Index   Back Top Print

[ LA ]

BENEDICTVS XVI

EPISTULA DATA
XAVERIO S.R.E. CARDINALI LOZANO BARRAGÁN,
PONTIFICII CONSILII PRO VALETUDINIS ADMINISTRIS PRAESIDI

 

Venerabili Fratri Nostro
XAVERIO S.R.E. CARDINALI LOZANO BARRAGÁN
Pontificii Consilii pro Valetudinis Administris Praesidi

Decem iam continuos annos tumet ipse, Venerabilis Frater Noster, pastoralem curationem geris passim Valetudinis Administrorum atque Administrarum, quo nempe eodem tempore curam testificaris ipsis pro hominibus infirmis sive aegrotantibus, perinde ac Iesus Christus in terris commorans peculiarem omnino commonstravit suam in languentes benevolentiam.

Huius autem cogitationis et observationis aegrotantium per terras participem se semper esse voluit Episcopus Romanus idque saepenumero ritibus ac precibus, salutationibus ac congressionibus manifesto suis confirmavit. Excitat igitur paternum Nostrum animum studiumque pastorale ipsa conscientia: brevi esse futurum ut Seuli in Corea, die nempe undecimo mensis Februarii – B. Mariae Virginis de Lourdes in commemoratione — mundialis dies "pro infirmis" maiore quidem animorum intentione concelebretur, sicut variis in continentibus fieri quotannis adsolet.

Praesentes Nos scilicet et persona quadam Nostra et tota mentis adfectione videri ac sentiri ibidem cupimus, ne quid Nostri amoris aegris ipsis desit neve communitatis totius ecclesialis fraterna communicatio. Nemo ideo magis Nobis censetur idoneus Nostras ad partes inibi agendas, Nostram vocem repetendam, Nostros significandos sensus quam tu ipse, Venerabilis Frater Noster, Pontificum Maximorum hac in re sententiarum interpres. Quapropter hisce te Litteris Nostris fidenter destinamus ac creamus Nostrum Missum Extraordinarium mundialis ad diei Aegrotantium celebrationem die mensis Februarii huius anni undecimo apud Seulum in Corea.

Aderis itaque pro Nobis adstantesque adloqueris veluti vivis nostris sermonibus gestibus — cum illam pastoralem Ecclesiae curam vehementer rursus inculcabis et ad iam laudabilium maxime operum perseverantiam adhortaberis, tum Apostolica Nostra Benedictione universos recreabis et consolaberis. Esto ideo comes in itinere tecum Miserentissimus ipse Redemptor qui tum tempus tum verbum et actum consentaneum semper habebat hominibus infirmis debilibus aegris.

Ex Aedibus Vaticanis, die XII mensis Ianuarii, anno MMVII, Pontificatus Nostri altero.

BENEDICTVS PP. XVI

 

© Copyright 2007 - Libreria Editrice Vaticana

    



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana