Index   Back Top Print

[ LA ]

BENEDICTVS XVI

EPISTULA DATA
FRATRI GODEFRIDO S.R.E. CARDINALI DANNEELS,
ARCHIEPISCOPO METROPOLITAE MECHLINIENSI-BRUXELLENSI,

 

Venerabili Fratri Nostro
GODEFRIDO S.R.E. Cardinali DANNEELS
Archiepiscopo Metropolitae Mechliniensi-Bruxellensi

Apparitionum Beatae Mariae "Vierge des Pauvres" in Belgii loco Banneux dum hoc anno septuagesima quinta recolitur anniversaria memoria, praeclaro hoc in Sanctuario sollemnis celebratio in honorem Matris Dei primo et tricesimo die proximi mensis Maii explebitur, qua tam clerus quam fidelis populus continuam Eius apud Filium Dei efflagitabunt intercessionem.

Nosmet Ipsi hac in Petri Cathedra divinitus instituti, maxima qua possumus devotione Virginem Sanctissimam prosequimur atque omnia pastoralia incepta in orbe fovemus quibus sacri Pastores Marialem cultum augere conantur. Laeto enim animo accepimus ad hoc insigne Dominae Nostrae, "Virginis Pauperum", Belgicum Sanctuarium complures peregrinantes singulis annis accedere. Placet Nobis pastoralem memorare in Belgium visitationem dilecti Nostri Praedecessoris Ioannis Pauli PP. II, rec. mem., qui mense Maio anno MCMLXXXV in Banneux congregatis aegrotis solamen tulit, de salvifico doloris humani pondere loquens.

Animi Nostri gaudio supplices consideravimus preces quas Nobis Venerabilis Frater Aloisius Jousten, Episcopus Leodiensis, admovit humillime rogans ut Nosmet Ipsi eminentem ecclesiasticum virum in Sanctuarium Dominae Nostrae Banneux mitteremus qui sollemni praeesset celebrationi, quae praefato die, in festivitate Visitationis Beatae Mariae Virginis, peragetur.

Libenter his precibus annuentes, ad Te quidem, Venerabilis Frater Noster, qui Sanctuarium illud omnino dilectum habes, Nostram admovemus cogitationem Nostrumque animum. Idcirco harum Litterarum vi Te designamus Missum extraordinarium, mandatis tibi factis, ut memorato die in praeclaro Belgii loco sacris celebritatibus Nostro nomine praesis atque Nostros pastorales sensus fidelibus ibi congregatis humaniter renunties. De Maria loqueris quae "praecellit inter humiles ac pauperes Domini, qui salutem cum fiducia ab Eo sperant et accipiunt" (Lumen gentium, 55), atque omnes hortaberis ad spiritalem vitam renovandam adque testimonium fidei, Maria tota sancta intercedente, rite praestandum.

Dum per Te, Venerabilis Frater Noster, omnes consalutamus Praesules et fideles qui ad sacrum illum locum peregrinantes advenient, precibus Nostris omnes comitamur atque Deum omnipotentem obsecramus ut, materno praesidio Beatae Mariae Virginis suffulti, praeceptum caritatis in vita cotidiana diligentius servare pergant.

Munus tuum magni sane ponderis aestimantes, peculiaris benevolentiae Nostrae pignus Apostolicam Benedictionem Tibi peramanter impertimus universis celebrationum participibus transmittendam.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXVII mensis Martii, anno MMVIII, Pontificatus Nostri tertio.

BENEDICTVS PP. XVI

 

© Copyright 2008 - Libreria Editrice Vaticana

  



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana