The Holy See
back up
Search
riga
BENEDICTUS PP. XVI

LITTERAE APOSTOLICAE

VENERABILI DEI SERVO PAULO IOSEPHO NARDINI
CAELITUM BEATORUM TRIBUITUR DIGNITAS.*

 

 

Ad perpetuam rei memoriam. — « Pascite, qui est in vobis, gregem Dei, providentes non coacto sed spontanee secundum Deum » (1 Pe 5, 2).

Christi ad imitationem, eius populi Boni Pastoris, Venerabilis Dei Servus Paulus Iosephus Nardini illius populi Dei portionis, sibi commissae, actuosa caritate consuluit bono quoad spiritum corpusque. Continenter enim ipse operam dedit ut fideles humane christianeque proveherentur, cum nullis in ministerio evangelizationis sustinendo parceret fatigationibus aerumnisque.

Redemptoris hic testis in oppido Germersheim Germaniae die XXV mensis Iulii anno MDCCCXXII a Margarita Lichtenberger et ignoto patre ortus est.

Familiares igitur eum sustentarunt, qui ei nomen gentile dederunt Nardini ipsique eius institutioni consuluerunt. Studiis is operam alacriter dedit, qui inter aequales diligentia, animo discendi et spectabili profectu eminuit. Cum sacerdos fieri vellet, gymnasii peracto curriculo, Seminarium est ingressus Spirense, ubi annis MDCCCXLI-MDCCCXLIII in philosophiam discendam incubuit; exinde ad studiorum Universitatem Monacensem transiit, ubi mense Iulio anno MDCCCXLVI lauream « summa cum laude » est consecutus. Die XXII mensis Augusti anno MDCCCXLVI sacro ordine auctus, primum alter a parocho fuit in oppido Frankenthal, post episcopalis convictus Spirensis praefectus, qui posthac paroeciam Geinsheim rexit. Anno MDCCCLI paroecia Pirmasens ei demandata est, pauper sane ac difficilis, ubi usque ad mortem mansit. Frugifere talenta, a Domino data, adhibuit atque populi dilectionem sibi conciliavit, cui pastoralem curationem spectabileque vitae exemplum studiose dicare solebat.

Indefessus fuit et efficax concionator atque catechesim religionemque tradendo multum contulit in fidem divulgandam. Ecclesiae quoque reficiendae consuluit, ut oraretur et adoraretur congruo in loco Dominus. Dies festos animo tam spiritali ac sollemnitate agere solebat, ut propinqui fideles illuc convenirent et aversi a fide converterentur. Indigentiores iuvit, scilicet pauperes, senes, infirmos, pueros in difficultatibus versantes.

Evangelizationis sustinendae operae causa, suam in paroeciam Sorores Filias a Sanctissimo Redemptore Niederbronnenses arcessivit. Cum eae apostolatus opus reliquissent, Dei Servus in earum locum quasdam socias ad Tertium Ordinem sancti Francisci pertinentes suffecit. Ex iis sumens initium, novam condidit religiosam familiam, quae hodie est « Congregatio Sororum Franciscalium a Sacra Familia », ad pueros educandos et indigentes adiuvandos. Institutum mox in Germania atque etiam in Romania et in Africa Australi crevit.

Dei Servus paroeciali communitati suisque sororibus insigne exemplum christianae vitae sacerdotalisque ostendit. Omnes enim virtutes studiose, constanter ac laetanter exercuit, Deo, quem summopere diligebat, ac proximo serviens, ad Redemptoris exemplum. Fidem est testatus, quam integram tuitus est quamque diffundendam curavit, Domini fiducia nisus et Spiritus Sancti vi roboratus. Ex sacra liturgia, precatione, Dei verbo, erga Eucharistiam Virginemque Mariam devotione spiritalem alimoniam sumebat.

Prudens fuit in condito Instituto temperando moderator spiritus, providus, aequus, fortis coram difficultatibus ac in propositis tenendis firmus, quae ei significabat Dominus. Strenue sane Ecclesiae libertati tuendae et catholicorum iuribus tutandis operam dedit, quae saepe illis temporibus parum observabantur. Fidelium paupertatem et indigentiam participavit, ita ut vesperi saepe nihil haberet ad manducandum, quod ipse adhibuit ut magis magisque se a terrestribus rebus seiungeret artiusque cum Domino coniungeret. Ecclesiam dilexit, semper Superioribus obtemperavit atque insigniter castitatem servavit.

Anno MDCCCLXII, mense Ianuario, pulmonum morbo graviter est correptus, cum viaticum infirmo cuidam gelida tempestate deferret. Die XXVII eiusdem mensis Patris domum attigit, cui supernaturali spe studere solebat.

Latam ob eius sanctitatis famam Episcopus Spirensis anno MCMXCVII beatificationis et canonizationis Causam incohavit dioecesanam Inquisitionem celebrando. His absolutis iure statutis rebus, decreta de eius virtutibus, heroum in modum exercitis, die XIX mensis Decembris anno MMV, et de miraculo die XXVI mensis Iunii subsequentis anni, prodierunt. Statuimus igitur ut beatificationis ritus Spirae celebraretur die XXII mensis Octobris anno MMVI.

Hodie igitur de mandato Nostro Venerabilis Frater Noster Fridericus S.R.E. Cardinalis Wetter, Archiepiscopus Monacensis et Frisingensis, textum Litterarum Apostolicarum legit, quibus Nos in Beatorum numerum Venerabilem Servum Dei Paulum Iosephum Nardini adscribimus.

Nos vota Fratris Nostri Antonii Schlembach, Episcopi Spirensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabilis Servus Dei Paulus Iosephus Nardini, presbyter, conditor Congregationis Sororum Franciscalium a Sacra Familia, Qui, animum hauriens vitaeque novitatem de Eucharistiae Sacramento paroeciale ministerium exercuit pauperes praeoptans et patientes, Beati nomine in posterum appelletur, eiusque festum: die vicesima septima Ianuarii in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Haec vero quae hodie statuimus firma usquequaque esse volumus ac valida fore iubemus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXII mensis Octobris, anno MMVI, Pontificatus Nostri secundo.

De mandato Summi Pontificis

Tarsicius card. Bertone
Secretarius Status


*A.A.S., vol. XCIX (2007), n. 5, pp. 321-323

top