Index   Back Top Print

[ LA ]

BENEDICTUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

KARONGANA*

IN MALAVIO NOVA DIOECESIS CONSTITUITUR
KARONGANA APPELLANDA

 

Quo in Malavio efficacius illorum christifidelium bonum promoveretur et ideo nova ibidem dioecesis constitueretur, Congregatio pro Gentium Evangelizatione, habito favorabili voto Venerabilis Fratris Nicolai Girasoli, Archiepiscopi titulo Egnatini in Apulia atque Apostolici in Malavio Nuntii, ad Nos admovit huiusmodi petitionem. Quamobrem, illius Dicasterii precibus annuentes ac re bene perpensa, de apostolica Nostra auctoritate ea, quae sequuntur, decernimus ac iubemus. A dioecesi Mzuzuensi totum territorium districtuum civilium, quod vulgo nuncupatur Karonga et Chipita, distrahimus, ex quo novam dioecesim Karonganam appellandam constituimus. Praecipimus etiam ut conditae dioecesis episcopalis sedes in urbe vulgo Karonga statuatur. Templum ibidem exstans, Deo in honorem Sanctae Mariae dicatum, ad gradum et dignitatem Ecclesiae cathedralis evehimus. Karonganam Ecclesiam suffraganeam facimus Metropolitanae Ecclesiae Blantyrensi atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione obnoxiam. Cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Quae statuimus, perficienda committimus Venerabili Fratri Nicolao Girasoli quem diximus, vel, eo absente, illi, qui negotia curat Apostolicae Nuntiaturae in Malavio, eidem necessarias tribuentes et opportunas facultates etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet alium virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito Congregationi pro Gentium Evangelizatione authenticum exemplar actus peractae exsecutionis, cum primum fas erit, mittendi. Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die vicesimo primo mensis Iulii, anno Domini bis millesimo decimo, Pontificatus Nostri sexto.

THARCISIUS card. BERTONE
Secretarius Status

IVAN card. DIAS
Congr. pro Gentium Evang. Praef.


Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Leonardus Erriquenz, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. CII (2010), n. 9, pp. 530-531

 

© Copyright 2010 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana