Index   Back Top Print

[ ES  - FR  - IT  - LA  - PT ]

BENEDICTUS XVI

LITTERAE APOSTOLICAE
QUIBUS SUMMUS PONTIFEX
RETTULIT IN ALBUM BEATARUM
SERVAS DEI

Nicol Goñi
atque Mariam Annam Cope

 

Nos, vota Fratrum Nostrorum Ferdinandi Sebastián Aguilar, Archiepiscopi Pampilonensis, et Iacobi Michaelis Moynihan, Episcopi Syracusensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congragationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servae Dei Ascensio Nicol Goñi et Maria Anna Cope Beatarum nomine in posterum appellentur, earumque festum: Ascensionis Nicol Goñi die vicesima quarta Februarii et Mariae Annae Cope die vicesima tertia Ianuarii in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die decima quarta mensis Maii anno Domini bismillesimo quinto, Pontificatus Nostri primo.

BENEDICTUS PP. XVI

 

© Copyright 2005 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana