CATECHISMUS CATHOLICAE ECCLESIAE
PARS SECUNDA
MYSTERII CHRISTIANI CELEBRATIO
SECTIO SECUNDA SEPTEM ECCLESIAE SACRAMENTA
CAPUT SECUNDUM SACRAMENTA SANATIONIS
ARTICULUS 4 SACRAMENTUM POENITENTIAE ET RECONCILIATIONIS
1422 « Qui vero ad sacramentum Poenitentiae accedunt, veniam
offensionis Deo illatae ab Eius misericordia obtinent et simul
reconciliantur cum Ecclesia, quam peccando vulneraverunt, et quae eorum
conversioni caritate, exemplo, precibus adlaborat ».3
I. Quomodo hoc sacramentum appellatur?
1423 Conversionis sacramentum appellatur, propterea quod
sacramentaliter vocationem Iesu ad conversionem deducit in rem,4
consilium nempe redeundi ad Patrem5 a quo quis per peccatum
se elongavit. Poenitentiae sacramentum
appellatur, propterea quod iter consecrat personale et ecclesiale
conversionis, poenitentiae et satisfactionis christiani peccatoris.
1424 Confessionis sacramentum appellatur, propterea quod
declaratio, confessio peccatorum coram sacerdote elementum est
essentiale huius sacramenti. Sensu quodam profundo, sacramentum etiam «
confessio » est, agnitio et laus sanctitatis Dei et misericordiae Eius
erga hominem peccatorem. Indulgentiae sacramentum
appellatur, propterea quod per sacramentalem sacerdotis absolutionem,
Deus poenitenti tribuit « indulgentiam [...] et pacem ».6
Reconciliationis sacramentum appellatur, quia peccatori amorem
praebet Dei qui reconciliat: « Reconciliamini Deo » (2 Cor 5,20).
Qui ex amore Dei vivit misericorde, est promptus ut vocationi Domini
respondeat: « Vade prius, reconciliare fratri tuo » (Mt 5,24).
II. Cur sacramentum quoddam Reconciliationis post Baptismum?
1425 « Abluti estis, [...] sanctificati estis, [...] iustificati
estis in nomine Domini Iesu Christi et in Spiritu Dei nostri! » (1
Cor 6,11). Oportet conscios esse magnitudinis doni Dei quod nobis in
initiationis christianae sacramentis concessum est, ad intelligendum
quousque peccatum res sit aliena pro eo qui Christum induit.7
Sed sanctus apostolus Ioannes etiam scribit: « Si dixerimus quoniam
peccatum non habemus, nosmetipsos seducimus, et veritas in nobis non est
» (1 Io 1,8). Atque Ipse Dominus nos docuit orare: « Dimitte
nobis peccata nostra » (Lc 11,4), mutuam nostrarum offensionum
remissionem coniungens remissioni quam Deus nostris concedet peccatis.
1426 Conversio ad Christum, nova in Baptismo nativitas, donum
Spiritus Sancti, corpus et sanguis Christi tamquam nutrimentum recepta
nos effecerunt sanctos et immaculatos « in conspectu Eius » (Eph
1,4), sicut Ecclesia ipsa, Christi Sponsa, est coram Eo « sancta et
immaculata » (Eph 5,27). Tamen vita nova recepta in initiatione
christiana fragilitatem et debilitatem naturae humanae non suppressit,
neque inclinationem ad peccatum quam traditio concupiscentiam
appellat, quae manet in baptizatis ut ipsi suas probationes subeant in
vitae christianae proelio, Christi gratia adiuti.8 Hoc
proelium est illud conversionis propter sanctitatem et vitam
aeternam ad quam Dominus nos incessanter vocat.9
III. Baptizatorum conversio 1427
Iesus ad conversionem vocat. Haec vocatio pars essentialis est
annuntiationis Regni: « Impletum est tempus, et appropinquavit Regnum
Dei; paenitemini et credite Evangelio » (Mc 1,15). In Ecclesiae
praedicatione haec vocatio dirigitur imprimis ad illos qui nondum
Christum et Eius Evangelium cognoscunt. Sic Baptismus locus est
praecipuus primae et fundamentalis conversionis. Per fidem in Bonum
Nuntium et per Baptismum fit10 mali abrenuntiatio et
acquiritur salus, id est omnium peccatorum remissio et vitae novae
donum. 1428 Vocatio igitur Christi ad
conversionem in christianorum vita resonare pergit. Haec secunda
conversio munus est non interrumptum pro tota Ecclesia quae « in
proprio sinu peccatores complectens, sancta simul et semper purificanda,
poenitentiam et renovationem continuo prosequitur ».11 Hic
conversionis nisus opus solummodo humanum non est. Motus est « cordis
contriti »12 gratia attracti et permoti13 ut amori
respondeat misericordi Dei qui prior nos dilexit.14
1429 Sancti Petri post triplicem sui Magistri negationem conversio
id testatur. Intuitus infinitae misericordiae Iesu lacrimas provocat
poenitentiae15 et, post resurrectionem Domini, triplicem
affirmationem illius amoris erga Eum.16 Secunda conversio
etiam rationem habet communitariam. Hoc apparet in vocatione
Domini ad quamdam integram Ecclesiam: « Age poenitentiam! » (Apc
2,5.16).
Sanctus Ambrosius de duabus conversionibus dicit: «
Ecclesia autem et aquam habet, et lacrimas habet, aquam Baptismatis,
lacrimas Poenitentiae ».17
IV.
Interior poenitentia 1430 Sicut iam
apud Prophetas, vocatio Iesu ad conversionem et ad poenitentiam opera
externa non intendit primario, « saccum et cinerem », ieiunia et
mortificationes, sed conversionem cordis, interiorem poenitentiam.
Sine hac, opera poenitentiae infructuosa manent et mendacia; e contra,
interior conversio ad huius habitus impellit expressionem in signis
visibilibus, in gestibus et in poenitentiae operibus.18
1431 Poenitentia interior est radicalis totius vitae nova directio,
reditus, e toto nostro corde ad Deum conversio, cessatio a peccato,
aversio a malo, una cum repugnantia erga malas actiones quas
commiserimus. Simul implicat optatum et resolutionem mutandi vitam cum
misericordiae divinae spe et cum fiducia in adiutorium gratiae Eius.
Hanc cordis conversionem dolor et tristia comitantur salutares quae a
Patribus animi cruciatus, compunctio cordis appellantur.19
1432 Hominis cor grave est et induratum. Oportet ut Deus cor homini
indat novum.20 Conversio est imprimis opus gratiae Dei qui
efficit ut corda nostra redeant ad Ipsum: « Converte nos, Domine, ad Te,
et convertemur » (Lam 5,21). Deus nobis vim donat ut iterum
incipiamus. Cor nostrum, amoris Dei detegens magnitudinem, horrore et
pondere concutitur peccati et ne Deum peccato offendat et ab Eo
separetur timere incipit. Cor humanum convertitur, in Eum respiciens
quem peccata nostra transfixerunt.21
« Sanguinem Christi intentis oculis intueamur et
cognoscamus, quam pretiosus sit Deo et Patri Eius, qui propter nostram
salutem effusus toti mundo paenitentiae gratiam obtulit ».22
1433 Inde a Paschate, Spiritus
Sanctus arguit mundum de peccato, quia scilicet non crediderunt in Eum23
quem Pater misit. Sed Idem Hic Spiritus, qui peccatum detegit, est
Consolator24 qui cordi hominis gratiam praebet poenitentiae
et conversionis.25
V. Multiplices poenitentiae formae in vita christiana
1434 Christiani interior poenitentia expressiones valde diversas
potest habere. Scriptura et Patres tribus praecipue insistunt formis:
ieiunio, orationi, eleemosynae,26 quae conversionem
exprimunt relate ad se ipsum, relate ad Deum et relate ad alios. Iuxta
radicalem purificationem quam Baptismus vel martyrium operantur, ipsi
afferunt, sicut media ad veniam peccatorum obtinendam, nisus peractos ad
se cum proximo reconciliandum, poenitentiae lacrimas, curam pro salute
proximi,27 intercessionem sanctorum et exercitium caritatis
quae « operit multitudinem peccatorum » (1 Pe 4,8).
1435 Conversio in vita fit quotidiana per reconciliationis gestus,
per curam de pauperibus, per exercitium et defensionem iustitiae et
iuris,28 per defectuum confessionem ad fratres, correctionem
fraternam, vitae revisionem, examen conscientiae, spiritualem
directionem, dolorum acceptationem, patientiam in persecutione propter
iustitiam. Tutissima via poenitentiae est propriam crucem quotidie
sumere et Iesum sequi.29 1436
Eucharistia et Poenitentia. Conversio et poenitentia quotidianae
suum fontem suumque nutrimentum in Eucharistia inveniunt, quia in ea
praesens fit Christi sacrificium quod nos cum Deo reconciliavit; per
illam nutriuntur et roborantur illi qui ex Christi vivunt vita; ipsa est
« antidotum, quo liberemur a culpis quotidianis et a peccatis mortalibus
praeservemur ».30 1437 Sacrae
Scripturae lectio, precatio liturgiae Horarum et orationis « Pater
noster », quilibet sincerus actus cultus vel pietatis in nobis spiritum
resuscitant conversionis et poenitentiae et ad nostrorum peccatorum
conferunt remissionem. 1438 Poenitentiae
tempora et dies in anni liturgici decursu (tempus quadragesimae,
unaquaeque feria sexta in mortis Domini memoriam) momenta sunt praeclara
pro praxi poenitentiali Ecclesiae.31 Haec tempora sunt
praesertim apta pro exercitiis spiritualibus, liturgiis
poenitentialibus, peregrinationibus in poenitentiae signum,
privationibus voluntariis sicut ieiunio et eleemosyna, fraterna
participatione (operibus caritativis et missionalibus).
1439 Conversionis et poenitentiae motus a Iesu mirabiliter
descriptus est in parabola quae « filii prodigi » appellatur, cuius
centrum est « pater misericors »:32 fallacis libertatis
fascinatio, domus paternae derelictio; extrema miseria in qua filius
versatur post sua fortunae dona dilapidata, profunda humiliatio illius
qui se obligatum perspicit ad porcos pascendos et, quod peius est, ea
cupiendi se siliquis nutriri quas porci manducabant; de bonis amissis
meditatio; poenitentia et decisio se culpabilem coram patre declarandi
suo; reditus via; generosa acceptio apud patrem; gaudium patris: ibi
aliquot lineamenta habentur processus conversionis propria. Pulchra
vestis, anulus et epulae festivae quaedam sunt symbola huius vitae
novae, purae, dignae, laetitia plenae quae vita est hominis revertentis
ad Deum et ad sinum familiae Eius, quae est Ecclesia. Solummodo Christi
cor quod profunditates cognoscit amoris Patris Sui, potuit abyssum
misericordiae Eius, modo ita simplicitate et pulchritudine pleno, nobis
revelare.
VI. Sacramentum Poenitentiae et Reconciliationis
1440 Peccatum est primario offensio Dei, abruptio communionis cum
Eo. Simul Ecclesiae communioni infert detrimentum. Hac de causa,
conversio simul indulgentiam Dei et reconciliationem apportat cum
Ecclesia, id quod sacramentum Poenitentiae et Reconciliationis liturgice
exprimit et efficit.33 Solus Deus
peccatum dimittit 1441 Solus Deus peccata
dimittit.34 Quia Iesus Filius est Dei, dicit de Se Ipso: «
Potestatem habet Filius hominis in terra dimittendi peccata » (Mc
2,10) et Ipse hanc divinam exercet potestatem: « Dimittuntur peccata tua
» (Mc 2,5).35 Immo: Ipse, virtute Suae auctoritatis
divinae, hanc potestatem confert hominibus,36 ut eam in
nomine exerceant Eius. 1442 Christus voluit
Suam Ecclesiam totam, in sua oratione, in vita sua et in suis
operationibus, signum esse et instrumentum indulgentiae et
reconciliationis quas Ipse nobis, Sui sanguinis pretio, acquisivit.
Tamen potestatis absolutionis exercitium ministerio concredidit
apostolico. Ipsum suscepit « ministerium reconciliationis » (2 Cor
5,18). Apostolus nomine Christi mittitur, et Deus Ipse per illum
exhortatur et rogat: « Reconciliamini Deo » (2 Cor 5,20).
Reconciliatio cum Ecclesia 1443 Iesus,
Suae vitae publicae tempore, non solum peccata remisit, sed etiam
effectum huius remissionis manifestavit: peccatores quibus remissionem
concedebat, in populi Dei iterum redintegravit communitatem, a qua
peccatum illos elongaverat vel etiam excluserat. Huius rei signum est
conspicuum, Iesum peccatores ad Suam mensam admisisse, immo vero Se
eorum mensae accubuisse, qui quidem gestus, modo commoventi, simul
exprimit remissionem Dei37 et reditum ad populi Dei sinum.38
1444 Dominus, Apostolos Suae propriae potestatis peccata dimittendi
participes efficiens, illis etiam auctoritatem donat peccatores
reconciliandi cum Ecclesia. Haec ecclesialis ratio muneris illorum
speciatim exprimitur in sollemnibus Christi ad Petrum verbis: « Tibi
dabo claves Regni caelorum; et quodcumque ligaveris super terram, erit
ligatum in caelis, et quodcumque solveris super terram, erit solutum in
caelis » (Mt 16,19). « Illud autem ligandi ac solvendi munus,
quod Petro datum est, collegio quoque Apostolorum, suo capiti coniuncto,
tributum esse constat (cf Mt 18,18; 28,16-20) ».39
1445 Verba ligare et solvere significant: ille, quem
vos a vestra excluseritis communione, a communione excludetur cum Deo;
Deus eum, quem vos iterum in vestram receperitis communionem, recipiet
etiam in Suam. Reconciliatio cum Ecclesia a reconciliatione cum Deo
inseparabilis est. Indulgentiae
sacramentum 1446 Christus hoc sacramentum
Poenitentiae pro omnibus membris Ecclesiae Suae instituit peccatoribus,
imprimis pro illis quae, post Baptismum, in peccatum grave ceciderunt et
sic gratiam amiserunt baptismalem atque communioni ecclesiali vulnus
intulerunt. Hisce sacramentum Poenitentiae novam offert possibilitatem
se convertendi et iustificationis gratiam iterum inveniendi. Ecclesiae
Patres hoc sacramentum praesentant tamquam salutis « secundam post
naufragium deperditae gratiae tabulam ».40
1447 Decursu saeculorum, forma concreta, secundum quam Ecclesia hanc
exercuit potestatem a Domino receptam, multum variavit. Per priora
saecula, christianorum, qui peccata peculiariter gravia post suum
commiserant Baptismum (exempli gratia, idololatriam, homicidium vel
adulterium), reconciliatio cum valde stricta coniungebatur disciplina,
secundum quam poenitentes pro suis peccatis publicam debebant
poenitentiam agere, quandoque per longos annos, antequam
reconciliationem reciperent. Ad hunc « poenitentium ordinem » (qui non
nisi ad quaedam gravia attinebat peccata) non admittebatur quis nisi
raro et, in quibusdam regionibus, semel in vita sua. Durante saeculo
VII, missionarii hibernici, qui a traditione monastica inspirabantur
orientali, ad Europam continentalem praxim poenitentiae attulerunt «
privatam » quae non exigit publicam et protractam effectionem operum
poenitentiae ante receptionem reconciliationis cum Ecclesia. Exinde
sacramentum, secretiore modo, inter poenitentem conficitur et
sacerdotem. Haec nova praxis possibilitatem praevidebat reiterationis et
sic viam aperiebat regulari huius sacramenti frequentationi. Illa in una
celebratione sacramentali complecti permittebat peccatorum gravium et
peccatorum venialium remissionem. In suis magnis lineamentis, haec est
Poenitentiae forma quam Ecclesia ad nostros usque dies exsequitur.
1448 Per has mutationes, quas disciplina et celebratio huius
sacramenti saeculorum decursu expertae sunt, eadem perspicitur
structura fundamentalis. Ipsa implicat duo elementa pariter
essentialia: ex altera parte, actus hominis qui sub Spiritus Sancti
actione se convertit: scilicet contritionem, confessionem et
satisfactionem; ex altera autem actionem Dei per interventum Ecclesiae.
Ecclesia, quae, per Episcopum et eius presbyteros, peccatorum concedit
remissionem, in Iesu Christi nomine, et satisfactionis determinat modum,
etiam pro peccatore orat et poenitentiam peragit cum eo. Sic peccator
sanatur et in communionem ecclesialem restituitur.
1449 Absolutionis formula, qua Ecclesia latina utitur, elementa
huius sacramenti exprimit essentialia: Pater misericordiarum fons est
omnis remissionis. Ipse reconciliationem efficit peccatorum per Filii
Sui Pascha et per donum Spiritus, per orationem et ministerium
Ecclesiae:
« Deus, Pater misericordiarum, qui per mortem et
resurrectionem Filii Sui mundum Sibi reconciliavit et Spiritum Sanctum
effudit in remissionem peccatorum, per ministerium Ecclesiae
indulgentiam tibi tribuat et pacem. Et ego te absolvo a peccatis tuis in
nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti ».41
VII.
Poenitentis actus 1450 « Poenitentia
cogit peccatorem omnia libenter sufferre; in corde eius contritio, in
ore confessio, in opere tota humilitas vel fructifera satisfactio ».42
Contritio 1451 Inter actus poenitentis,
primum locum habet contritio. Ipsa « animi dolor ac detestatio est de
peccato commisso, cum proposito non peccandi de cetero ».43
1452 Contritio cum ex amore provenit Dei super omnia amati, «
perfecta » appellatur (caritatis contritio). Talis contritio veniales
remittit defectus; etiam veniam obtinet peccatorum mortalium, si firmum
implicat propositum ad confessionem sacramentalem recurrendi quam primum
possibile sit.44 1453 Contritio
quae dicitur « imperfecta » (seu « attritio »), est, et ipsa, donum Dei,
Spiritus Sancti impulsio. E consideratione oritur foeditatis peccati vel
ex timore damnationis aeternae et aliarum poenarum quae peccatori
minantur (contritio ex timore). Talis commotio conscientiae interiorem
incipere potest evolutionem quae sub actione gratiae per absolutionem
perficietur sacramentalem. Per se ipsam tamen contritio imperfecta
veniam peccatorum gravium non obtinet, sed disponit ad eam obtinendam in
Poenitentiae sacramento.45 1454
Oportet huius sacramenti receptionem per examen conscientiae
factum sub lumine Verbi Dei praeparare. Aptissimi textus ad hoc sunt in
Decalogo quaerendi atque in Evangeliorum et Epistularum apostolicarum
morali catechesi: in sermone montano, in apostolicis doctrinis.46
Peccatorum confessio 1455 Peccatorum
confessio (accusatio), etiam ex quadam mere humana consideratione, nos
liberat et nostram cum aliis reconciliationem efficit faciliorem. Per
confessionem homo peccata directe respicit, quorum ipse culpabilis est
effectus; eorum assumit responsabilitatem atque adeo iterum aperitur Deo
et Ecclesiae communioni ad novum futurum possibile efficiendum.
1456 Confessio sacerdoti partem constituit essentialem sacramenti
Poenitentiae: Oportet « a paenitentibus omnia peccata mortalia, quorum
post diligentem sui discussionem conscientiam habent, in confessione
recenseri, etiamsi occultissima illa sint et tantum adversus duo ultima
Decalogi praecepta commissa,47 quae nonnumquam animum gravius
sauciant, et periculosiora sunt iis, quae in manifesto admittuntur »:48
« Dum omnia, quae memoriae occurrunt, peccata Christi
fideles confiteri student, procul dubio omnia divinae misericordiae
ignoscenda exponunt. Qui vero secus faciunt et scienter aliqua retinent,
nihil divinae bonitati per sacerdotem remittendum proponunt. "Si enim
erubescat aegrotus vulnus medico detegere, quod ignorat medicina non
curat" ».49
1457 Iuxta Ecclesiae praeceptum, «
omnis fidelis, postquam ad annos discretionis pervenerit, obligatione
tenetur peccata sua gravia, saltem semel in anno, fideliter confitendi
».50 Qui conscientiam habet de peccato mortali a se commisso,
sanctam Communionem recipere non debet, etiamsi magnam experiatur
contritionem, quin prius absolutionem acceperit sacramentalem,51
nisi motivum grave adsit ad Communionem suscipiendam et possibile non
sit ad confessarium accedere.52 Pueri ad Poenitentiae
sacramentum debent accedere ante quam primam sanctam recipiant
Communionem.53 1458 Confessio
defectuum quotidianorum (peccatorum venialium), quin stricte sit
necessaria, enixe ab Ecclesia commendatur.54 Revera regularis
nostrorum peccatorum venialium confessio nos adiuvat ad nostram
efformandam conscientiam, ad pugnandum contra nostras malas tendentias,
ad permittendum ut Christus nos sanet, ad progrediendum in vita
Spiritus. Donum misericordiae Patris frequentius per hoc sacramentum
accipientes, impellimur ut misericordes simus sicut Ipse.55
« Qui confitetur peccata sua, et accusat peccata sua,
iam cum Deo facit. Accusat Deus peccata tua; si et tu accusas,
coniungeris Deo. Quasi duae res sunt, homo et peccator. Quod audis homo,
Deus fecit; quod audis peccator, ipse homo fecit. Dele quod fecisti, ut
Deus salvet quod fecit. [...] Cum autem coeperit tibi displicere quod
fecisti, inde incipiunt bona opera tua, quia accusas mala opera tua.
Initium operum bonorum, confessio est operum malorum. Facis veritatem et
venis ad Lucem ».56
Satisfactio
1459 Multa peccata malum inferunt proximo. Oportet facere quidquid
possibile est, ad id reparandum (exempli gratia, res restituere furto
sublatas, famam restabilire illius quem sumus calumniati, compensare
vulnera). Mera iustitia hoc exigit. Sed ulterius peccatum peccatorem
ipsum vulnerat et debilitat, sicut etiam eius relationes cum Deo et cum
proximo. Absolutio peccatum tollit, sed omnibus inordinationibus a
peccato causatis remedium non affert.57 A peccato liberatus,
peccator debet adhuc plenam salutem spiritualem recuperare. Debet igitur
aliquid amplius facere ad sua peccata reparanda: debet « satisfacere »
modo convenienti vel peccata sua « expiare ». Haec satisfactio vocatur
etiam « poenitentia ». 1460 Poenitentia,
quam confessarius imponit, rationem habere debet personalis status
poenitentis eiusque bonum quaerere spirituale. In quantum possibile est,
gravitati et naturae peccatorum commissorum oportet ut correspondeat.
Consistere potest in oratione, in quadam oblatione, in operibus
misericordiae, in servitio proximi, in privationibus voluntariis, in
sacrificiis, et praecipue in patienti crucis acceptatione quam ferre
debemus. Tales poenitentiae nos adiuvant ut Christo configuremur qui
solus nostra expiavit peccata58 semel pro semper. Eaedem
nobis permittunt coheredes fieri Christi resuscitati quia Ipsi «
compatimur » (Rom 8 17):59
« Neque vero ita nostra est satisfactio haec, quam pro
peccatis nostris exsolvimus, ut non sit per Christum Iesum; nam qui ex
nobis tamquam ex nobis nihil possumus, Eo cooperante, "qui nos
confortat, omnia possumus".60 Ita non habet homo, unde
glorietur; sed omnis gloriatio nostra in Christo est, [...] in quo
satisfacimus, "facientes fructus dignos paenitentiae",61 qui
ex Illo vim habent, ab Illo offeruntur Patri, et per Illum acceptantur a
Patre ».62
VIII. Huius sacramenti minister 1461
Quia Christus ministerium Reconciliationis Suis concredidit Apostolis,63
Episcopi, eorum successores, et presbyteri, Episcoporum collaboratores,
hoc ministerium exercere pergunt. Re vera, Episcopi et presbyteri,
virtute sacramenti Ordinis, potestatem habent omnia remittendi peccata «
in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti ».
1462 Peccatorum absolutio reconciliat cum Deo, sed etiam cum
Ecclesia. Episcopus igitur, Ecclesiae particularis visibile caput, inde
a temporibus antiquis, iusta ratione consideratur sicut ille qui
principaliter reconciliationis habet potestatem et ministerium: ipse est
disciplinae poenitentialis moderator.64 Presbyteri, eius
collaboratores, id exercent in ea mensura in qua facultatem receperint
sive ab Episcopo suo (vel a superiore religioso) sive a Romano Pontifice
per Ecclesiae ius.65 1463 Quaedam
peccata speciatim gravia plectuntur excommunicatione, poena
ecclesiastica omnium severissima, quae sacramentorum impedit receptionem
et quorumdam actuum ecclesiasticorum exercitium,66 et cuius
absolutio consequenter non potest concedi, secundum Ecclesiae ius, nisi
a Romano Pontifice, ab Episcopo loci vel a sacerdotibus quibus ipsi
auctoritatem contulerint.67 In casu periculi mortis, quilibet
sacerdos, etiam facultate ad audiendas confessiones carens, ab omni
peccato absolvere potest atque ab omni excommunicatione.68
1464 Sacerdotes debent fideles hortari ut ad Poenitentiae accedant
sacramentum et debent se paratos ostendere ad hoc sacramentum
celebrandum quoties christiani illud rationabiliter petant.69
1465 Sacerdos, sacramentum celebrans Poenitentiae, ministerium
adimplet boni Pastoris qui perditam quaerit ovem, illud boni Samaritani
qui vulnera curat, Patris qui filium exspectat prodigum et eum accipit
in eius reditu, iusti iudicis qui personarum non facit acceptionem et
cuius iudicium simul iustum est et misericors. Uno verbo, sacerdos
signum est et instrumentum amoris misericordis Dei erga peccatorem.
1466 Confessarius dominus non est, sed minister veniae Dei. Minister
huius sacramenti cum intentione et caritate Christi se coniungere debet.70
Cognitionem christianorum morum habere debet probatam, rerum humanarum
experientiam, respectum et suavitatem erga illum qui cecidit; veritatem
debet amare, Ecclesiae Magisterio esse fidelem et patienter poenitentem
ducere ad sanationem et plenam maturitatem. Orare debet atque
poenitentiam agere pro eo, eumdem Domini concredens misericordiae.
1467 Perspectis sanctimonia et magnitudine huius ministerii et
observantia personis debita, Ecclesia declarat omnes sacerdotes qui
confessiones audiunt, obligatos esse ad secretum absolutum relate ad
peccata quae eorum poenitentes illis sint confessi, sub poenis
severissimis.71 Neque possunt usum facere cognitionum quas
illis confessio praebuerit circa poenitentium vitam. Hoc secretum, quod
exceptiones non admittit, « sigillum sacramentale » appellatur, quia id
quod poenitens sacerdoti manifestavit, manet a sacramento « sigillatum
». IX.
Effectus huius sacramenti 1468 «
Poenitentiae itaque omnis in eo vis est, ut nos in Dei gratiam
restituat, cum Eoque summa amicitia coniungat ».72 Scopus
igitur et effectus huius sacramenti est reconciliatio cum Deo. In
illis qui Poenitentiae sacramentum accipiunt cum corde contrito et
dispositione religiosa, « conscientiae pax ac serenitas cum vehementi
spiritus consolatione consequi solet ».73 Revera sacramentum
Reconciliationis cum Deo veram « resurrectionem spiritualem » affert,
restitutionem dignitatis et bonorum vitae filiorum Dei, quorum
pretiosissimum est Dei amicitia.74
1469 Hoc sacramentum nos cum Ecclesia reconciliat. Peccatum
communionem fraternam attenuat vel frangit. Poenitentiae sacramentum
illam reparat vel restaurat. Hoc sensu, non solum sanat eum qui in
communionem restituitur ecclesialem, sed effectum etiam habet
vivificantem super vitam Ecclesiae, quae peccatum unius e suis membris
passa est.75 Peccator, in communione sanctorum restitutus vel
confirmatus, per bonorum spiritualium roboratur communicationem quae
inter omnia viva corporis Christi habetur membra, sive adhuc in
peregrinationis sint statu sive iam sint in patria coelesti.76
« Necesse tamen est addere eiusmodi reconciliationem cum
Deo quasi alias reconciliationes progignere, quae totidem aliis
medeantur discidiis peccato effectis: paenitens, cui venia datur,
reconciliat se sibi in intima parte eius quod est ipse, ubi veritatem
suam interiorem recuperat; reconciliatur fratribus ab eo aliqua ratione
offensis et laesis; reconciliatur Ecclesiae; reconciliatur universae
creaturae ».77
1470 In hoc sacramento, peccator, se
misericordi Dei tradens iudicio, quodammodo anticipat iudicium
cui submittetur in huius vitae terrestris fine. Etenim nunc, in hac
vita, nobis electio offertur inter vitam et mortem, et non nisi per viam
conversionis possumus intrare in Regnum Dei a quo grave excludit
peccatum.78 Peccator, se Christo per poenitentiam et fidem
convertens, a morte transit ad vitam « et in iudicium non venit » (Io
5,24). X. Indulgentiae
1471 Doctrina et praxis indulgentiarum in Ecclesia arcte cum
effectibus coniunguntur sacramenti Poenitentiae.
Quid sunt indulgentiae? « Indulgentia est
remissio coram Deo poenae temporalis pro peccatis, ad culpam quod
attinet iam deletis, quam christifidelis, apte dispositus et certis ac
definitis condicionibus, consequitur ope Ecclesiae quae, ut ministra
Redemptionis, thesaurum satisfactionum Christi et sanctorum
auctoritative dispensat et applicat ».79
« Indulgentia est partialis vel plenaria prout a poena temporali pro
peccatis debita liberat ex parte aut ex toto ».80 « Quivis
fidelis potest indulgentias [...] sibi ipsi lucrari, aut defunctis
applicare ».81 Poenae peccati
1472 Ad hanc doctrinam et hanc praxim Ecclesiae intelligendas,
oportet perspicere peccatum duplicem consequentiam habere.
Peccatum grave nos communione privat cum Deo, et ideo nos incapaces
reddit vitae aeternae, cuius privatio « poena aeterna » peccati
appellatur. Ex alia parte, quodlibet peccatum, etiam veniale, morbidam
ad creaturas secumfert affectionem, quae purificatione eget sive his in
terris sive post mortem, in statu qui appellatur purgatorium. Haec
purificatio liberat ab eo quod « poena temporalis » peccati appellatur.
Hae duae poenae concipi non debent quasi vindicta quaedam a Deo ab
extrinseco inflicta, sed potius quasi ex ipsa peccati natura
profluentes. Conversio ex ferventi procedens caritate potest usque ad
totalem peccatoris purificationem pervenire ita ut nulla poena
subsistat.82 1473 Venia peccati et
restauratio communionis cum Deo remissionem aeternarum poenarum peccati
secumferunt. Sed poenae peccati permanent temporales. Christianus,
passiones et probationes omnis generis patienter tolerans et, cum
advenerit dies, mortem sereno respiciens animo, niti debet ut has
peccati temporales poenas accipiat tamquam gratiam; per opera
misericordiae et caritatis atque etiam per orationem et diversa
poenitentiae exercitia, incumbere debet ad « veterem hominem » plene
exuendum et ad « novum hominem » superinduendum.83
In sanctorum communione 1474 Christianus
qui conatur se a peccato purificare suo et se cum gratiae Dei adiutorio
sanctificare, solus non invenitur. « Vita singulorum filiorum Dei in
Christo et per Christum cum vita omnium fratrum christianorum mirabili
nexu coniungitur in supernaturali unitate corporis mystici Christi,
quasi in una mystica persona ».84 1475
In sanctorum communione « inter fideles, vel caelesti patria potitos,
vel admissa in purgatorio expiantes, vel adhuc in terra peregrinantes,
profecto est perenne caritatis vinculum et bonorum omnium abundans
permutatio ».85 In hac permutatione admirabili, sanctitas
unius multo magis proficit ceteris quam damnum quod unius peccatum
potuit ceteris causare. Sic recursus ad sanctorum communionem contrito
permittit peccatori se citius et efficacius a poenis peccati purificari.
1476 Haec spiritualia communionis sanctorum bona etiam Ecclesiae
thesaurum appellamus, « qui quidem non est quasi summa bonorum ad
instar materialium divitiarum, quae per saecula cumulantur, sed est
infinitum et inexhaustum pretium, quod apud Deum habent expiationes et
merita Christi Domini, oblata ut humanitas tota a peccato liberetur et
ad communionem cum Patre perveniat; est Ipse Christus Redemptor, in quo
sunt et vigent satisfactiones et merita Redemptionis Eius ».86
1477 « Praeterea ad hunc thesaurum pertinet etiam pretium vere
immensum et incommensurabile et semper novum, quod coram Deo habent
orationes ac bona opera beatae Mariae Virginis et omnium sanctorum, qui,
Christi Domini per Ipsius gratiam vestigia secuti, semetipsos
sanctificaverunt, et perfecerunt opus a Patre acceptum; ita ut, propriam
salutem operantes, etiam ad salutem fratrum suorum in unitate corporis
mystici contulerint ».87 Indulgentiam
Dei per Ecclesiam obtinere 1478
Indulgentia per Ecclesiam obtinetur, quae propter potestatem ligandi et
solvendi quae illi a Iesu Christo concessa est, in favorem intervenit
alicuius christiani eique thesaurum aperit meritorum Christi et
sanctorum ad obtinendam a misericordiarum Patre remissionem poenarum
temporalium quas eius peccata merentur. Sic Ecclesia non solum in
adiutorium huius christiani vult venire, sed eum etiam ad opera
pietatis, poenitentiae et caritatis excitare.88
1479 Quia fideles in purificationis via defuncti membra sunt etiam
eiusdem sanctorum communionis, eos possumus adiuvare, inter alia,
indulgentias pro eis acquirendo, ita ut a poenis temporalibus debitis
pro suis peccatis solvantur.
XI. Celebratio sacramenti Poenitentiae
1480 Poenitentia, sicut omnia sacramenta, actio est liturgica. Haec
sunt ordinario elementa celebrationis: salutatio et benedictio
sacerdotis, lectio Verbi Dei ad conscientiam illuminandam et
contritionem suscitandam, et hortatio ad poenitentiam; confessio quae
peccata agnoscit et sacerdoti manifestat; poenitentiae impositio et
acceptatio; absolutio sacerdotis; laus actionis gratiarum et dimissio
cum sacerdotis benedictione. 1481 Liturgia
Byzantina plures absolutionis cognoscit formulas, in forma deprecativa,
quae mirabiliter mysterium exprimunt veniae: « Deus, qui per prophetam
Nathan indulsit David, cum ipse sua propria peccata confessus est, et
Petro cum amare flevit, et peccatrici cum suas lacrimas super pedes Eius
effudit, et publicano et prodigo, Idem Deus vobis indulgeat, per me,
peccatorem, in hac vita et in altera, et quin vos condemnet, faciat vos
ante Eius tribunal manifestari terribile. Qui est benedictus in saecula
saeculorum. Amen ».89 1482
Sacramentum Poenitentiae potest etiam confici intra celebrationem
communitariam, in qua poenitentes simul ad confessionem praeparantur
et simul gratias agunt de venia recepta. Hic confessio peccatorum
personalis et absolutio individualis in liturgiam verbi Dei inseruntur
cum lectionibus et homilia, examine conscientiae ducto in communi,
imploratione veniae communitaria, oratione « Pater noster » et gratiarum
actione in communi. Haec celebratio communitaria clarius exprimit
ecclesialem poenitentiae indolem. Sacramentum Poenitentiae, quicumque
est celebrationis eius modus, semper est, sua ipsa natura, actio
liturgica, ideoque ecclesialis et publica.90
1483 In casibus gravis necessitatis potest recursus fieri ad
celebrationem communitariam Reconciliationis cum confessione generali et
absolutione generali. Talis necessitas gravis contingere potest, cum
imminens mortis habetur periculum quin sacerdos vel sacerdotes tempus
habeant sufficiens ad audiendam confessionem uniuscuiusque poenitentis.
Necessitas gravis potest etiam exsistere cum, ratione habita numeri
poenitentium, sufficientes non adsunt confessarii ad confessiones
individuales intra rationabile tempus debite audiendas, ita ut
poenitentes, sine culpa sua, privati gratia sacramentali vel sancta
Communione, longo tempore, permanerent. In tali casu, pro absolutionis
validitate, fideles propositum habere debent individualiter sua gravia
peccata confitendi debito tempore.91 Episcopi dioecesani est
iudicare utrum condiciones pro absolutione generali requisitae
exsistant.92 Magnus fidelium concursus occasione magnarum
festivitatum vel peregrinationum casus talis gravis necessitatis non
constituit.93 1484 « Individualis
et integra confessio atque absolutio manent unicus modus ordinarius, quo
fideles se cum Deo et Ecclesia reconciliant, nisi impossibilitas physica
vel moralis ab huiusmodi confessione excuset ».94 Hoc
gravibus non caret rationibus. Christus in unoquoque agit sacramento.
Personaliter ad unumquemque dirigitur peccatorem: « Fili, dimittuntur
peccata tua » (Mc 2,5); Ipse est medicus qui super singulos Se
inclinat aegrotos qui Eo egent,95 ut illos sanet; Ipse eos
sublevat et in communionem redintegrat fraternam. Confessio personalis
est igitur forma reconciliationis cum Deo et cum Ecclesia maxime
significativa. Compendium
1485 Paschatis vespera, Dominus Iesus Se Suis manifestavit
Apostolis « et dicit eis: "Accipite Spiritum Sanctum. Quorum
remiseritis peccata, remissa sunt eis; quorum retinueritis, retenta
sunt" » (Io 20,22-23). 1486
Remissio peccatorum post Baptismum commissorum per sacramentum
conceditur proprium quod Conversionis, Confessionis, Poenitentiae vel
Reconciliationis appellatur sacramentum. 1487
Ille qui peccat, honorem vulnerat Dei et amorem Eius, suam propriam
dignitatem hominis vocati ut filius sit Dei et bonum statum spiritualem
Ecclesiae cuius unusquisque christianus lapis esse debet vivus.
1488 Iuxta fidei oculos, nullum malum est gravius peccato
nihilque peiores habet consequentias pro ipsis peccatoribus, pro
Ecclesia et pro universo mundo. 1489
Reditus ad communionem cum Deo, postquam per peccatum amissa est, est
motus ortus a gratia Dei pleni misericordia et solliciti de salute
hominum. Hoc donum pretiosum implorare oportet pro se ipsis et pro aliis.
1490 Motus reditus ad Deum, qui conversio et poenitentia
appellatur, dolorem implicat et aversionem relate ad peccata commissa,
et firmum propositum non amplius peccandi in futurum. Conversio igitur
ad tempus praeteritum refertur et futurum; spe nutritur in misericordiam
divinam. 1491 Poenitentiae
sacramentum ex complexu trium actuum a poenitente peractorum et ex
absolutione sacerdotis constituitur. Actus poenitentis sunt:
poenitentia, confessio seu manifestatio peccatorum ad sacerdotem atque
propositum reparationem adimplendi reparationisque opera.
1492 Poenitentia (etiam contritio appellata) debet a motivis
inspirari quae a fide profluunt. Si poenitentia ex amore caritatis erga
Deum concipitur, dicitur « perfecta »; si ipsa in aliis fundatur
motivis, « imperfecta » appellatur. 1493
Qui reconciliationem cum Deo et cum Ecclesia vult obtinere, sacerdoti
omnia peccata gravia confiteri debet quae nondum est confessus et quorum
recordatur postquam suam accurate examinavit conscientiam. Defectuum
venialium confessio, quin in se sit necessaria, vivide tamen ab Ecclesia
commendatur. 1494 Confessarius
poenitenti adimpletionem proponit quorumdam actuum « satisfactionis »
seu « poenitentiae » ad damnum a peccato causatum reparandum et ad
habitus restaurandos qui Christi discipulo sunt proprii.
1495 Solummodo sacerdotes qui ab Ecclesiae auctoritate facultatem
absolvendi receperunt, possunt peccata in nomine Christi dimittere.
1496 Effectus spirituales sacramenti Poenitentiae sunt:
— reconciliatio cum Deo qua poenitens gratiam recuperat; —
reconciliatio cum Ecclesia; — remissio poenae aeternae in quam quis
per peccata incurrit mortalia; — remissio, saltem partialis,
poenarum temporalium quae conse quentiae sunt peccatorum; —
conscientiae pax et serenitas, atque consolatio spiritualis; —
augmentum virium spiritualium pro certamine christiano.
1497 Confessio peccatorum gravium individualis et integra, quam
absolutio sequitur, unum medium permanet ordinarium pro reconciliatione
cum Deo et cum Ecclesia. 1498 Per
indulgentias, fideles pro se ipsis et etiam pro animabus purgatorii
remissionem obtinere possunt poenarum temporalium, quae consequentiae
sunt peccatorum.
(3) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 11: AAS
57 (1965) 15. (4) Cf Mc
1,15. (5) Cf Lc 15,18.
(6) Ordo Paenitentiae, 46. 55 (Typis Polyglottis Vaticanis 1974)
p. 27. 37. (7) Cf Gal
3,27. (8) Cf Concilium
Tridentinum, Sess. 5a, Decretum de peccato originali, canon 5: DS
1515. (9) Cf Concilium
Tridentinum, Sess. 6a, Decretum de iustificatione, c. 16: DS
1545; Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 40: AAS
57 (1965) 44-45. (10) Cf
Act 2,38. (11) Concilium
Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 8: AAS 57 (1965) 12.
(12) Cf Ps 51,19. (13)
Cf Io 6,44; 12,32. (14)
Cf 1 Io 4,10. (15) Cf
Lc 22,61-62. (16) Cf Io
21,15-17. (17) Sanctus
Ambrosius, Epistula extra collectionem, 1 [41], 12: CSEL 823, 152
(PL 16, 1116). (18) Cf Il
2,12-13; Is 1,16-17; Mt 6,1-6.16-18.
(19) Cf Concilium Tridentinum, Sess. 14a, Doctrina de sacramento
Paenitentiae, c. 4: DS 1676-1678; Id., Sess. 14a, Canones de
Paenitentia, canon 5: DS 1705; Catechismus Romanus, 2, 5, 4:
ed. P. Rodríguez (Cittŕ del Vaticano-Pamplona 1989) p. 289.
(20) Cf Ez 36,26-27.
(21) Cf Io 19,37; Zach 12,10.
(22) Sanctus Clemens Romanus, Epistula ad Corinthios, 7, 4: SC
167, 110 (Funk 1, 108). (23)
Cf Io 16,8-9. (24) Cf
Io 15,26. (25) Cf Act
2,36-38; Ioannes Paulus II, Litt. enc. Dominum et vivificantem,
27-48: AAS 78 (1986) 837-868.
(26) Cf Tb 12,8; Mt 6,1-18.
(27) Cf Iac 5,20. (28)
Cf Am 5,24; Is 1,17.
(29) Cf Lc 9,23. (30)
Cf Concilium Tridentinum, Sess. 13a, Decretum de ss. Eucharistia,
c. 2: DS 1638. (31) Cf
Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 109-110:
AAS 56 (1964) 127; CIC canones 1249-1253; CCEO canones 880-883.
(32) Cf Lc 15,11-24.
(33) Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 11:
AAS 57 (1965) 15. (34) Cf
Mc 2,7. (35) Cf Lc
7,48. (36) Cf Io
20,21-23. (37) Cf Lc
15. (38) Cf Lc 19,9.
(39) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 22: AAS
57 (1965) 26. (40) Concilium
Tridentinum, Sess. 6a, Decretum de iustificatione, c. 14: DS
1542; cf Tertullianus, De paenitentia, 4, 2: CCL 1, 326 (PL 1,
1343). (41) Ordo
Paenitentiae, 46. 55 (Typis Polyglottis Vaticanis 1974) p. 27. 37.
(42) Catechismus Romanus, 2, 5, 21: ed. P. Rodríguez (Cittŕ del
Vaticano-Pamplona 1989) p. 299; cf Concilium Tridentinum, Sess. 14a,
Doctrina de sacramento Paenitentiae, c. 3: DS 1673.
(43) Concilium Tridentinum, Sess. 14a, Doctrina de sacramento
Paenitentiae, c. 4: DS 1676.
(44) Cf Concilium Tridentinum, Sess. 14a, Doctrina de sacramento
Paenitentiae, c. 4: DS 1677.
(45) Cf Concilium Tridentinum, Sess. 14a, Doctrina de sacramento
Paenitentiae, c. 4: DS 1678; Id., Sess. 14a, Canones de
sacramento Paenitentiae, canon 5: DS 1705.
(46) Cf Rom 12-15; 1 Cor 12-13; Gal 5; Eph
4-6. (47) Cf Ex 20,17;
Mt 5,28. (48) Concilium
Tridentinum, Sess. 14a, Doctrina de sacramento Paenitentiae, c.
5: DS 1680. (49) Concilium
Tridentinum, Sess. 14a, Doctrina de sacramento Paenitentiae, c.
5: DS 1680; cf Sanctus Hieronymus, Commentarius in Ecclesiasten,
10, 11: CCL 72, 338 (PL 23, 1096).
(50) CIC canon 989; cf Concilium Tridentinum, Sess. 14a, Doctrina de
sacramento Paenitentiae, c. 5: DS 1683; Id., Sess. 14a, Canones
de sacramento Paenitentiae, canon 8: DS 1708.
(51) Cf Concilium Tridentinum, Sess. 13, Decretum de ss. Eucharistia,
c. 7: DS 1647; Ibid., canon 11: DS 1661.
(52) Cf CIC canon 916; CCEO canon 711.
(53) Cf CIC canon 914. (54) Cf
Concilium Tridentinum, Sess. 14a, Doctrina de sacramento Paenitentiae,
c. 5: DS 1680; CIC canon 988, § 2.
(55) Cf Lc 6,36. (56)
Sanctus Augustinus, In Iohannis evangelium tractatus, 12, 13: CCL
36, 128 (PL 35, 1491). (57) Cf
Concilium Tridentinum, Sess. 14a, Canones de sacramento Paenitentiae,
canon 12: DS 1712. (58) Cf
Rom 3,25; 1 Io 2,1-2.
(59) Cf Concilium Tridentinum, Sess. 14a, Doctrina de sacramento
Paenitentiae, c. 8: DS 1690.
(60) Cf Phil 4,13. (61)
Cf Lc 3,8. (62)
Concilium Tridentinum, Sess. 14a, Doctrina de sacramento Paenitentiae,
c. 8: DS 1691. (63) Cf Io
20,23; 2 Cor 5,18. (64)
Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 26: AAS 57
(1965) 32. (65) Cf CIC canones
844. 967-969. 972; CCEO canon 722, §§ 3-4.
(66) Cf CIC canon 1331; CCEO canones 1431. 1434.
(67) Cf CIC canones 1354-1357; CCEO canon 1420.
(68) Cf CIC canon 976; pro peccatorum vero absolutione, CCEO canon 725.
(69) Cf CIC canon 986; CCEO canon 735; Concilium Vaticanum II, Decr.
Presbyterorum ordinis, 13: AAS 58 (1966) 1012.
(70) Cf Concilium Vaticanum II, Decr. Presbyterorum ordinis, 13:
AAS 58 (1966) 1012. (71) Cf
CIC canones 983-984. 1388, § 1; CCEO canon 1456.
(72) Catechismus Romanus, 2, 5, 18: ed. P. Rodríguez (Cittŕ del
Vaticano-Pamplona 1989) p. 297.
(73) Concilium Tridentinum, Sess. 14a, Doctrina de sacramento
Paenitentiae, c. 3: DS 1674.
(74) Cf Lc 15,32. (75)
Cf 1 Cor 12,26. (76) Cf
Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 48-50: AAS 57
(1965) 53-57. (77) Ioannes
Paulus II, Adh. ap. Reconciliatio et paenitentia, 31, § V: AAS 77
(1985) 265. (78) Cf 1 Cor
5,11; Gal 5,19-21; Apc 22,15.
(79) Paulus VI, Const. ap. Indulgentiarum doctrina, Normae, 1:
AAS 59 (1967) 21. (80) Paulus
VI, Const. ap. Indulgentiarum doctrina, Normae, 2: AAS 59 (1967)
21. (81) CIC canon 994.
(82) Cf Concilium Tridentinum, Sess. 14a, Canones de sacramento
Paenitentiae, canones 12-13: DS 1712-1713; Id., Sess. 25a,
Decretum de purgatorio: DS 1820.
(83) Cf Eph 4,24. (84)
Paulus VI, Const. ap. Indulgentiarum doctrina, 5: AAS 59 (1967)
11. (85) Paulus VI, Const. ap.
Indulgentiarum doctrina, 5: AAS 59 (1967) 12.
(86) Paulus VI, Const. ap. Indulgentiarum doctrina, 5: AAS 59
(1967) 11. (87) Paulus VI,
Const. ap. Indulgentiarum doctrina, 5: AAS 59 (1967) 11-12.
(88) Cf Paulus VI, Const. ap. Indulgentiarum doctrina, 8: AAS 59
(1967) 16-17; Concilium Tridentinum, Sess. 25a, Decretum de
indulgentiis: DS 1835.
(89) Eulógion to méga (Athens 1992) p.
222. (90) Cf Concilium
Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 26-27: AAS 56 (1964)
107. (91) Cf CIC canon 962, §
1. (92) Cf CIC canon 961, § 2.
(93) Cf CIC canon 961, § 1, 2.
(94) Ordo Paenitentiae, Praenotanda, 31 (Typis Polyglottis
Vaticanis 1974) p. 21. (95) Cf
Mc 2,17. |