Index   Back Top Print

[ LA ]

BENEDICTUS PP. XVI
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

LITTERAE DECRETALES

QUIBUS BEATO BERNARDO TOLOMEI
SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR

 

« Maiorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam quis ponat pro amicis suis » (Io 15,13).

Beatus Bernardus Tolomei hanc evangelicam sententiam ex quo tempore aegrotis inservire coepit, suam peste affectis tradens vitam, penitus induit.

Senae die X mensis Maii anno MCCLXXII ortus, Bernardus apud baptismatis fontem Ioannis nomen recepit. A sodalibus Ordinis Fratrum Praedicatorum Senae institutus, a Rodulfo I Asburgensi miles renuntiatus est. Iuridiciali disciplinae sua in urbe operam dedit. Sodalis praeterea Confraternitatis Disciplinatorum S. Mariae Noctis fuit, qui Scalarum valetudinario inserviebant. Cum caecus pedetemptim fieret, honorum cursum deseruit.

Ut perfectam christianam asceticamque vitam consequeretur, anno MCCCXIII una cum duobus civibus mercaturae artem exercentibus (scilicet Patricio de Patriciis et Ambrosio de Piccolhominibus), qui simul ad supra memoratam Confraternitatem pertinebant, Aconam concessit, quae ipsius domus possessionibus annumerabatur. Eo in loco Ioannes, qui interea nomen in Bernardum ob cultum erga sanctum illum abbatem Cisterciensem immutaverat, una cum sociis solitariam vitam duxit, cum precationi, operibus, lectioni divinae incumberet.

Sub fine anni MCCCXVIII et initio anni MCCCXIX, in precationem incumbens, per visum scalas scandentes vidit monachos, albis vestimentis indutos, qui, angelis iuvantibus, ad Iesum et Mariam accedebant, quod velut divinum signum, tanquam « Iacob scalam », putavit.

Ut iuridicam condicionem statueret, Bernardus una cum Patricio de Patriciis Episcopum Aretinum adiit, Guidonem Tarlati, ad quem illo tempore pertinebat Acona. Obtinuit ille ut monasterium S. Mariae de Monte Oliveto conderetur (die XXVI mensis Martii anno MCCCXIX). Eo ipso die in templo Sanctissimae Trinitatis Arretii in manibus Ioannis, monachi S. Benedicti Saxi, Episcopus religiosam eorum professionem ad S. Benedicti regulam recepit, albo vestimento erga Deiparam ob devotionem imposito.

Sic die I mensis Aprilis anno MCCCXIX monasterium Sanctae Mariae Montis Oliveti constitutum est, primario locato templi lapide, Beatae Virginis Mariae Nativitati dicati. Novi Instituti peculiaritas in eo stetit ut abbas singulis annis eligeretur. Bernardus propter oculorum infirmitatem hoc officium recusavit. Quocirca Patricius de Patriciis primus electus est abbas (die I mensis Septembris anno MCCCXIX), proinde Ambrosius de Piccolhominibus (die I mensis Septembris anno MCCCXX), tum Simon de Tura (die I mensis Septembris anno MCCCXXI).

Die I mensis Septembris anno MCCCXXII sodalium postulationem abnuere non potuit ideoque quartus a se conditi monasterii abbas factus est atque hoc munus usque ad mortem gessit. Documentum aliquod diei XXIV mensis Decembris anni MCCCXXVI testatur cardinalem Ioannem Caietani Orsini, Apostolicae Sedis legatum, ab impedimento ob visus defectum Bernardum liberasse, ut electio quae evenerat comprobaretur. Clemens VI Congregationem, quae iam X monasteria annumerabat, die XXI mensis Ianuarii anno MCCCXLIV approbavit. Ut suae Institutionis posteritati consuleret, beatus Bernardus Tolomei a Clemente VI novam definitamque, die XXI mensis Ianuarii anno MCCCXLIV, Congregationis Benedictinae, S. Mariae Montis Oliveti appellatae, comprobationem obtinuit. Hoc modo beatus Bernardus peculiaris motus monastici Benedictini auctor fuit.

Praeter normam ipse XXVII per annos abbatis sustinuit munus; in Generali Capitulo praeterea, die IV mensis Maii anno MCCCXLVII, facultas ei tributa est, sodalibus haud rogatis sententiam, omnia disponendi: quibus de rebus spiritalis Bernardi praestantia emergit.

Beatus Bernardus suis monachis vitae sanctae, virtutum heroice exercitarum reliquit exempla, cum aliis inserviret et contemplationi vacaret. Cum notissima illa pestilentia ingrueret cumque concives monachosque iuvaret, die XX mensis Augusti anno MCCCXLVIII, una cum LXXXII monachis interiit.

Ex eius scriptis XLVIII epistulae et homilia supersunt, quae illius spiritalem vim, suam humilitatem, communitatis sensum, Bibliorum cognitionem demonstrant. Eius sanctitatis fama eiusque praestantia post eius obitum late sunt perlatae. Die IV mensis Decembris anno MDCXLV, S. Congregatio Rituum, Urbano VIII auctore, cultum « ab immemorabili »comprobavit. Die XXIV mensis Augusti anno MDCXLVII cursus incohatus est ut eius virtutes canonizationis gratia agnoscerentur. Decretum de virtutibus heroum in modum exercitis die XXXI mensis Augusti anno MDCCLXVIII est evulgatum. Positio super Causae reassumptione die XXI mensis Decembris anno MCMLXVIII a S. Congregatione Rituum est comprobata. Miraculum proinde est exhibitum alicuius iuvenis, qui anno MCMXLVI peritonite perforata in oppido Camogli est correptus. Dioecesana inquisitio Ianuae die VII mensis Aprilis anno MMIII absoluta est, quam Congregatio de Causis Sanctorum die III mensis Octobris anno MMIII approbavit. His peractis iure statutis rebus, Nos Ipsi facultatem fecimus ut Congregatio de Causis Sanctorum Decretum super miraculo die III mensis Iulii anno MMVIII ederet. In Consistorio die XXI mensis Februarii anno MMIX sollemnem canonizationem Beati Bernardi Tolomei statuimus, die XXVI mensis Aprilis anno MMIX Nobis celebrandam.

Hodie igitur in foro Petriano inter sollemnia hanc pronuntiavimus formulam: Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini Nostri Iesu Christi, beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio, Beatos Archangelum Tadini, Bernardum Tolomei, Nonium a Sancta Maria Alvares Pereira, Gertrudem Comensoli et Catharinam Volpicelli Sanctos esse decernimus et definimus, ac Sanctorum Catalogo adscribimus, statuentes eos in universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Decet prorsus insignem hunc caelitem magnificare, qui eximias dedit religiosae pietatis operositatisque testificationes. Exoptamus igitur ut salutifera eius exempla magno sint hominibus qui nunc sunt emolumento, quo ipsi Christi vultum liquidius conspiciant.

Quae autem his Litteris decrevimus, nunc et in posterum rata et firma esse volumus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.

Datum Romae apud S. Petrum, die sexto et vicesimo mensis Aprilis, anno Domini bis millesimo nono, Pontificatus Nostri quinto.

EGO BENEDICTUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. CII (2010), n. 9, pp. 524-527

 

© Copyright 2009 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana