Index   Back Top Print

[ LA ]

BENEDICTUS PP. XVI
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

LITTERAE DECRETALES

QUIBUS BEATAE CANDIDAE A IESU CIPITRIA Y BARRIOLA,
SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR*

 

« Quicumque quaesierit animam suam salvam facere, perdet illam; et, quicumque perdiderit illam, vivificabit eam » (Lc 17, 33).

Beatae Candidae Mariae a Iesu christiana testificatio ostendit eam uberiorem in Christo vitam invenire, quae in Deo ipsam perdere studet (cfr Io 10, 10). Humili genere fuit haec puella. Eius in corde suum signaculum inussit Deus, quod effecit, Societatis Iesu sodalibus regentibus, ut serveretur, ut ea moritura memoravit: « Quadraginta anni sunt vitae religiosae, omnes Deo dicati ». Vitam Deo eiusque regno aedificando destinavit. Exiguis terrestribus adiumentis fulta, sed fervore locuples, alias iuvenes affecit, quas ad Iesum sequendum et ad mulieres instituendas promovendasque una simul compulit.

Candida Maria a Iesu (saeculari nomine Ioanna Iosepha Cipitria y Barriola appellata) die XXXI mensis Maii anno MDCCCXLV orta est, primogenita ex septem filiabus Ioannis Michaelis Cipitria, humilis textoris, atque Mariae Iesu Barriola, in oppido Andoain Hispaniae. Eodem ortus die Baptismatis aqua abluta est. Annis MDCCCLXIII-MDCCCLXV propositum cum parentibus communicavit se velle Deo sese dicare. Coniugii opportunitates ostendentibus parentibus, subinde respondit: « Ego solummodo pro Deo ». Anno MDCCCLXV Burgum se contulit ut domesticum opus ageret, atque anno MDCCCLXVIII in familia Sabater Vallisoleti commorari coepit. Ibi patrem Iesuitam Michaelem Herranz cognovit, qui eius moderator spiritus factus est. Die II mensis Aprilis anno MDCCCLXIX, in templo populari sermone « el Rosarillo » vocato, palam intellexit se novam condere debere Congregationem, cuius titulus « Filiae Iesu », quaeque animarum salutem iuvaret per parvulorum et iuvenum institutionem. Nomen in Candidam Mariam a Iesu mutavit. P. Herranz cum novisset Beatam litteris « fere » carere, eam per se docere coepit. Die VIII mensis Decembris anno MDCCCLXXI Congregatio Filiarum Iesu Salmanticae orta est. Eo quod simplex erat, indocta, omni ope subsidiisque destituta cunctae vitae cursu, id demonstrat eam, fideliter Deo vocanti respondentem, instrumentum factam esse missioni illi aptum, ad quam electa erat. Auxilio etiam et praesidio Beatae Virginis Mariae filiali modo innitebatur, cum diceret: « Non mihi confido et omnem meam spem in Te, carissima Mater mea, pono ». Eius spiritalitas sancti Ignatii a Loyola exercitiis alebatur. P. Erranz iuvante, Constitutiones suae religiosae familiae scripsit. Cum suae operae firmitatem conferre vellet, Romam petiit ad approbationem pontificiam a Summo Pontifice Leone XIII die XVIII mensis Septembris anno MCMII adipiscendam. Omnia illa ad Dei gloriam patrabat, plane conscia, se, ad Dei gloriam dandam, eius oportere voluntatem complere, cum abnegaret semet ipsam atque aliis sese dicaret, Iesu semitam sectans. Hanc auream normam in Istituti Regula Beata reliquit: « Dei gloria oportet promoveatur et proximi bonum, magis quam sui ipsius bonum vel temporalis utilitas requiratur ». Eius apostolicum studium contrahi non potuit, atque anno MCMXI duas sororum series in Brasiliam misit. Spiritalem hereditatem sororibus suis reliquit quamvis mundi partem libenter petendi, ut nationes attingerent, scholis indigentiores. Inde a pueritia pauperes, peccatores, derelictos, spiritus corporisque rebus carentes adamavit. «Ubi non est locus meis pauperibus, neque mihi est locus »: sic quondam Burgi respondit cum esset ibi famula. Omnis eius vita Dei praesentia atque personali in Christum amore collustrata est. Nomen ipsum « Filiae Iesu » personam Iesu praecipuum locum in eius vita occupare edicit, perinde ac nomen, quod ipsa ut conditrix, Candida Maria a Iesu, sumpsit, palam illa sententia exprimitur: « In Iesu omnia habemus et sine illo omnia amisimus ». Similiter suas filias cohortabatur ut Christo conformarentur, sicut filius patris similitudinem prae se fert. Inter aerumnas, dolores, perquam sincere iterabat: « Sine cruce nihil efficitur; adveniant cruces et Dei voluntas fiat ». Usque ad finem suae vitae cum Domino ambulavit, sanctitatem persequens atque virtutis exempla suis filiabus exhibens. Die IX mensis Augusti anno MCMXII Salmanticae obiit. Sanctitatis fama post eius mortem producta est, ideo Episcopus Salmanticensis Processum Ordinarium Informativum anno MCMXLII incohavit, qui anno MCMLVII completus est. Postea ad illius temporis normas Processus Apostolicus super virtutibus est constitutus. Die VI mensis Iulii anno MCMXCIII Venerabilis Dei Servus Ioannes Paulus II Decretum de virtutibus heroum in modum exercitis evulgavit. Idem Pontifex, die VI mensis Aprilis anno MCMXCV Decretum edidit de miraculo beatificationis causa, quae Romae die XII mensis Maii anno MCMXCVI facta est. Canonizationis gratia Congregatio de Causis Sanctorum quandam prodigiosam sanationem vestigavit, quam medici Consultores die XXV mensis Septembris anno MMVIII scientifice inexplicabilem putarunt. Casum porro Consultores Theologi felici cum exitu vestigaverunt, die VII mensis Martii anno MMIX in Peculiari Congressu coadunati, itidem Patres Cardinales et Episcopi in Sessione Ordinaria die XVI subsequentis mensis Iunii. Sic Nos facultatem fecimus ut Congregatio de Causis Sanctorum Decretum super miro die III mensis Iulii anno MMIX foras emitteret. In Consistorio die XIX mensis Februarii anno MMX habito decrevimus ut Beatam Candidam Mariam a Iesu in Sanctorum catalogum die XVII mensis Octobris anno MMX referremus.

Hodie igitur in Foro ante Petrianam Basilicam inter sollemnia hanc pronuntiavimus formulam: Ad honorem Sanctae et individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini nostri Iesu Christi, beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio, Beatos Stanislaum Kazimierczyk, Andream Bessette, Candidam Mariam a Iesu Cipitria y Barriola, Mariam a Cruce MacKillop, Iuliam Salzano et Baptistam Varano Sanctos esse decernimus et definimus, ac Sanctorum Catalogo adscribimus, statuentes eos in universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Quae autem his Litteris decrevimus, nunc et in posterum rata et firma esse volumus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.

Datum Romae apud S. Petrum, die septimo decimo mensis Octobris, anno Domini bis millesimo decimo, Pontificatus Nostri sexto.

 

EGO BENEDICTUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.


*AAS, vol. 104 (2012), n.6, pp. 463-466.

 

 

© Copyright 2010 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana