Index   Back Top Print

[ LA ]

BENEDICTUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

HOSANNENSIS*

IN AETHIOPIA NOVUS CONDITUR
VICARIATUS APOSTOLICUS HOSANNENSIS.

 

Cum esset petitum ut in Aethiopia Vicariatus Apostolicus Soddensis Hosannensis ita divideretur ut, territorio Hosannensi a memorato Vicariatu Apostolico seiuncto,ex eo novus Vicariatus Apostolicus constitueretur Hosannensis nomine, Congregatio pro Gentium Evangelizatione, putans huiusmodi divisionem in animarum bonum esse cessuram, re mature perpensa auditisque pariter eorum quorum interest votis, enixae postulationi censuit esse annuendum. Nos igitur, Successor beati Petri et universalis Pater, talem sententiam ratam habentes, summa Nostra potestate sequentia decernimus. A Vicariatu Apostolico Soddensi-Hosannensi separamus territorium Hosannense et erigimus in novum Vicariatum Apostolicum Hosannensem. Quem vero iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione subicimus cuiusque episcopalem sedem in civitate « Hosanna » ponimus dum templum Sancti Ioseph, ibidem exstans, ad ecclesiae Cathedralis dignitatem evehimus. Haec omnia perficienda committimus Venerabili Fratri Georgio Panikulam, Archiepiscopo titulo Caudino atque in Aethiopia Apostolico Nuntio, qui re acta curabit sueta documenta exaranda sincerisque exemplis Congregationi pro Gentium Evangelizatione mittenda. Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die vicesimo mensis Ianuarii, anno Domini bis millesimo decimo, Pontificatus Nostri quinto.

THARCISIUS card. BERTONE
Secretarius Status

IVAN card. DIAS
Congr. pro Gentium Evang. Praef.


Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Leonardus Erriquens, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. CII (2010), n. 3, pp. 137-138

 

© Copyright 2010 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana