidei deposito, veritatis scilicet et caelestis gratiae, falli nesciam sanctamque, ipsam denique esse « Ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo » (Act. 20, 28). Cum Deus semper magnus et mirabilis est in operibus suis, tum maxime talis certo censendus est, ubi summa eius caritas fulget, ubi copiosa eius pro nobis redemptio perficitur, nempe in Catholica Ecclesia. Quam igitur viam ingressi estis, hac pergite, illam ingeminantes Pauli Apostoli vocem: « Deo gloria in Ecclesia, et in Christo Iesu » (Eph. 3, 21).

Illis ex vobis, qui provectioris aetatis sunt, professores in memoriam libenter revocamus, qui, ut Ludovicus Billot — unum ex eis nominamus — qua animi praestantia et qua ingenii acie alumnos ad sacra studia diligenda, et ad amplissimam sacerdotii dignitatem eiusque amorem incitabant. Tales alumnis magistros exoptamus; eosque, qui in praesens apud vos excolunt disciplinas, hisce verbis adhortamur :

Ex vestra studiorum Universitate, per saeculorum decursum, prodierunt agmina virorum, qui eius nomen insigniter honestarunt: prodierunt haud pauci, qui Sanctorum et Beatorum Caelitum serto decorati sunt, fortissimi Martyres, Antistites et sacerdotes, qui Evangelii praeconio, animorum curatione, scientia apprime sacra, iuvenum institutione, magisteriis, ecclesiastici iuris tutela, opere, sermone, calamo, actione vitae tum in terris ubi antiquitus catholica fides viget, tum in oris, quo recens invectum est Evangelium, enituerunt. Ii omnes triplici exardescebant igne, qui ipsorum pectora invaserat : studio animorum salutis, studio disciplinarum colendarum et exantlandi laboris, ac denique impenso precandi ac sese abnegandi studio. Quia aetherio flammati erant igne, ii se alacres et utiles praestiterunt. Nunc discendi studio vos affici oportet, lectissimi et dilectissimi Nobis iuvenes, ut, hac praevia nunc posita conditione, vobis suppetant olim vires ad egregia pro Christo et Ecclesia patranda.

Hoc in amplissimo consessu summo sempiternoque Deo pio mentis obsequio gratias persolvimus magnis pro incrementis, quibus Collegium Romanum seu Gregorianam studiorum Universitatem quattuor per saecula provexit et auxit; novum autem quod albescit saeculum caelesti eius Numini supplicibus cum votis dicamus, ut id Spiritus Sancti sui effusis muneribus repleat; moderatoribus docentibus et discentibus universis perquam dilecti Nobis Athenaei necnon iis, qui prece et qualibet ope ei auxiliantur, omnia bona et salutaria ab Eo, qui unus est bonus et omnium auctor donorum, invocamus. Quod Deipara Virgo Maria, sapientiae sedes et pulchri mater amoris, cuius patrocinio et tutamini vos omnes credimus, materna praesenti deprecatione a Filio suo, Domino nostro Iesu Christo, imploret.

Testem denique benevolentiae Nostrae et supernae gratiae pignus, quae omnem exspectationem superet, vobis Apostolicam Benedictionem ex animo impertimus.


*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, XV,
 Quindicesimo anno di Pontificato, 2 marzo 1953 - 1° marzo 1954, pp. 405 - 414
 Tipografia Poliglotta Vaticana

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana