The Holy See
 
Search
riga

 

ARCHIVUM

 

CONGREGATIO PRO INSTITUTIS VITAE CONSECRATAE ET SOCIETATIBUS VITAE APOSTOLICAE

 

Erecta a Sixto V die 27 maii 1586 et confirmata per Constitutionem apostolicam "Immensa", die 22 ianuarii 1588 datam, "S. Congregatio super consultationibus regularium" cum S. Congregatione pro consultationibus episcoporum at aliorum praelatorum coniuncta est anno 1601.

S. Pius X autem, per Constitutionem apostolicam "Sapienti consilio", die 29 iunii 1908 publici iuris factam, negotiis de epicopis S. Congregationi Consistoriali adtributis, S. Congregationem negotiis religiosorum sodalium praepositam instituit, cuius titulus deinde per Constitutionem apostolicam "Regimini Ecclesiae universae", die 15 augusti 1967 a Paulo VI promulgatam, mutatus est in "S. Congregationem pro Religiosis et Institutis Saecularibus"; Ioannes Paulus II postremo, per Constitutionem Apostolicam "Pastor Bonus", die 28 iunii 1988 edictam, eandem "Congregationem pro Institutis vitae consecratae et Societatibus vitae apostolicae" designavit.

Congregationis est omnia moderari, quoad regimen, disciplinam, studia, bona temporalia, iura atque privilegia, quae pertinent ad Instituta vitae consecratae (Ordines scilicet congregationesque religiosas utriusque sexus et Instituta saecularia) Societatesque vitae apostolicae, ad vitam anachoreticam ordinemque virginum necnon formas vitae consecratae novas.

Congregatio invigilat vitae consacratorum, sive fidei sive observantiae regulari, etiam iuribus obligationibusque clericalibus; regimen exercet in personas singulas, per universam orbem, etiamsi negotia quaedam aliis Congregationibus remittit; dispensationes a iure universali valet subiectis concedere.

Consociationes chiristifidelium quarum finis et ut in Instituta vitae consecratae vel in societates vitae apostolicae erigantur curat, necnon ordines tertios saeculares.

Habetur apud Congregationem Institutum Pragmaticum ad Theologiam et Ius religiosorum docendum, die 23 octobris 1951 conditum. Ab anno 1975 publici iuris facta est periodica editio "Informationes S.C.R.I.S.", qua inscribuntur opera variis linguis redacta.

Sedem habet Congregatio Romae, Piazza Pio XII n. 3, 00193 Roma.