Index   Back Top Print

[ LA ]

BENEDICTUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

LITTERAE DECRETALES

QUIBUS BEATAE MARIAE ANNAE COPE
SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR

 

« Valde esurio laborem atque toto pectore cupio inter selectos adnumerari... nihil timeo morbi; quinimmo summum erit mihi gaudium si derelictis leprosis succurrere possem » (ex epistula Mariae Annae Cope ad Patrem Leonor Fouesnel, SSCC, die XII mensis Iulii anno MDCCCLXXXIII scripta). His simplicibus verbis, Mater Maria Anna Molocaiensis, sicut aegri insulae eam vocabant, propositum sui ardoris missionalis omniumque suorum nisuum rationem expressit: amare scilicet et curare derelictos pueros Dei qui morbum leprae in insula Molokai patiebantur.

Beata Maria Anna Cope, nomine Barbara Koob, nata est die XXIII mensis Ianuarii anno MDCCCXXXVIII in oppido vulgo Heppenheim in Germania, quinta ex decem liberis Petri Koop, agricolae, et Barbarae Witzenbacher, alterius eius uxoris. Sequenti die, sacris Baptismi aquis est abluta apud ecclesiam paroecialem Sancti Petri. Periculo vero egestatis increbrescente, familia emigravit in Civitates Foederatas Americae Septentrionalis anno MDCCCXXXIX sedemque constituit in oppido Utica in Civitate Novi Eboraci. Mutato, prout plerumque illo tempore fiebat, cognomine in linguam Anglicam, familia deinde « Cope » vocari coepta est.

Quamvis opibus tenuis, familia Barbarae locuples fide ac amore tam sibi tam proximis erat. Parentes sacramenta sedulo suscipiebant apud ecclesiam paroecialem Sancti Ioseph et liberi scholam paroecialem frequentabant. Barbara ipsa iam ab aetate quindecim annorum percipiebat vocationem ad vitam religiosam amplectendam. Eo quod pater eius infirmatus est, in fabrica eam operari oportuit ut adiumentum familiae praestaret.

Anno autem MDCCCLXII, defuncto patre, Barbara se adiunxit Congregationi Sororum Tertii Ordinis Franciscani, quae hodie appellatur Sororum Sancti Francisci Syracusarum. Die XIX mensis Novembris anno MDCCCLXII, assumpto nomine Mariae Annae, habitum religiosum induit. Sequenti anno vota perpetua nuncupavit. Deinde per decem annos Soror Maria Anna suae Congregationi deserviit ut Moderatrix conventus, Directrix scholae necnon Administratrix valetudinarii. Anno MDCCCLXVI, sociam praestitit operam in valetudinario Sanctae Elisabethae in Utica condendo et, anno MDCCCLXIX, Syracusis illo Sancti Iosephi. Die XXVII mensis Decembris anno MDCCCLXXVII, Soror Maria Anna facta est secunda Moderatrix Generalis Sororum Beati Francisci, quod ad officium etiam cooptata est mense Iulio anni MDCCCLXXXI. Anno autem MDCCCLXXXIII, Rex Kalakaua sacrorum Antistites Catholicae Ecclesiae rogavit ut quaererent sorores religiosas quae leprosos in Regno Havaiano curarent. Congregatio Sororum Beati Francisci hoc opus libenter suscepit et Beata Maria Anna profecta est cum sex sororibus destinatis ad hanc missionem in Insulis Sandvichensibus. Mense Novembri anni MDCCCLXXXIII advenerunt in terram Honolulensem. Beata Maria Anna adhortante, anno MDCCCLXXXIV Sorores Franciscanae propagarunt opus ad insulam Maui ubi condiderunt valetudinarium in Malulani necnon scholam Beati Antonii in Wailuku. Sequenti anno hospitium fundavit pro puellis lepra infectis. Discrimine leprosorum exsulum penitus transfixa, anno MDCCCLXXXV Beata Maria Anna petiit ut illic cum sororibus manere posset atque moderationem Congregationis deponere. Petitione accepta, nominata deinde est Moderatrix missionis.

Anno MDCCCLXXXVIII, Beata Maria Anna, una cum sororibus, monasterium instituit apud communitatem nomine Kalaupapa in insula Molokai, ubi curam susceperunt domus « Bishop Home» appellatae, cuius finis erat innuptas et puellas lepra affectas protegere. Triginta relictos sibi annos eo in loco transegit. Eodem anno collaborare incepit cum sancto Damiano de Veuster, qui a patientibus appellari solebat Pater Damianus Molocaiensis. Ille, priusquam mortem occumberet mense Aprili anno MDCCCLXXXIX, rogavit Beatam Mariam Annam ut ipsa domum « Boys Home», postea « Baldwin House » appellatam, in comitatu Kalawao administraret, quo munere sex per annos functa est. Deinde, rebus domesticis in melius redactis, gubernaculum eius Congregationi Sacrorum Cordium commendavit et ad domum « Bishop Home » revertit. Amplitudine, securitate, necnon familia et amicis relictis, Beata Maria Anna suam novam amplexa est vitam quo alacrius patientibus deserviret eorumque aerumnas sublevaret.

Hydropesia afflicta, Beata Anna Maria ultimos tres annos vitae suae sella rotali detenta est. Die IX mensis Augusti anno MCMXVIII, aetate LXXX annorum, in insula Molokai pie ad aeternam vitam transiit.

Mense Augusto anno MCMLXXXIII, causa canonizationis Beatae Annae Mariae incepta est in dioecesi Honolulensi. Die XIX mensis Aprilis anno MMIV, beatus Ioannes Paulus II, Decessor Noster fel. rec., Congregationi pro Causis Sanctorum iussit ut Decretum super heroicis virtutibus Servae Dei ederet. Ipse Beatissimus Pater, die XX mensis Decembris anno MMIV, Decretum subsignavit quo confirmavit miraculum per intercessionem Beatae a Deo verum patratum. AIosepho S.R.E. Cardinale Saraiva Martins, tunc Praefecto Congregationis de Causis Sanctorum, ritus beatificationis Annae Mariae in Basilica Petriana die XIV mensis Maii anno MMV peractus est.

Ad canonizationem quod attinet, Consilium Medicum Congregationis de Causis Sanctorum in sessione diei XVI mensis Iunii anno MMXI sanationem cuiusdam mulieris celerem, completam, duraturam atque inexplicabilem secundum scientiam fuisse affirmavit. Consultores Theologi, in Congressu Peculiari die VIII mensis Octobris MMXI habito, eandem sanationem recognoverunt a Deo patratam esse per intercessionem Beatae Mariae Annae Cope. Die VI insequentis mensis Decembris eodem anno, Cardinales et Episcopi, qua sodales Congregationis de Causis Sanctorum, in Sessione Ordinaria congregati, posito dubio an de miraculo divinitus patrato constaret necnon per intercessionem Beatae Mariae Annae esset effectum, responsum affirmativum protulerunt. Nos Ipsi decrevimus ut Congregatio de Causis Sanctorum Decretum super miro promulgaret die XIX mensis Decembris anno MMXI. Sollemni in Consistorio die XVIII mensis Februarii anni MMXII habito, sententiam Patrum Cardinalium et Episcoporum Consistorii approbavimus itemque nuntiavimus canonizationem Beatae Mariae Annae Cope celebrandam esse die XXI mensis Octobris anno MMXII in area ante Basilicam Petrianam. Hodie igitur hanc formulam inter Sacra protulimus:

Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini nostri Iesu Christi, beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio, Beatos Iacobum Berthieu, Petrum Calungsod, Ioannem Baptistam Piamarta, Mariam a Monte Carmelo Sallés y Barangueras, Mariam Annam Cope, Catharinam Tekakwitha et Annam Schäffer Sanctos esse decernimus et definimus, ac Sanctorum Catalogo adscribimus, statuentes eos in universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Quae autem his Litteris decrevimus, nunc et in posterum rata et firma esse volumus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.

Datum Romae apud S. Petrum, die vicesimo primo mensis Octobris, anno Domini bis millesimo duodecimo, Pontificatus Nostri octavo.

 

EGO BENEDICTUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. CV (2013), n. 3, pp. 244-247.

 

© Copyright 2012 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana