Index   Back Top Print

[ DE  - EN  - ES  - IT  - LA  - PT ]

LITTERAE APOSTOLICAE

quibus sancta Hildegardis Bingensis,
monialis professa Ordinis Sancti Benedicti,
Doctor Ecclesiae universalis renuntiatur.

BENEDICTUS PP. XVI

Ad perpetuam rei memoriam.

 

1. Lux sui populi suaeque aetatis: his verbis beatus Ioannes Paulus II, Venerabilis Decessor Noster, definivit sanctam Hildegardem Bingensem anno MCMLXXIX, occasione data octingentesimae anniversariae memoriae obitus huius Mysticae Germanae. Et re vera in historiae cursu haec mulier praeclare eminet vitae sanctitate atque doctrinae novitate. Immo, sicut accidit omni authenticae experientiae humanae et theologali, eius auctoritas profecto superat cuiuslibet aevi societatisve fines ac, temporis et culturae neglecto spatio, mens eius apparet perenniter viva.

Apud sanctam Hildegardem Bingensem conspicitur maxima concordia inter doctrinam et vitam cotidianam. Quaerere Dei voluntatem in imitatione Christi apud eam exprimitur uti constans exercitium virtutum, quas summo studio colit atque alit ad fontes biblicas, patristicas et liturgicas necnon sub luce Regulae sancti Benedicti. Effulsit in ea praecipue perseverans exercitium oboedientiae, simplicitatis, caritatis et hospitalitatis. Plane Domino adhaerens, singularibus humanis dotibus eminuit, acuto intellectu necnon facultate caelestia perscrutandi.

2. Hildegardis orta est anno MXCVIII in Bermersheim, prope Alzeiam, e parentibus nobilis gentis ditissimisque terrae possessoribus. Octo annos nata recepta est uti oblata apud abbatiam Benedictinam Montis Sancti Disibodi, ubi anno MCXV religiosam professionem nuncupavit. Post mortem Iuthae de Sponheim, circiter anno MCXXXVI, Hildegardis in locum ut magistra suffecta est. Debilis valetudine, sed spiritu vigorosa, funditus studuit congruam fovere religiosae vitae renovationem. Fundamentum eius spiritualitatis fuit Regula sancti Benedicti, quae spiritualem aequabilitatem et asceticam moderationem ponit tamquam vias ad sanctitatem. Aucto numero monacharum, praesertim ob magnam aestimationem suae personae, circiter anno MCL monasterium constituit in colle Montis Ruperti, prope Bingium, in quod una cum viginti sororibus se contulit. Anno MCLXV aliud monasterium instituit in oppido Ibingensi, in altera ripa Rheni. Abbatissa utrumque rexit.

Intra claustri moenia spiritus corporisque bonum sororum curavit, praecipue fovens vitam communem, culturam et liturgiam. Extra actuose studuit christianam fidem confirmare ac roborare religiosam vitam, haereticas inclinationes Catharorum arcendo, scriptis et sermonibus promovendo Ecclesiae reformationem, disciplinam et cleri vitam vertendam in melius iuvando. Exhortantibus Decessoribus Nostris primum quidem Hadriano IV ac deinde Alexandro III, Hildegardis frugiferum exercuit apostolatum – quod illis temporibus inter mulieres raro fieri solebat – quaedam itinera complens, onerata incommodis et difficultatibus, ut concionaretur etiam in publicis plateis variisque ecclesiis cathedralibus, sicut accidit inter alia Coloniae Agrippinae, Treviris, Leodii, Moguntiae, Metae, Bambergae et Herbipoli. Alta spiritualitas, quam continebant eius scripta, multum profuit tum fidelibus tum eminentioribus personis huius aetatis, efficaci renovatione inducta theologiae, liturgiae, scientiarum naturalium et musicae.

Morbo affecta aestate anni MCLXXIX, circumdata sororibus, Hildegardis in fama sanctitatis obiit in monasterio Montis Ruperti, prope Bingium, die XVII mensis Septembris eiusdem anni.

3. Compluribus suis in scriptis Hildegardis operam dedit tantummodo divinae revelationi explicandae ac Deo manifestando in claritate eius amoris. Eius doctrina praestat sive altis rectisque interpretationibus sive singularibus visionibus. Textus ab ea exarati perfusi sunt authentica “caritate intellectuali” et ostendunt ubertatem et integritatem in contemplatione mysterii Sanctissimae Trinitatis, Incarnationis, Ecclesiae, humanitatis, naturae uti Dei creaturae altius aestimandae et tuendae.

Haec opera ex intima experientia mystica oriuntur et efficacem meditationem de Dei mysterio proponunt. Nam inde a pueritia Dominus eam participem effecit plurimarum visionum, quas enarravit monacho Volmario, suo a secretis et consiliario spirituali, necnon sodali suae sorori Richardi de Stade. At perquam clarum est iudicium de ipsa sancti Bernardi Claraevallensis, qui eam ad opus hortatus est prosequendum, et maxime Summi Pontificis beati Eugenii III, qui anno MCXLVII facultatem ei dedit scribendi et publice sermones proferendi. Theologica meditatio dat Hildegardi copiam materiem disponendi et intellegendi, saltem ex parte, argumenta eius visionum. Praeter libros theologiae et mysticae, ipsa exaravit etiam opera medicinae et scientiarum naturalium. Plurimae sunt eius epistolae – circiter quadringentae – quas misit ad communes personas, communitates religiosas, pontifices, episcopos civilesque rectores suae aetatis. Composuit etiam opera musicae sacrae. Corpus eius scriptorum, quod ad quantitatem, qualitatem varietatemve argumentorum pertinet, non potest comparari cum ulla scriptrice Mediae Aetatis.

Praestantiora eius opera sunt: Scivias, Liber vitae meritorum et Liber divinorum operum. Omnia narrant eius visiones et mandatum a Domino receptum eas conscribendi. Epistolae, sicut arbitratur ipsa auctrix, non minus habent pondus atque testantur Hildegardem sollicitam fuisse de eventibus sui temporis, quos ea sub lumine divini mysterii est interpretata. His addendi sunt LVIII Sermones, ad sorores eius tantummodo prolati, quos continent Expositiones Evangeliorum, commentaria scilicet ad verbum et ad morem de evangelicis lectionibus, coniunctis cum anni liturgici maioribus celebrationibus. Opera secundum artem et musicam potissimum dispertiuntur uti Symphonia harmoniae caelestium revelationum et ordo virtutum medicinae uti Liber subtilitatum diversarum naturarum creaturarum, nempe Physica de scientiis naturalibus et Causae et curae de medicina. Denique habentur etiam scripta de re linguistica, uti Lingua ignota et Litterae ignotae, in quibus apparent verba cuiusdam linguae ignotae, ab ea inventae, sed potissimum compositae per phonemata quae ad linguam Germanicam spectant.

Sermo Hildegardis, nova forma et efficaci distinctus, libenter poeticas locutiones adhibet, quae perspicuo symbolorum sensu praestant, fulgentibus intuitionibus, concisis analogiis et suasoriis metaphoris additis.

4. Acuto sensu sapientiali et prophetico Hildegardis conspexit revelationis eventum. Inquisitio eius evolvitur ex parte Biblica, cui etiam postea firmiter haerebit. Mysticae Bingensis contuitus non singulis quaestionibus solvendis finitur, sed offerre vult synthesim totius christianae fidei. Suis idcirco in visionibus et sequenti meditatione ea compendium dat historiae salutis, ab initio universi usque ad eschatologicam consummationem. Dei decretum operam creationis complendi est primus gressus huius immensi itineris, quod sub luce Sacrae Scripturae enodatur a constitutione caelestis hierarchiae usque ad lapsum angelorum rebellium atque peccatum progenitorum. Hanc primam imaginem sequitur incarnatio redemptrix Filii Dei, actio Ecclesiae quae, tempore labente, producit mysterium incarnationis et pugnam contra satanam. Adventus decretorius regni Dei et iudicium universale erunt fastigium huius operae.

Sibi ipsi nobisque Hildegardis quaestionem ponit magni ponderis, an Deus cognosci possit. Hoc munus praecipuum est theologiae. Eius responsio est prorsus affirmativa: unam per fidem, veluti per ianuam, homo valet huic cognitioni appropinquare. Enimvero Deus semper servat suum spatium mysterii et incomprehensibilitatis. Ipse enim in creato se intellegibilem efficit, tamen hoc plane non comprehenditur si a Deo seiungitur. Etenim natura in se ipsa considerata tantum ex parte praebet notiones, quae haud raro sunt occasiones errorum et abusuum. Ideo etiam in dynamica vi naturalis cognitionis fide opus est, alioquin cognitio coartatur, haud satisfacit et a recta via abducit.

Creatio amoris actus est per quem orbis ex nihilo emergere potest: ideo tota creaturarum series, veluti fluminis fluentis, caritate divina pervaditur. Cunctis ex creaturis peculiarem in modum hominem amat Deus, cui eximiam dignitatem tribuit, illam gloriam ei dans, quam angeli rebelles amiserunt. Genus humanum sic tamquam decimus hierarchiae angelicae chorus considerari potest. Homo nimirum ipsum Deum cognoscere valet, eius scilicet individuam naturam in personarum trinitate. Hildegardis ad Sanctissimae Trinitatis mysterium accedit ob oculos habens sanctum Augustinum: per similitudinem cum sua structura, ratione pollente, homo imaginem saltem habere valet intimae realitatis Dei. Sed in incarnationis tantum et humanae condicionis Filii Dei oeconomia hoc mysterium ad fidem hominisque conscientiam accedit. De sancta ineffabilique Trinitate in summa unitate celabantur antiquae legis famuli. Sed in nova gratia iis revelabantur de servitute expeditis. Trinitas peculiarem in modum in Filii cruce est revelata.

Alter “locus”, in quo Deus cognoscibilis fit, verbum est quod in libris Veteris Novique Testamenti continetur. Eo quod Deus “loquitur”, homo ad audiendum vocatur. Haec notio dat copiam eius doctrinam de cantu, potissimum liturgico, explicandi. Dei verbi sonitus vitam efficit et in creaturis manifestatur. Etiam ea, quae ratione carent, per creans verbum dynamica creationis vi implicantur. At, ut patet, homo est creatura illa, quae sua voce Creatoris voci respondere potest, quod duplici modo fieri potest: in voce oris id est in liturgica celebratione, atque in voce cordis, id est per probam sanctamque vitam. Tota igitur humana vita veluti harmonia ac symphonia haberi potest.

5. Hildegardis anthropologia ex biblico scripto de creatione hominis initium sumit (Gn 1,26), ad imaginem et similitudinem Dei facti. Homo, secundum Hildegardis cosmologiam, quae in Bibliis nititur, omnia orbis elementa complectitur, quandoquidem mundus totus in eo contrahitur, qui eadem materie formatur atque creatio. Itaque intellegendo Deum convenire potest. Id accidit non per rectam visionem, sed, ad sancti Pauli sententiam, “per speculum” (1 Cor 13,12). Divina imago in homine in eius rationalitate sistit, quae ex intellectu et voluntate constituitur. Per intellectum homo bonum a malo seiungere valet, per voluntatem ipse ad agendum impellitur.

Homo tamquam corporis animaeque unitas conspicitur. Mystica Germanica corpus aestimare perspicitur atque, etiam in illa debilitate quam corpus ostendit, providentiae bonum ipsa percipere valet: corpus pondus non est, quod est abiciendum atque, etiam cum debile est et imbecillum, hominem “educat” ad creaturae humilitatisque sensum, eum arcens a superbia et insolentia. Quadam in visione beatorum in paradiso animas contemplatur Hildegardis, quae exspectant ut suis corporibus coniungantur. Etenim, quemadmodum in Christi corpore usu venit, nostra quoque corpora ad gloriosam resurrectionem contendunt, ad summam pro vita aeterna mutationem. Ipsa Dei visio, quae vita aeterna est, definitive sine corpore obtineri non potest.

Homo ex viri feminaeque forma exstat. Hildegardis sibi est conscia hac humanae condicionis in structura ontologica necessitudinem inniti mutuae ac substantialis aequalitatis inter virum et feminam. In humanitate attamen peccati mysterium residet, quod primo in historia hac in necessitudine inter Adamum et Evam manifestatur. Aliter atque ceteri mediaevales scriptores, qui lapsus causam reperiebant in Evae debilitate, Hildegardis eam in immodica Adami voluptate in Evam inveniebat.

Etiam sub peccatoris condicione, ad Dei amorem destinatur homo, quia amor iste absque condicione est atque, post lapsum, misericordiae vultum sumit. Ipsa poena a Deo in virum feminamque illata misericordem Creatoris amorem patefacit. Hoc in sensu perfectissima humanae creaturae descriptio est illa alicuius itinerantis, hominis viatoris. Hac in peregrinatione ad patriam, ad certamen quoddam vocatur homo, ut continenter bonum eligat malumque vitet.

Continuata boni electio virtutis exsistentiam efficit. Dei Filius homo factus subiectum est omnium virtutum, idcirco Christi imitatio in ipsa probitate exsistentiae sita est in Christi communione. Virtutis vis ex Spiritu Sancto manat, in credentium corda illato, qui efficit morem usque probum: hoc est propositum humanae exsistentiae. Homo hoc modo suam Christiformem perfectionem experitur.

6. Ad hoc propositum consequendum, Dominus sacramenta suae Ecclesiae tribuit. Salus enim et perfectio hominis non modo per voluntatis contentionem attinguntur, verum etiam per gratiae donum, quam Deus in Ecclesia concedit.

Ecclesia primum est salutis sacramentum, quod Deus in mundo ponit ad salutem cum hominibus communicandam. Ipsa, quae est “aedificatio animarum viventium”, iure tamquam virgo, sponsa et mater considerari potest ideoque historiae mysticaeque figurae Matris Dei arte assimilatur. Ante omnia salutem communicat Ecclesia duo magna mysteria Trinitatis et Incarnationis tuendo ac nuntiando, quae sunt veluti “sacramenta primaria”, tum alia ministrando sacramenta. Fastigium Ecclesiae sacramentalitatis est Eucharistia. Sacramenta credentium sanctificationem, salutem, peccatorum purificationem, redemptionem, caritatem ceterasque virtutes efficiunt. Sed Ecclesia rursus vivit, quandoquidem Deus suum amorem intratrinitarium in ea ostendit, qui in Christo est revelatus. Etenim Dominus Iesus praecipuus est mediator. Ex Trinitatis gremio obviam venit homini atque ex Mariae gremio obviam it Deo: ut Dei Filius incarnatus est amor, ut Mariae Filius coram Dei throno humani generis est legatus.

Homo adeo ad Deum experiendum pervenire potest. Cum eo enim necessitudo in provincia tantum rationalitatis non exhauritur, sed totam personam complectitur. Omnes sensus cum exteriores tum interiores hominis in Dei experientia involvuntur: “Homo autem ad imaginem et similitudinem Dei factus est, ut quinque sensibus corporis sui operetur, per quos etiam divisus non est, sed per eos est sapiens et sciens et intellegens opera sua adimplere. [...] Sed et per hoc, quod homo sapiens, sciens et intellegens est, creaturas cognoscit, itaque per creaturas et per magna opera eius, quae etiam quinque sensibus suis vix comprehendit, Deum cognoscit, quem nisi in fide videre non valet” (Explantio Symboli Sancti Athanasii: PL 197, 1073). Haec experientiae via, rursus in sacramentis participandis consummatur.

Hildegardis inter se pugnantia quae in singulorum fidelium vita adsunt quoque conspicit atque miserabiliores condiciones patefacit. Peculiarem in modum ipsa clarius edicit individualismum in doctrina et in re ex parte tum laicorum tum ministrorum ordinatorum indicium esse superbiae atque missioni evangelizationis Ecclesiae ad non christianos praecipuum esse impedimentum.

Hildegardis doctrinae culmen ad perstudiosam cohortationem spectat, quam ipsa ei vertit qui consecrationis statu devincitur. Eius vitae consecratae intellectio vera est “metaphysica theologica”, quoniam firmiter in virtute fidei theologali radices agit, quae fons est perpetuumque argumentum in oboedientia, paupertate et castitate funditus insistendi. In consiliis evangelicis adimplendis persona consecrata Christi pauperis, casti et oboedientis experientiam communicat eiusdemque in cotidiana vita semitam tenet. Hoc est vitae consecratae praecipuum.

7. In praestanti Hildegardis doctrina ea resonat quae Apostoli, Patres et illius temporis scriptores docuerunt, dum ipsa sancti Benedicti Nursini Regulam continenter respicit. In eiusdem cogitationibus potissimum reperiuntur monastica liturgia ac Sacra Scriptura meditata, quae Incarnationis mysterio praesertim innitentes, summa scribendi ac rei tradendae unitate, omnia eiusdem scripta pervadente, exprimuntur.

Sanctae Benedictinae monialis doctrinam veluti ductricem reperit homo viator. Ipsius nuntius perquam ad nostram aetatem accommodatus demonstratur, cum per omnia illa, quae ipsa proposuit tenuitque, potissimum trahatur. Cogitamus exempli gratia de charismatis ratiocinationisque facultate, qua pollebat Hildegardis, quae vividum incitamentum ostenditur ad theologicam inquisitionem; ad meditationem de Christi mysterio, in eius pulchritudine considerato, ad dialogum de Ecclesia ac theologia cum cultura, scientia et huius temporis arte, ad vitae consecratae spectabile propositum, in quo homo se complere potest, ad liturgiam aestimandam, tamquam vitae celebrationem, ad propositum Ecclesiae reformandae, quod secum fert non vacuam structurarum commutationem, sed cordis conversionem, ad eius in naturam studium, cuius leges sunt tuendae, non violandae.

Itaque Doctoris Ecclesiae universalis titulus, Hildegardi Bingensi tribuendus, apud hodiernam aetatem ac mulieres magnum habet pondus. In Hildegarde adspectabiliores reperiuntur virtutes feminini sexus: itaque mulierum praesentia in Ecclesia et in societate ab illa collustratur, tum quod ad scientificam inquisitionem, tum ad actionem pastoralem attinet. Propter suam loquendi facultatem cum iis qui a fide et ab Ecclesia dissident Hildegardis testis novae evangelizationis fit credibilis.

Ob sanctitatis famam et eminentem doctrinam, die VI mensis Martii anno MCMLXXIX Iosephus S.R.E. Cardinalis Höffner, Archiepiscopus Coloniensis atque Praeses Conferentiae Episcoporum Germanorum, una cum S.R.E. Cardinalibus, Archiepiscopis et Episcopis eiusdem Conferentiae, inter quos etiam Nos adnumerabamur, ut S.R.E. Cardinalis Archiepiscopus Monacensis et Frisingensis, Supplicationem beato Ioanni Paulo II adhibuit, ut Hildegardis Bingensis Doctor Ecclesiae universalis declararetur. In Supplicatione Venerabilis Frater Noster rectam doctrinam extollebat Hildegardis, quam XII saeculo Summus Pontifex beatus Eugenius III agnovit, eiusdem sanctitatem, quam continenter animadvertit celebravitque populus, auctoritatem ipsius elementorum. Huic Supplicationi Conferentiae Episcoporum Germanorum, annorum decursu, aliae additae sunt, ex iis prima monacharum monasterii loci Eibingen, quod illi dicatur. Ideo cum Dei Populus optavisset ut Hildegardis officiose proclamaretur sancta, additum etiam illud est ut “Doctor Ecclesiae universalis” declararetur.

Itaque Nostro suffragio Congregatio de Causis Sanctorum comparavit Positionem super Canonizatione et Concessione tituli Doctoris Ecclesiae universalis de Bingensi Famula Dei. Cum de praestanti theologiae magistra ageretur, super qua complures amplaeque inquisitiones sunt peractae, id quod statuit art. 73 Constitutionis apostolicae Pastor Bonus relinquendum decrevimus. Res felici cum exitu a Patribus Cardinalibus Episcopisque in Sessione Plenaria, die XX mensis Martii anno MMXII, vestigata est, Causam ponente Venerabili Fratre Nostro Angelo S.R.E. Cardinali Amato, Congregationis de Causis Sanctorum Praefecto. In Audientia, die X mensis Maii anno MMXII, idem Cardinalis Amato Nos minutatim certiores fecit de statu quaestionis ac de suffragiis Patrum supra memoratae Sessionis Plenariae Congregationis de Causis Sanctorum. Facta canonizatione aequipollenti die X mensis Maii anno MMXII, Nos die XXVII eiusdem mensis et anni, in sollemnitate Pentecostes, in foro Petriano totius orbis peregrinatorum multitudini gaudenter nuntiavimus titulum Doctoris Ecclesiae universalis sanctae Hildegardi Bingensi atque sancto Ioanni de Avila, incipiente Synodo Episcoporum atque ineunte Fidei Anno, Nos concessuros.

Quod hodie, Deo iuvante cunctaque plaudente Ecclesia, factum est. In Petriano enim foro, plurimis adstantibus S.R.E. Cardinalibus sacrisque et Romanae Curiae et catholicae Ecclesiae Praesulibus, acta omnia confirmantes et petitorum vota perlibenter implentes, haec inter divinum sacrificium pronuntiavimus verba: “Nos, vota plurimorum Fratrum in Episcopatu multorumque christifidelium totius orbis explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, certa scientia ac matura deliberatione deque apostolicae potestatis plenitudine Sanctum Ioannem de Avila, presbyterum dioecesanum, et Sanctam Hildegardem Bingensem, monialem professam Ordinis Sancti Benedicti, Ecclesiae universalis Doctores declaramus. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti”.

Haec edicimus, statuimus decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces semper exstare ac permanere suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; sicque rite indicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die septimo mensis Octobris, anno Domini bismillesimo duodecimo, Pontificatus Nostri octavo.


BENEDICTUS PP. XVI

 

© Copyright 2012 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana