The Holy See
back up
Search
riga

BENEDICTUS PP. XVI

LITTERAE APOSTOLICAE

Venerabilibus Servis Dei Avellino Rodrıguez Alonso, presbytero professo ex Ordine Fratrum Sancti Augustini, et XCVII Sociis eiusdem Ordinis,
necnon VI Sociis ex clero dioecesano,
Beatorum martyrum honores decernuntur
*

 

 

Ad perpetuam rei memoriam. — « Semper enim nos, qui vivimus, in mortem tradimur propter Iesum » (2 Cor 4,11).

Venerabilis Servus Dei Avellinus Rodrıguez Alonso, presbyter professus ex Ordine Fratrum Sancti Augustini, et XCVII Socii eiusdem Ordinis, necnon VI Socii ex clero dioecesano, propria vita testimonium dederunt suae fidelitatis Christo Domino. Nam omnes in odium fidei occisi sunt saeviente persecutione religiosa in Hispania, annis MCMXXXVI-MCMXXXIX, quo tempore fuit Ecclesiae in Hispania summum praebendum fidei signum per tot suorum filiorum sanguinis effusionem.

I. In archidioecesi Matritensi necati sunt LXV Servi Dei, omnes sodales Ordinis Fratrum Sancti Augustini. Nominatim:

A. Die XXVIII mensis Novembris anno MCMXXXVI in loco vulgo dicto Paracuellos de Jarama occisi sunt:

1. Avellinus Rodrıguez Alonso, presbyter, natus die IX mensis Novembris anno MDCCCLXXIX in loco Santiagomillas, in dioecesi Asturicensi, LVII annos natus.

2. Benedictus Alcalde Gonzàlez, presbyter, LIII annos natus.

3. Sabinus Rodrigo Fierro, presbyter, LXI annos natus.

4. Bernardinus Álvarez Melcòn, presbyter, XXXIII annos natus.

5. Samuel Pajares Garcìa, presbyter, XXIX annos natus.

6. Emmanuel Álvarez Rego, presbyter, XXVIII annos natus.

7. Balbinus Villarroel Villarroel, presbyter, XXVI annos natus.

8. Sennen Garcìa Gonzàlez, presbyter, XXXI annos natus.

9. Lucinius Ruiz Valtierra, philosophiae alumnus, XXI annos natus.

10. Iosephus Peque Iglesias, theologiae alumnus, XXI annos natus.

11. Ioannes Baldajos Pérez, laicus professus, LXIV annos natus.

12. Marcus Pérez Andrés, aspirans, XIX annos natus.

B. Die XXX mensis Novembris anno MCMXXXVI in loco Paracuellos de Jarama occisi sunt:

13. Marianus Revilla Rico, presbyter, XLIX annos natus.

14. Ioannes Monedero-Fernàndez, presbyter, LV annos natus.

15. Benedictus Rodrìguez Gonzàlez, presbyter, LXIII annos natus.

16. Michael Cerezal Calvo, presbyter, LXV annos natus.

17. Augustinus Renedo Martino, presbyter, LXVI annos natus.

18. Franciscus Marcos del Rìo, presbyter, LXII annos natus.

19. Iosephus Antonius Fariña Castro, presbyter, LVII annos natus.

20. Gerardus Gil Leal, presbyter, LXV annos natus.

21. Constantinus Malumbres Francés, presbyter, LXIV annos natus.

22. Benedictus Gamelo Álvarez, presbyter, LX annos natus.

23. Ioannes Sànchez Sànchez, presbyter, LIV annos natus.

24. Ioachimus Garcìa Ferrero, presbyter, LII annos natus.

25. Benedictus Velasco Velasco, presbyter, LII annos natus.

26. Aloisius Suàrez Valdés, presbyter, LXII annos natus.

27. Iulianus Zarco Cuevas, presbyter, XLIX annos natus.

28. Melchior Martınez Antuña, presbyter, XLVII annos natus.

29. Stephanus Garcıa Suàrez, presbyter, XLV annos natus.

30. Matthias Espeso Cuevas, presbyter, XXXV annos natus.

31. Arturus Garcìa de la Fuente, presbyter, XXXIV annos natus.

32. Heliodorus Merino Merino, presbyter, XXXV annos natus.

33. Conradus Rodrìguez Gutiérrez, presbyter, XXXV annos natus.

34. Petrus de la Varga Delgado, presbyter, XXXII annos natus.

35. Petrus Martìnez Ramos, presbyter, XXXIV annos natus.

36. Damasus Arconada Merino, presbyter, XXXII annos natus.

37. Iesus Largo Manrique, presbyter, XXIV annos natus.

38. Nemesius Garcìa Rubio, diaconus, theologiae alumnus, XXIV annos natus.

39. Dionysius Terceño Vicente, diaconus, theologiae alumnus, XXIV annos natus.

40. Iosephus Lòpez Piteira, diaconus, theologiae alumnus, XXIII annos natus.

41. Iulius Marcos Rodriguez, theologiae alumnus, XXII annos natus.

42. Iosephus Gando Uña, theologiae alumnus, XXVI annos natus.

43. Nemesius Dìez Fernàndez, diaconus, theologiae alumnus, XXIII annos natus.

44. Marcus Guerrero Prieto, theologiae alumnus, XXI annos natus.

45. Petrus Carvajal Pereda, laicus professus, XXIV annos natus.

46. Iosephus Noriega Gonzàlez, theologiae alumnus, XXI annos natus.

47. Ramirus Alonso Lòpez, philosophiae alumnus, XXI annos natus.

48. Maximus Valle Garcıa, philosophiae alumnus, XXI annos natus.

49. Bernardinus Calle Franco, philosophiae alumnus, XX annos natus.

50. Iulius Maria Fincias, philosophiae alumnus, XX annos natus.

51. Franciscus Fuente Puebla, philosophiae alumnus, XX annos natus.

52. Petrus Simo´n Ferrero, philosophiae alumnus, XX annos natus.

53. Victor Cuesta Villalba, philosophiae alumnus, XIX annos natus.

54. Iosephus Antonius Pérez Garcıa, philosophiae alumnus, XVIII annos natus.

55. Romanus Martın Mata, philosophiae alumnus, XVIII annos natus.

56. Michael Iturraràn Laucirica, philosophiae alumnus, XVIII annos natus.

57. Aloisius Abia Melendro, philosophiae alumnus, XVII annos natus.

58. Macarius Sànchez Lòpez, laicus professus, LII annos natus.

59. Iosephus Maria Dalmau Regas, laicus professus, L annos natus.

60. Richardus Marcos Reguero, laicus professus, XLV annos natus.

61. Thomas Sànchez Lòpez, laicus professus, XLVI annos natus.

62. Gerardus Pascual Mata, laicus professus, XXI annos natus.

63. Isidorus Mediavilla Campos, laicus professus, XXIII annos natus.

C. Die XXIV mensis Iulii anno MCMXXXVI prope locum Leganés occisus est:

64. Iosephus Esnaola Urteaga, presbyter, XLIII annos natus.

D. Die XXIV mensis Iulii anno MCMXXXVI prope urbem Matritensem occisus est:

65. Antonius Maria Arriaga Anduinza, theologiae alumnus, XXXIII annos natus.

II. In dioecesi Conchensi necati sunt XI Servi Dei, videlicet X sodales Ordinis Fratrum Sancti Augustini atque unus sacerdos dioecesanus. Nominatim:

A. Nocte inter dies XXVII et XXVIII mensis Iulii anno MCMXXXVI prope locum Belinchòn, intra fines Conchensis dioecesis, occisi sunt:

66. Iosephus Gutiérrez Arranz, presbyter, LIII annos natus.

67. Iosephus Aurelius Calleja del Hierro, presbyter, XXXV annos natus.

68. Henricus Serra del Chorro, presbyter, XXXVII annos natus.

69. Antolinus Astorga Dı´ez, presbyter, XXX annos natus.

70. Vincentius Toledano Valenciano, presbyter dioecesanus, XXXV annos natus.

B. Die XXVIII mensis Iulii anno MCMXXXVI prope locum Vallecas, intra fines archidioecesis Matritensis, occisi sunt:

71. Laurentius Arribas Palacio, presbyter, LVI annos natus.

72. Primitivus Sandın Miñambres, presbyter, XLIII annos natus.

73. Petrus Alonso Fernàndez, presbyter, XLVIII annos natus.

74. Froilanus Lanero Villadangos, presbyter, XXVI annos natus.

C. Die XXI mensis Septembris anno MCMXXXVI prope coemeterium Conchense occisi sunt:

75. Hyacinthus Martınez Ayuela, presbyter, LIV annos natus.

76. Nicolaus de Mier Francisco, presbyter, XXXIII annos natus.

III. In archidioecesi Ovetensi necati sunt IX Servi Dei, omnes sodales Ordinis Fratrum Sancti Augustini. Nominatim:

A. Nocte inter dies XIV et XV mensis Augusti anno MCMXXXVI in loco Las Caldas occisus est:

77. Severianus Montes Fernàndez, presbyter, XLIX annos natus.

B. Inter dies XXIV et XXVII mensis Augusti anno MCMXXXVI in loco Gijòn occisi sunt:

78. Florentius Alonso Ruiz, presbyter, XLVII annos natus.

79. Ioannes Pérez Rodrìguez, presbyter, LIX annos natus.

C. Inter dies III et VI mensis Septembris anno MCMXXXVI in loco Gijòn occisus est:

80. Vitalis Ruiz Vallejo, presbyter, XLIV annos natus.

D. Die XXVIII mensis Octobris anno MCMXXXVI in urbe Santanderiensi occisi sunt:

81. Claudius Iulianus Garcıa San Romàn, presbyter, XXXII annos natus.

82. Leontius Lope Garcıa, laicus professus, XXXIV annos natus.

E. Die XVIII mensis Decembris anno MCMXXXVI in urbe Santanderiensi occisi sunt:

83. Michaël San Romàn Fernàndez, presbyter, LVII annos natus.

84. Eugenius Cernuda Febrero, presbyter, XXXVI annos natus.

F. Inter dies XXI et XXII mensis Decembris anno MCMXXXVI in urbe Santanderiensi occisus est:

85. Epiphanius Gòmez Álvaro, presbyter, LXII annos natus.

IV. In dioecesi Malacitana necati sunt VI Servi Dei, videlicet IV sodales Ordinis Fratrum Sancti Augustini, unus sacerdos dioecesanus et unus diaconus qui eandem sortem sunt passi. Nominatim:

A. Die XV mensis Augusti anno MCMXXXVI Malacae occisus est:

86. Emmanuel Formigo Giràldez, presbyter, XLII annos natus.

B. Inter dies XXIV et XXV mensis Augusti anno MCMXXXVI Malacae occisi sunt:

87. Fortunatus Merino Vegas, presbyter, XLIV annos natus.

88. Aloisius Gutie´rrez Calvo, laicus professus, XLVIII annos natus.

C. Die XXI mensis Septembris anno MCMXXXVI Malacae occisus est:

89. Didacus Hompanera Paris, laicus professus, XXIV annos natus.

D. Inter dies XXX et XXXI mensis Augusti anno MCMXXXVI Malacae occisus est:

90. Henricus Vidaurreta Palma, presbyter dioecesanus, XL annos natus.

E. Die XV mensis Novembris anno MCMXXXVI in loco Alora occisus est:

91. Ioannes Duarte Martın, diaconus dioecesanus, XXIV annos natus.

V. In dioecesi Albasitensi necati sunt XIII Servi Dei, videlicet X sodales Ordinis Fratrum Sancti Augustini et III sacerdotes dioecesani. Nominatim:

A. Die V mensis Augusti anno MCMXXXVI prope locum Caudete occisi sunt:

92. Gabinus Olaso Zabala, presbyter, LXVII annos natus.

93. Angelus Pérez Santos, presbyter, LIX annos natus.

94. Victor Gaitero Gonzàlez, presbyter, LXV annos natus.

95. Anastasius Dìez Garcìa, presbyter, LIX annos natus.

96. Cyprianus Polo Garcìa, presbyter, LVI annos natus.

97. Aemilius Camino Noval, presbyter, LIX annos natus.

98. Philippus Barba Chamorro, presbyter, LXIII annos natus.

99. Aloisius Blanco Álvarez, laicus professus, XLVIII annos natus.

100. Lucianus Ramos Villafruela, laicus professus, LII annos natus.

101. Ubaldus Revilla Rodrı´guez, laicus professus, LI annos natus.

B. Medio mense Novembri anno MCMXXXVI prope locum Almansa (Albasiti) occisus est:

102. Emmanuel Dıaz Sànchez, presbyter dioecesanus, LVII annos natus.

C. Nocte diei XII mensis Septembris anno MCMXXXVI prope locum Hellın (Albasiti), quo in pago archipresbyter fuit, occisus est:

103. Fortunatus Arias Sànchez, presbyter dioecesanus, XLIV annos natus.

D. Die XXIV mensis Augusti anno MCMXXXVI prope locum El Pozuelo (Albasiti) occisus est:

104. Rigobertus de Anta y Barrio, presbyter dioecesanus, XLII annos natus.

Continuata apud Populum Dei fama martyrii horum Venerabilium Servorum Dei permovit Archiepiscopum Matritensem ceterosque Praesules qui ab anno MCML usque ad annum MCMLXIV instruerent Causas eorum beatificationis. Decreto dato die XXVII mensis Aprilis anno MCMXC Congregatio de Causis Sanctorum statuit unificandas varias Causas pertinentes ad martyres habitos eadem in persecutione. Die XI mensis Martii anno MMV Congressus Peculiaris Consultorum Theologorum, ac deinde die XLX mensis Decembris anno MMVI Patres Cardinales et Episcopi in Sessione Ordinaria congregati voto positivo agnoverunt hos Venerabiles Servos Dei veros martyres esse.

Nos Ipsi denique die I mensis Iunii anno MMVII concessimus promulgationem Decreti de martyrio atque statuimus sollemnem ritum eorum beatificationis die XXVIII mensis Octobris eiusdem anni celebratum iri.

Hodie igitur Romae, in Foro ante Basilicam Sancti Petri, ingenti adstante turba ex Hispania aliisve nationibus catholicorum Pastorum et Christifidelium, de mandato Nostro Iosephus S.R.E. Cardinalis Saraiva Martins, Congregationis de Causis Sanctorum Praefectus, textum Litterarum Apostolicarum legit, quibus Nos in Beatorum numerum adscribimus Venerabiles Servos Dei Avellinum Rodrı´guez Alonso, presbyterum professum ex Ordine Fratrum Sancti Augustini, et XCVII Socios eiusdem Ordinis, necnon VI Socios ex clero dioecesano.

Nos, vota Fratrum Nostrorum Aloisii Martınez Sistach, Archiepiscopi Barcinonensis, Francisci Gil Hellı´n, Archiepı`scopi Burgensis, Antonii S.R.E. Cardinalis Cañizares Llovera, Archiepiscopi Toletani, Iosephi Mariae Yanguas Sanz, Episcopi Conchensis, Antonii Angeli Algora Hernando, Episcopi Civitatis Regalensis, Iacobi Garcı´a Aracil, Archiepiscopi Emeritensis Augustani–Pacensis, Antonii Mariae S.R.E. Cardinalis Rouco Varela, Archiepiscopi Matritensis, Caroli Osoro Sierra, Archiepiscopi Ovetensis, Caroli S.R.E. Cardinalis Amigo Vallejo, O.F.M., Archiepiscopi Hispalensis, Raimundi del Hoyo Lòpez, Episcopi Giennensis, Vincentii Jiménez Zamora, Episcopi Santanderiensis, Ioannis Antonii Reig Pia, Episcopi Carthaginensis in Hispania, Caroli Soler Perdigò, Episcopi Gerundensis, Antonii Dorado Soto, Episcopi Malacitani, atque Cyriaci Benavente Mateos, Episcopi Albasitensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei:

Lucas a Sancto Ioseph Tristany Pujol, presbyter professus Ordinis Fratrum Discalceatorum Beatae Mariae Virginis de Monte Carmelo;

Leonardus Iosephus Aragonés Mateu, religiosus professus Instituti Fratrum Scholarum Christianarum, Apollonia Lizarraga a Sanctissimo Sacramento, religiosa professa et moderatrix generalis Congregationis Carmelitanarum a Caritate, necnon LXI Socii et Sociae;

Bemardus Fàbrega Julià, religiosus professus Instituti Fratrum Maristarum a Scholis;

Victor Chumillas Fernàndez, presbyter professus Ordinis Fratrum Minorum, et XXI Socii eiusdem Ordinis;

Antherus Mateo Garcìa, paterfamilias, ex Tertio Ordine Sancti Dominici, et XI Socii ex Secundo et Tertio Ordine Sancti Dominici;

Crux Laplana y Laguna, Episcopus Conchensis, et Ferdinandus Español Berdié presbyter;

Narcissus de Esténaga Echevarria, Episcopus Cluniensis, et X Socii;

Liberius Gonzàlez Nombela, presbyter, et XII Socii ex clero archidioecesis Toletanae;

Eusebius a Iesu Infante Fernàndez Arenillas, presbyter professus Ordinis Fratrum Discalceatorum Beatae Mariae Virginis de Monte Carmelo, et XV Socii eiusdem Ordinis;

Felix Echevarrıa Gorostiaga, presbyter professus Ordinis Fratrum Minorum, et VI Socii eiusdem Ordinis;

Theodosius Raphae¨l, religiosus professus Instituti Fratrum Scholarum Christianarum, et III Socii ex eodem Instituto;

Bonaventura Garcıa Paredes, presbyter professus Ordinis Fratrum Praedicatorum, Michaël Léibar Garay, presbyter professus Societatis Mariae, et XL Socii;

Simon Reynés Solivellas et V Socii, professi ex Congregatione Missionariorum a Ss. Cordibus Iesu et Mariae necnon ex Congregatione Sororum Franciscalium Filiarum Misericordiae, et Prudentia Canyelles i Ginestà, laica;

Caelestinus Iosephus Alonso Villar et IX Socii, ex Ordine Fratrum Praedicatorum;

Angelus Maria Prat Hostench et XVI Socii, ex Ordine Fratrum Beatae Mariae Virginis de Monte Carmelo;

Henricus Sàiz Aparicio et LXII Socii, ex Societate Sancti Francisci Salesii;

Marianus a Sancto Ioseph Altolaguirre y Altolaguirre et IX Socii, ex Ordine Sanctissimae Trinitatis;

Euphrasius a Iesu Infante Barredo Fernàndez, presbyter professus Ordinis Fratrum Discalceatorum Beatae Mariae Virginis de Monte Carmelo;

Laurentinus Alonso Fuente, Vergilius Lacunza Unzu et XLIV Socii ex Instituto Fratrum Maristarum a Scholis;

Henricus Izquierdo Palacios, presbyter, et XIII Socii, ex Ordine Fratrum Praedicatorum;

Ovidius Bertrandus Anuncibay Letona, Hermenegildus Laurentius Sàez Manzanares, Lucianus Paulus Garcıa Garcıa, Stanislaus Victor Cordero Fernàndez et Laurentius Iacobus Martınez de la Pera y Alava, religiosi professi Instituti Fratrum Scholarum Christianarum, atque Iosephus Maria Cànovas Martınez, presbyter dioecesanus;

Maria a Monte Carmelo, Rosa et Magdalena Fradera Ferragutcasas, sorores professae Congregationis Filiarum Sanctissimi et Immaculati Cordis Mariae;

Avellinus Rodrıguez Alonso, presbyter professus ex Ordine Fratrum Sancti Augustini, et XCVII Socii eiusdem Ordinis, necnon VI Socii ex clero dioecesano;

Emmanuela a Corde Iesu Arriola Uranga et XXII Sociae, ex Congregatione Ancillarum Adoratricum Sanctissimi Sacramenti et Caritatis;

Qui in Hispania vicesimo saeculo sanguinem suum effuderunt testimonium perhibentes de Evangelio Iesu Christi, Beati nomine in posterum appellentur, eorumque festum die sexta Novembris in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Quod autem decrevimus, volumus et nunc et in posterum tempus vim habere, contrariis rebus quibuslibet non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVIII mensis Octobris, anno MMVII, Pontificatus Nostri tertio.

De mandato Summi Pontificis

THARCISIUS card. BERTONE
Secretarius Status


*A.A.S., vol. C (2008), n. 7, pp. 435-442

top