Index   Back Top Print

[ LA ]

BENEDICTUS PP. XVI
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

LITTERAE DECRETALES

QUIBUS BEATAE ALFONSAE AB IMMACULATA CONCEPTIONE, SAECULARI NOMINE ANNA MUTTAHUPADATHU,
SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR

 

« Animadverto me oblationem, doloris sacrificium destinavisse Dominum ».

Beata Alfonsa ab Immaculata Conceptione, saeculari nomine Anna Muttahupadathu appellata, hoc modo suam vitam designat, quae iam puella cum Domini nostri cruce coniungebatur. In oppido Kudamaloor, in regione Arpookara dioecesis Changanacherrensis Keralae status Indiae, die XIX mensis Augusti anno MCMX ex antiqua familia ritus Syro-Malabarensis orta est. Iuvenis se ad vitam religiosam vocari animadvertit atque non paucas post difficultates matrimonium detrectavit atque die II mensis Augusti anno MCMXXVIII Congregationem Clarissarum Franciscalium in oppido Bharananganam est ingressa. Diuturno morbo correpta die tantum XIX mensis Martii anno MCMXXXI novitiatum ingredi potuit, nomen sibi sumens Sororem Alfonsam ab Immaculata Conceptione atque die XII mensis Augusti anno MCMXXXVI vota perpetua nuncupavit. Dominus Noster Iesus Christus suam sponsam ad perfectionem sanctitatis per regalem crucis viam perducere cupiebat. Eadem Beata suo in diario scripsit: « Christi crucis pars mihi esse commissa videtur ». Etenim a professionis die acerbi sunt secuti continenter morbi, qui tamen serenitatem laetitiamque suetam itemque voluntatem suo in corpore Passionem Domini complendi non abstulerunt. Beata Alfonsa ab Immaculata Conceptione suum sic produxit misericordiae Domini ministerium, « qui pertransivit benefaciendo et sanando omnes » [1], cum ipsa quoque pro fratrum salute pateretur atque perfectam Franciscalem laetitiam testificaretur. Hanc sustinens victimae partem pro dilectione in Dominum, Beata Alfonsa tranquille laetanterque suum terrestre iter in Clarissarum claustro pagi Bharananganam die XXVIII mensis Iulii anno MCMXLVI perfecit. Cum ipsa strenue pateretur, hoc ante oculos ponebat, cum diceret: « Meus Sponsus, cum in cruce pendebat, neque famulum neque consolatorem habebat; ego contra, eius sponsa, complures amicos habeo, qui me adiuvant et solantur ». Humilitas ac laetitia effecerunt ut una cum Christi Iesu passione celeriter in perfectionis via procederet atque sanctitatis culmen attingeret.

Annorum decursu sanctitatis fama percrebrescente, Palaiensis Episcopus Processum Ordinarium Informativum anno MCMLV instituit. Congregatio de Causis Sanctorum facultatem fecit ut Episcopus Processum Apostolicum anno MCMLXXX celebraret, qui anno MCMLXXXI absolutus est. Suffragantibus Consultoribus Theologis in Congressu Peculiari die X mensis Iulii anno MCMLXXXIV necnon faventibus Patribus Cardinalibus Episcopisque in Sessione Ordinaria die XXIII mensis Octobris anno MCMLXXXIV congregatis, coram venerato Decessore Nostro loanne Paulo II, decretum de virtutibus heroum in modum exercitis die IX mensis Novembris anno MCMLXXXIV lectum est. Iis peractis iure statutis rebus, die VI mensis Iulii anno MCMLXXXV idem Summus Pontifex miraculum agnovit sanationem extraordinariam, Venerabilis Dei Servae Sororis Alfonsae ab Immaculata Conceptione intercessioni adscriptam. Die VIII mensis Februarii anno MCMLXXXVI Summus Pontifex Ioannes Paulus II in urbe Kottayam Indiae sollemnem beatificationis ritum primae Beatae in Indorum fastis peregit.

Christiana plebs sua pro devotione continenter ad sanctos beatosque auxilium petitura se convertere solet. Sic die XIII mensis Novembris anno MCMXCIX, mirus eventus accidit, Beatae Alfonsae ab Immaculata Conceptione intercessioni assignatus, scilicet puer gravi morbo affectus, in sepulcro Beatae apud Sanctuarium oppidi Bharananganam antea positus, repente est sanatus. Hoc de eventu inquisitio dioecesana rite est constituta. Congressus Peculiaris Theologorum Episcoporumque sanationem hanc comprobavit, sic Nos Ipsi die I mensis Iulii anno MMVII facultatem fecimus ut Congregatio de Causis Sanctorum decretum de miraculo evulgaret. In consistorio diei I mensis Martii anno MMVIII Nos Ipsi sollemniter Beatae Alfonsae ab Immaculata Conceptione canonizationem decrevimus atque die XII mensis Octobris anno MMVIII in foro ante papalem Basilicam Sancti Petri sollemni ritui praesedimus. Inter sacra vitae christianae novensilis Sanctae claram testificationem laudavimus, quae Domini Matrem imitata, per suum virginalem amorem multum contulit ut vita divina in suarum sororum ceterorumque fidelium cordibus nasceretur et adolesceret.

Hodie igitur in Foro ante Petrianam Basilicam inter sollemnia hanc pronuntiavimus formulam: Ad honorem Sanctae et individuae Trinitatis, ad exaltationem fıdei catholicae et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini nostri Iesu Christi, beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio, Beatos Caietanum Errico, Mariam Bernardam Butler, Alfonsam ab Immaculata Conceptione et Narcissam a Iesu Martillo Moran Sanctos esse decernimus et definimus, ac Sanctorum Catalogo adscribimus, statuentes eos in universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Probe novimus hanc spectabilem mulierem excelsum de christianis virtutibus testimonium perhibuisse, quae praesertim victimam sese obtulit pro infirmorum salute; itaque tam in fide quam in operibus proponitur omnibus imitanda.

Quae autem his Litteris decrevimus, nunc et in posterum rata et firma esse volumus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.

Datum Romae apud S. Petrum, die duodecimo mensis Octobris, anno Domini bis millesimo octavo, Pontificatus Nostri quarto.

EGO BENEDICTUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. CII (2010), n. 9, pp. 521-522

[1] Act 10,38

© Copyright 2008 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana