Index   Back Top Print

[ LA ]

BENEDICTUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

TUNETANA*

IN TUNESIA DIOECESIS TUNETANA AD GRADUM AC DIGNITATEM ARCHIDIOECESIS ATTOLLITUR IISDEM SERVATIS FINIBUS.

 

Cum in Tunetana dioecesi,intra Tunesiae fines sita,hisce postremis temporibus rerum condiciones mutassent feliciter,Venerabilis Frater Maroun Elias Lahham, eiusdem sacrorum Antistes, ab hac Apostolica Sede petivit ut dioecesis ipsa ad gradum ac dignitatem archidioecesis eveheretur. Nos quidem,Successor beati Petri et universalis Pater, praehabito faventi voto Venerabilis Fratris Thomae Yhe Sheng-nan, Archiepiscopi titulo Leptimagnensis et in Tunesia Apostolici Nuntii,pariterque audito consilio Congregationis pro Episcopis, eandem postulationem, animarum bono profuturam, censemus esse accipiendam. Summa igitur Nostra potestate dioecesim Tunetanam, Apostolicae Sedi immediate subiectam, ad gradum ac dignitatem archidioecesis attollimus iisdem servatis finibus. Insuper Venerabilem Fratrem Maroun Eliam Lahham, Praesulem Tunetanum, titulo archiepiscopali insignimus. Haec omnia perficienda committimus memorato Venerabili Fratri Thomae Yhe Sheng-nan,vel ipso absente a sede illi qui curat negotia Apostolicae Nuntiaturae in Tunesia,iisdem tribuentes necessarias et opportunas facultates etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, imposito onere authenticum exemplar actus peractae exsecutionis Congregationi pro Episcopis, cum primum fas erit, mittendi. Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die vicesimo secundo mensis Februarii, in sollemnitate Cathedrae eiusdem Apostolorum Principis, anno Domini bis millesimo decimo, Pontificatus Nostri quinto.

THARCISIUS card. BERTONE
Secretarius Status

IOANNES BAPTISTA card. RE
Congr. pro Episcopus Praef.


Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Leonardus Erriquens, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. CII (2010), n. 3, pp. 141-142

 

© Copyright 2010 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana