Index   Back Top Print

[ LA ]

BENEDICTVS XVI

EPISTULA DATA
KEITH MICHAELI PATRICIO S.R.E. CARDINALI O'BRIEN,
ARCHIEPISCOPO SANCTI ANDREAE ET EDIMBURGENSI

 

Venerabili Fratri Nostro
KEITH MICHAELI PATRICIO S.R.E. Cardinali O'BRIEN
Archiepiscopo Sancti Andreae et Edimburgensi

Centenaria iam appetit memoria ex quo tempore Sancti Columbae templum apud Longam Turrim Derriensis dioecesis conditum est. Ibidem quondam exstitit praeclarum monasterium sub huius Sancti vocabulo, quod cum Evangelium nuntium diffundere studebat tum circumcirca cultum et humanitatem.

Admodum ideo aequum est et convenit ut eventus hic congruenter commemoretur et optimo iure extollatur. Celebratio enim haec copiam dat et facultatem non huius rei dumtaxat memoriam repetendi, verum homines ad ferventiorem religionis sensum, firmiorem (idem certioraque proposita, pristinis illis instantibus probandis documentis, permovendi.

Ipso igitur miserenti favente Domino, mensis Iunii die vero IX, commemorabitur Sanctus Columba atque simul eiusdem templum merito efferetur, ad quod complures peregrinatores turmatim confluere solent, divina beneficia salutariaque dona petituri.

Quocirca cum Venerabilis Frater Séamus Hegarty, Episcopus Derriensis, rogavisset ut Purpuratum Patrem mitteremus, huic postulationi subveniendum iudicavimus, quo ritus ille elatius et luculentius explicaretur. Ad te ideo, Venerabilis Frater Noster, cogitationem convertimus, qui, in necessitudinem illius rei receptus, idoneus occurris ut eventui illi intersis personamque inibi Nostram geras. Itaque permagna moti affectione, te, Venerabilis Frater Noster, Missum Extraordinarium Nostrum renuntiamus et constituimus ad  celebrationem quam supra diximus agendam.

Universis igitur participibus fidelibusque inibi cunctis voluntatem Nostram benignam ostendes, ac pariter cohortationem ad pristinam illam pietatem repetendam tenendamque. Omnibus Nostro nomine auctoritateque Benedictionem Apostolicam impertias volumus, quae sit animorum renovationis signum et futuro de tempore supernarum gratiarum documentum.

Ex Aedibus Vaticanis, die II mensis Maii, anno MMIX Pontificatus Nostri quinto.

 

BENEDICTVS PP. XVI

 

© Copyright 2009 - Libreria Editrice Vaticana

  



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana