Index   Back Top Print

[ LA ]

BENEDICTUS PP. XVI
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

LITTERAE DECRETALES

QUIBUS BEATAE CATHARINAE VOLPICELLI
SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR*

 

 

« Ancillae operantur ad Deum e vinculis liberandum in quae homines coniecerunt Eum ».

Ita beata Catharina Volpicelli, testis fidelis et apostola intrepida amoris Dei, scribebat omnes hortans ad Cor Christi sicut humanitatis « stabilem mansionem » contuendum.

Die XXI mensis Ianuarii anno MDCCCXXXIX Neapoli est nata, e familia medii ordinis civium et profundae fidei christianae. Primum domi, postea apud Regale Collegium Sancti Marcellini, sapienter ducta a Serva Dei Margarita Salatino, quae simul cum beato Ludovico a Casoria, fundatrix erit Sororum Franciscanarum a sancta Elisabeth, solidam accepit humanam christianamque institutionem nec non culturalem formationem, apud puellas illius temporis inusitatam. A Spiritu Sancto deinde compulsa, qui ei revelabat Dei consilium per vocem sanctorum et sapientium moderatorum spiritualium, beata Catharina, quae interim vitam etiam mundanam gerebat, a fluxis divitiis elegantis et solutae vitae illius aetatis libenter abhorruit, ut firma decisione vocationi adhaereret quae ad sanctitatis perfectionem incitabat eam. Beata Volpicelli intuita est Illum qui totum hominibus se tradidit in Pane Vitae Aeternae, in Eucharistia videlicet, centrum constituere eius vitae et indicium ad omnem rem amplectendam et verum sensum cuiusque realitatis intellegendum. Ex quo omnis eius opera nascitur, e desiderio videlicet singulis viris singulisque mulieribus Evangelium proponendi, quod illo in Pane continetur, cum libertate spiritus, alacritate et idoneitate creativa, patientia, dialogo et simplicitate. Fortuitum colloquium cum beato Ludovico de Casoria, die XIX mensis Septembris anno MDCCCLIV, apud conventum «La Palma », Neapoli, fuit, sicut ipsa Beata testatur, « peculiare exstitit signum Gratiae praevenientis, caritatis et Sacri Cordis praedilectionis, suae Servae aerumnas amantis ». Beatus aggregavit eam ad Ordinem Franciscanum Saecularem ac veluti unicum propositum eius vitae ostendit illi cultum Sacri Cordis Iesu, eamque hortatus est ut in societate maneret, in qua « animarum piscatrix » fıeret. Deinde Consilio obsequens sui confessarii, patris Leonardi Matera, Barnabitae, die XXVIII mensis Maii anno MDCCCLIX inter Adoratrices Perpetuas a Iesu Sacramentato ingressa est, ex quibus tamen paulo post ob graves valetudinis condiciones est egressa. Aliud erat divinum circa Catharinam consilium. Quod bene beatus Ludovicus intellexit, qui ei saepe dicere solebat: « Cor Iesu, o Catharina, haec est opera tua! ». Ita, confessario suadente, Volpicelli menstruum folium Gallicum de orationis Apostolatu prae oculis habuit et statim diploma accepit Promotricis, primum quod Neapolim venit. Mense Iulio anno MDCCCLXVII pater Ramière Palatium Neapolitanum invisit vulgo « Largo Petrone alla Salute », ubi Catharina propositum alit sedem suorum operum apostolicorum instituendi « ad amorem Iesu Christi in cordibus, in familiis atque in societate instaurandum». Primae promotrices etiam erunt primae Catharinae in apostolatu sociae implendo atque in constituendo Instituto Ancillarum a Sacro Corde, cuius regulae die IV mensis Iulii anno MDCCCLXXIV, ab Archiepiscopo olim Neapolitano, Servo Dei Cardinale Sixto Riario Sforza, sunt approbatae. Amor beatae Catharinae Volpicelli erga Sanctissimum Sacramentum cum sinceritate et cohaerentia confirmat indomitam fidelitatem erga Ecclesiam et Christum in periodo profundae spiritualis et socialis discriminis in societate Neapolitana alterius dimidiae partis saeculi XIX. Nitebatur « ad Christum pertinere ut alios ad Christum perduceret ». Arcana eius ars prosperitatis continua exstitit eius constans cum Christo in Eucharistia communio. Catharina mulier est spiritalis renovationis: expetit conversionem quae cor in radice, cogitationes, sensus, decisiones et optiones commutet. Eodem tempore conversionem expetit ut vitam specifıcam transformet et argumenta operativa exsistentiae. Indolem contemplativam et mysticam in se coalescere scivit cum apostolico missionarii ardore. In ea activa contemplatio thesauri Misericordiae in Sacro Corde servati imitatio fit et precatio, motus animi efficitur catechesis. Mulier « cordis compassionis » Sanctuarium Sacro Cordi Iesu dicatum, Neapoli, destinat ad adorationem reparatricem quam Papa postulavit ad Ecclesiam sustinendam tam difficili in aetate pro religiosa libertate et propagatione Evangelii. Beata Catharina Volpicelli pie in Domino Neapoli obdormivit die XXVIII mensis Decembris anno MDCCCXCIV, suam offerens vitam pro Ecclesia et pro Summo Pontifice.

Fama sanctimoniae, qua in vita fruebatur, post mortem est prosecuta, quamobrem Archiepiscopus Neapolitanus, Cardinalis Villelmus a Sancto Felice, iam anno MDCCCXCVI incohavit Causam Beatificationis Canonizationisque per Processum Ordinarium, anno MCMII conclusum. Omnibus de iure impletis, Summus Pontifex Pius XII, die XXV mensis Martii anno MCMXLV declaravit Catharinam virtutes heroico modo exercuisse. Venerabilis Servus Dei Ioannes Paulus II, die XXVIII mensis Iunii anno MCMXCIX, Congregationi de Causis Sanctorum facultatem tribuit ut Decretum super miraculo promulgaret atque die XXIX mensis Aprilis anno MMI Romae ritui praefuit Beatificationis. Anno MMII domina Teresia Ruggiero, e loco vulgo Meta, prope Neapolim, ultra XX annos gravi diabete mellito affecta, inopinater est sanata. Consilium Medicorum Congregationis de Causis Sanctorum agnovit sanationem sub luce scientiae medicae inexplicabilem fuisse. Consultores theologi, die XXIX mensis Aprilis anno MMVIII, attente examinantes attributionem sanationis intercessioni beatae Catharinae Volpicelli, affirmative responderunt. Etiam Patres Cardinales et Episcopi idem censuerunt in Ordinaria Sessione, die XVIII mensis Novembris anno MMVIII, congregati. Nosmet Ipsi facultatem Congregationi de Causis Sanctorum dedimus ut Decretum super miraculo die VI mensis Decembris anno MMVIII promulgaret. Die XXI mensis Februarii anno MMIX in Consistorio sollemniter Canonizationem beatae Catharinae Volpicelli decrevimus. Hodie igitur, die videlicet XXVI mensis Aprilis anno MMIX, Romae in foro Petriano inter Missarum sollemnia hanc pronuntiavimus formulam:

Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini nostri Iesu Christi, beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum Consilio, Beatos Archangelum Tadini, Bernardum Tolomei, Nonium a Sancta Maria Álvares Pereira, Gertrudem Comensoli et Catharinam Volpicelli Sanctos esse decernimus et definimus, ac Sanctorum Catalogo adscribimus, statuentes eos in universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere.

In nomine Patris et Filii et Spritus Sancti.

Spectabilis haec mulier, quae constanter vitam gessit Eucharistico Convivio nutrita et Dei Misericordia suffulta, claras dedit pietatis operumque bonorum testificationes et nobis exemplar proponitur. Quocirca eius patrocinium ferventer invocemus, eiusque Christianas curemus imitandas virtutes.

Quae autem his Litteris decrevimus, nunc et in posterum rata et firma esse volumus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die sexto et vicesimo mensis Aprilis, anno Domini bis millesimo nono, Pontificatus Nostri quinto.

 

EGO BENEDICTUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. CIII (2011), n. 11, pp. 720-722.

 

 

© Copyright 2009 - Libreria Editrice Vaticana 

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana