Index   Back Top Print

[ LA ]

BENEDICTUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

PORTUS LEGUIZAMENSIS-SOLANENSIS*

VICARIATUS APOSTOLICUS CONDITUR IN COLUMBIA,
PORTUS LEGUIZAMENSIS-SOLANENSIS APPELLANDUS

 

Caritas Domini postulat ut aeternam vitam cunctis gentibus nuntiet Ecclesia. Hac ratione sollicite fovere studemus ubique terrarum opus evangelizationis, aptis etiam providentes ecclesiasticis constituendis structuris. Cum vero expostulatum est ut in Columbia Vicariatus Apostolicus Sancti Vincentii-Portus Leguizamensis divideretur, quo facilius et efficacius spiritale bonum fidelium curaretur, Nos, proposito congruenter perpenso, de consilio Congregationis pro Gentium Evangelizatione, habito quorum interest favorabili voto, statuimus et decernimus constitutionem novi Vicariatus Apostolici Portus Leguizamensis-Solanensis, qui eodem constet territorio ac districtus civiles vulgo appellati « Leguízamo » et « Solano », a priore Vicariatu Apostolico Sancti Vincentii-Portus Leguizamensis abstracti. Omnia autem, quae ad christifidelium bonum pertinent novi Vicariatus Apostolici, sollicitis curis Instituti Missionum a Consolata fiduciose concredimus. Novum Vicariatum Apostolicum iurisdictioni memoratae Congregationis obnoxium constituimus.

Haec omnia diligenter ad expedienda Nuntium Apostolicum vel eum qui curat Apostolicae Sedis negotia in Columbia delegamus; re tandem ad exitum perducta, documenta apparentur, quorum sincera exempla ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione sine mora mittantur. Contrariis rebus quibusvis non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die uno et vicesimo mensis Februarii, anno Domini bismillesimo tertio decimo, Pontificatus Nostri octavo.

Tharsicius card. Bertone
Secretarius Status

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Franciscus Di Felice, Protonot. Apost.

 


*A.A.S., vol. CV (2013), n. 3, p. 251-252.

© Copyright 2013 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana