The Holy See
back up
Search
riga

BENEDICTUS PP. XVI

LITTERAE APOSTOLICAE

Venerabili Servae Dei Mariae Iosephae a Iesu Crucifixo
Beatorum honores decernuntur*

 

 

Ad perpetuam rei memoriam. — « Domine, volo quod tu vis et tantummodo quod tu vis ».

Ex his modestis verbis, quibus Dei Serva ad Dljohigun Dominum fides, verum etiam ac praesertim maximum eius propositum, id est, omnino et absque condicione Dei voluntatem adimplendi. Quem ad finem orationis spiritu compulsa ac suffulta, Serva Dei Domino plene se devovere statuit, adlaborans et curans ut omnes Eum cognoscere ac diligere possent, ac peculiarem in modum personae egentiores, infirmi scilicet, pauperes et dolentes. Neapoli nata est die XVIII mensis Februarii anno MDCCCXCIV et quattuor post dies baptismali lavacro est abluta, cui nomina sunt indita Iosephae, Annae Mariae et Thomasiae. Anno MCMIV primo accessit ad eucharisticum convivium et sacro chrismate est uncta; brevi autem tempore sollicitam peculiariter se praebuit erga pauperes et dolentes, ipsum vultum Christi Iesu in illis detegens. Periodo adulescentiae, christianas virtutes simul nutriebat cum praesentia in templo et sacramentorum participatione, quamobrem in ea altum augebatur propositum Deo omnino se consecrandi.

Ita attigit ut die X mensis Martii anno MCMXVIII nascentem ingressa sit Communitatem Carmelitanam Sanctae Mariae in Montibus ad Pontes Rubros, quam condiderat Antoniola (in religione Maria Teresia), soror « germana » Servae Dei. Quae omnia acciderunt tempore primi belli mundani, cui accessit pestilentia vulgo dicta « spagnola »; haec enim lues aestivo tempore anni MCMXVIII plures peperit victimas, qua etiam Serva Dei correpta est, ex qua tamen, per intercessionem Sancti Francisci Xaverii, die XXIII mensis Iunii anno MCMXXIII mirum in modum evasit. Ad rem quod attinet, magistra postulantium haec refert: « per quinque illos annos quo adversa detinebatur valetudine, lectus eius schola exstitit omnium virtutum, et ipsa infirma causa attractionis fuit totius Communitatis, quae eam dilexit et aestimavit magis in dies ob virtutes quibus eminuit; praeterea pro comperto habuimus cruciatus ab ipsa ineffabili amore perferri et domus nostrae thesaurum constituere ». Inde ab ingressu in Communitatem, Serva Dei, praesertim Iesu eucharistico dedita et Dei voluntatem in omnibus adimplere cupiens, proprias tribulationes coniunxit passionibus Christi, profunda humilitate et liberalitate in Maria Virgine fiduciam iugiter ponens. Anno MCMXXXIII, postquam ecclesiastica auctoritas iuridice monasterium adprobavit (quod evenit mense Decembri anno MCMXXXII) habitum induit apud Sorores Carmelitas Discalceatas II Ordinis, nomen simul assumens Mariae Iosephae a Iesu Crucifixo, ubi eodem anno perpetuam emisit professionem. Sub oboedientiae vigore de solitudine sui habitaculi est deducta, et locutorium sedem sui apostolatus constituit, locum scilicet ubi de infinita Dei misericordia cum sacerdotibus, religiosis et fidelibus illuc adeuntibus agere potuit. Serva Dei, quamvis munera vel officia minime appeteret, ob oboedientiae spiritum et ad adiutricem operam pro Communitatis bono praestandam, diversa assumpsit munera: inter annos MCMXXXIV-MCMXLV Protoantistita exstitit; anno MCMXLV mense Augusto nominata est Vicaria Communitatis et sequenti mense Septembri unanimo ex consensu electa est Antistita, quod munus ad suum usque obitum est exsecuta. Extremi eius vitae anni haud faciles exstiterunt, condicio enim valetudinis in deterius ruit ob detectam sclerosim a pustulis; hunc enim morbum Serva Dei amanter pertulit, quem censuit esse veluti « magnificum donum » quo artius cum Iesu Crucifixo coniungi poterat. Die XIV mensis Martii anno MCMXLVIII in caelum placide ascendit ut suum praedilectum conveniret Sponsum. Ratione habita de constanti ac diffusa sanctitatis fama, die XXVII mensis Decembris eiusdem anni Curia Neapolitana Processum informativum super fama sanctitatis et virtutibus incohavit. Anno MCMLXXXVI Theologi Consultores in Peculiari Congressu habito die VIII mensis Iulii faventem sententiam tulerunt agnoscentes heroicas virtutes Servae Dei, ac similiter Patres Cardinales et Episcopi, in Sessione Ordinaria congregati die XI sequentis mensis Novembris, positivum emiserunt iudicium. Decessor igitur Noster Ioannes Paulus II Decretum super heroicis virtutibus vulgari iussit die III mensis Ianuarii anno MCMLXXXVII. Nosmet Ipsi facultatem Congregationi de Causis Sanctorum tribuimus ut Decretum super miraculo ederet die XVII mensis Decembris anno MMVII. Inde statuimus ut sollemnis ritus beatificationis Neapoli perageretur die I mensis Iunii currente anno MMVIII.

Hodie igitur Neapolitana in urbe, ingenti adstante christifidelium multitudine, de mandato Nostro Iosephus S.R.E. Cardinalis Saraiva Martins, Congregationis de Causis Sanctorum Praefectus, textum Litterarum Apostolicarum legit, quibus Nos in Beatorum numerum adscribimus Venerabilem Servam Dei Mariam Iosepham a Iesu Crucifixo, Virginem ex Ordine Carmelitarum Discalceatorum.

Nos, vota Fratris Nostri Crescentii S.R.E. Cardinalis Sepe, Archiepiscopi Neapolitani, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabilis Serva Dei Maria Iosepha a Iesu Crucifixo, in saeculo Iosepha Catanea, virgo, Ordinis Fratrum Discalceatorum Beatae Mariae Virginis de Monte Carmelo sodalis, quae, cum Christi passione coniuncta, vitam suam pro dolentibus aegrotisque impendit, Beatae nomine in posterum appelletur, eiusque festum die vicesima sexta mensis Iunii, in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Hortamur tandem omnes christifideles ad imitandas virtutes huius insignis mulieris, quae Christi viam omnibus rebus praeposuit, et per humilitatis, dilectionis necnon patientiae exemplum contulit ad bonum proximi ubique diffundendum.

Haec vero quae hodie statuimus firma usquequaque deinceps esse volumus ac valida fore iubemus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die I mensis Iunii, anno Domini MMVIII, Pontificatus Nostri quarto.

De mandato Summi Pontificis

THARCISIUS card. BERTONE
Secretarius Status


*A.A.S., vol. CI (2009), n. 6, pp. 452-455

 

top