Index   Back Top Print

[ EN  - ES  - LA  - PT ]

BENEDICTVS XVI

EPISTULA DATA
NICOLAO DE IESU S.R.E. CARDINALI LÓPEZ RODRÍGUEZ,
ARCHIEPISCOPO SANCTI DOMINICI,
ELECTO MISSO EXTRAORDINARIO
AD TERTIUM CONGRESSUM AMERICANUM MISSIONARIUM ATQUE OCTAVUM CONGRESSUM MISSIONARIUM AMERICAE LATINAE

 

Venerabili Fratri Nostro
NICOLAO DE IESU S.R.E. CARDINALI LÓPEZ RODRÍGUEZ
Archiepiscopo Sancti Dominici

Qui a Patre missus est Dominus Iesus, et Ipse discipulos suos misit (cfr Io 20,21), ut omnes populos evangelizarent. Laetantes igitur de renovato zelo missionario variis in partibus Ecclesiae, nuper nuntium accepimus de proximo huiusmodi evento Ecclesiae in America, quod medio mense Augusto Quiti in Aequatoria celebrabitur.

Qui autem praeest Commissioni Centrali quae has praeparationes curandas habet, nempe Venerabilis Frater Noster Antonius Iosephus Cardinalis González Zumárraga, Archiepiscopus olim Quitensis et Praeses Honorificus Conferentiae Episcopalis Aequatorianae, nomine Pastorum et Christifidelium totius Americae humiliter petivit ut Nos Aequatoriam inviseremus aut saltem illuc ad Tertium Congressum Americanum Missionarium atque Octavum Congressum Missionarium Americae Latinae mitteremus Patrem Purpuratum, Nostrae communionis et benevolentiae testem.

Sinceram eius affectus manifestationem magni aestimamus, totius quoque populi Aequatoriani erga beati Petri Successorem ardentem amorem et adhaesionem laudamus. Cum autem Nosmet Ipsi hoc iter aggredi non possimus, de te cogitamus, Venerabilis Frater Noster, cui peculiarem hanc legationem committendam arbitramur. Novimus enim te iam alias huiusmodi prudenter explevisse missiones, simulque inter Americanae Continentis Pastores assidue novam fovisse evangelizationem. Te quidem ad memoratos eventus Nostrum designamus Missum Extraordinarium.

A die igitur XII usque ad diem XVII proximi mensis Augusti Nostras vices ages in memorato coetu in urbe Quitensi congregato, confirmans missionale hoc munus Ecclesiae, quae “a Christo missa ad caritatem Dei omnibus hominibus et gentibus manifestandam et communicandam, opus missionale adhuc ingens sibi faciendum intelligit” (Ad gentes 10). Ad renovatum ideo studium hortaberis sublimis christianae doctrinae ediscendae et iis tradendae qui salutis aeternae spem nondum reppererunt vel varias ob causas amiserunt eam.

Nos precibus tuam sustinebimus magni ponderis missionem, dum iam nunc enixe te, Venerabilis Frater Noster, delegatos ibi congregatos omnesque in universa America Christi Domini asseclas enixe committimus amantissimae tutelae Deiparae Virginis Mariae, Americanae continentis Patronae, necnon sanctae Mariae Annae a Iesu de Paredes, urbis Quitensis excelsi floris. Apostolicam denique Nostram Benedictionem prolixe tibi imprimis elargimur, cum omnibus ad quos nunc mitteris communicandam.

Ex Aedibus Vaticanis, die II mensis Iunii, anno MMVIII, Pontificatus Nostri quarto.

 

BENEDICTVS PP. XVI

 

© Copyright 2008 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana