Index   Back Top Print

[ LA ]

BENEDICTUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

NAVIRAIENSIS*

DETRACTIS A DIOECESI AURATOPOLITANA NONNULLIS MUNICIPIIS
NOVA DIOECESIS IN BRASILIA CONSTITUITUR, NAVIRAIENSIS APPELLANDA




Summi Nostri muneris inter gravissima officia, quae Deo iubente suscepimus gerenda, maximi momenti esse arbitramur Ecclesiarum statum aptius disponere atque ordinare: Nos enim non latet hac ratione animarum salutem uberiore fructu comparari, reique catholicae magna incrementa in toto terrarum orbe afferri. Qua de re, cum Venerabilis Frater Redovinus Rizzardo, C.S., Episcopus Auratopolitanus, antea Conferentia Episcoporum Brasiliensi comperta, iam ab Apostolica Sede petierit, ut suae dioecesis dismembrato territorio nova dioecesis conderetur, Nos, audito Venerabili Fratre Laurentio Baldisseri, in ea Natione Nuntio Apostolico atque Archiepiscopo titulo Diocletianensi, item de consilio Congregationis pro Episcopis, Apostolica auctoritate Nostra haec decernimus. A dioecesi Auratopolitana detrahimus hoc territorium, prout in praesens lege civili circumscribitur, municipiorum vulgo nuncupatorum: Naviraí, Anaurilândia, Angélica, Bataguassu, Batayporã, Eldorado, Iguatemi, Itaquiraí, Ivinhema, Japorã, Jateí, Juti, Mundo Novo, Nova Andradina, Novo Horizonte do Sul, Paranhos, Sete Quedas, Tacuru et Taguarussu, e quibus novam dioecesim constituimus, quae a nomine urbis Naviraí Naviraiensis appellabitur. In hac vero urbe Episcopus sedem collocabit in exstanti ibi paroeciali templo, Deo in honorem « Dominae Nostrae de Fatima » dicato, cui omnia tum iura tum honores facimus templi cathedralis. Novam Ecclesiam Sedi Metropolitanae subicimus Campi Grandis tamquam suffraganeam, cuius Praesuli, pro tempore metropolitico iuri Archiepiscopo, Episcopus Naviraiensis obnoxius erit. Cetera autem omnia secundum praescripta iuris canonici temperentur. Volumus vero ut haec iussa Nostra exsequenda curet Venerabilis Frater Laurentius Baldisseri, quem diximus, vel qui eo tempore, quo haec decreta ad rem adducentur, Apostolicae in Brasilia Nuntiaturae praeerit. Qui autem negotium perfecerit, exactae rei documenta, rite subscripta, cum primum fas erit, ad Congregationem pro Episcopis mittet. Contrariis quibusvis causis neutiquam obsistentibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, in vigilia Ascensionis Domini, die primo mensis Iunii, anno Domini bis millesimo undecimo, Pontificatus Nostri septimo.

 

THARCISIUS card. BERTONE
Secretarius Status

MARCUS card. OUELLET
Congr. pro Episcopis Praef.


 

Franciscus Di Felice, Protonot. Apost.
 Franciscus Piva, Protonot. Apost.


 

*A.A.S., vol. CIII (2011), n. 6, pp. 367-368.

 

 

© Copyright 2011 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana