CATECHISMUS CATHOLICAE ECCLESIAE
PARS TERTIA VITA IN CHRISTO
SECTIO PRIMA VOCATIO HOMINIS: VITA IN SPIRITU
CAPUT PRIMUM PERSONAE HUMANAE DIGNITAS
ARTICULUS 4 ACTUUM HUMANORUM MORALITAS
1749 Libertas hominem subiectum efficit morale. Homo, cum
modo agit deliberato, est, ut ita dicamus, pater suorum actuum.
Actus humani, id est, libere post conscientiae iudicium electi, sunt
moraliter aestimabiles. Sunt boni aut mali.
I. Fontes moralitatis 1750 Actuum
humanorum moralitas dependet: — ex obiecto
electo; — ex fine intento seu ex intentione; — ex
circumstantiis actionis. Obiectum, intentio et
circumstantiae « fontes » constituunt, seu elementa constitutiva,
moralitatis actuum humanorum. 1751
Obiectum electum est bonum in quod voluntas deliberate tendit.
Est materia actus humani. Obiectum electum actum voluntatis
moraliter specificat, prout ratio illud agnoscat et iudicet conforme
vel non cum vero bono. Obiectivae normae moralitatis rationalem boni
et mali enuntiant ordinem, quem conscientia testatur.
1752 Coram obiecto, intentio se collocat e parte subiecti
agentis. Intentio, quippe quae ex fonte voluntario est actionis
eamque per finem determinat, elementum est essentiale in morali
aestimatione actionis. Finis est primus terminus intentionis et
scopum indicat quem actio prosequitur. Intentio motus est voluntatis
in finem; terminum respicit actionis. Ipsa est propositum boni quod
ab actione incepta exspectatur. Ad actiones singulares non reducitur
dirigendas, sed in eumdem scopum potest plures actiones ordinare;
totam vitam potest ad finem ultimum disponere. Exempli gratia,
servitium praestitum habet ut finem adiuvare proximum, sed potest
simul amore Dei inspirari tamquam finis ultimi omnium nostrarum
actionum. Eadem actio potest etiam pluribus inspirari intentionibus,
sicut servitium praestare ad favorem obtinendum vel ad vanitatem
exinde educendam. 1753 Intentio bona
(exempli gratia: proximum adiuvare) nec bonum nec iustum reddit
modum agendi qui in se ipso esset deordinatus (sicut mendacium et
maledicentia). Finis media non iustificat. Sic innocentis damnatio
iustificari non potest tamquam medium legitimum ad populum
salvandum. E contra, mala intentio superaddita (sicut gloria vana)
malum reddit actum qui in se potest bonus esse (sicut eleemosyna61).
1754 Circumstantiae, in quibus consequentiae includuntur,
elementa sunt secundaria actus moralis. Conferunt ad actuum
humanorum bonitatem vel malitiam moralem aggravandam aut minuendam
(exempli gratia, summa cuiusdam furti). Possunt etiam agentis
attenuare vel augere responsabilitatem (sic propter mortis metum
agere). Circumstantiae ex se qualitatem moralem ipsorum actuum
mutare non possunt; nec bonam reddere possunt nec iustam actionem in
se ipsa malam.
II. Actus boni et actus mali 1755
Actus moraliter bonus simul bonitatem praesupponit obiecti,
finis et circumstantiarum. Finis malus actionem corrumpit, etiamsi
eius obiectum in se bonum sit (sicut orare et ieiunare ut quis ab
hominibus videatur). Obiectum electionis
potest per se solum totum agendi modum vitiare. Sunt concreti agendi
modi — sicut fornicatio — quos eligere semper erroneum est, quia
eorum electio deordinationem implicat voluntatis, id est, malum
morale. 1756 Erroneum ergo est de actuum
humanorum moralitate iudicare, solummodo intentionem quae illos
inspirat, vel circumstantias considerando (rerum ambitum, socialem
pressionem, coactionem vel necessitatem agendi) quae quasi eorum
sunt scaena. Actus sunt qui per se ipsos et in se ipsis,
independenter a circumstantiis et ab intentionibus, ratione sui
obiecti semper sunt graviter illiciti; sic blasphemia et periurium,
homicidium et adulterium. Non licet malum facere ut exinde bonum
proveniat. Compendium
1757 Obiectum, intentio et circumstantiae tres constituunt
« fontes » moralitatis actuum humanorum.
1758 Obiectum electum actum voluntatis moraliter specificat
prout ratio illud agnoscit et iudicat bonum vel malum.
1759 « Nullum malum bona intentione factum excusatur ».62
Finis non iustificat media. 1760
Actus moraliter bonus simul obiecti, finis et circumstantiarum
praesupponit bonitatem. 1761 Sunt
rationes agendi concretae quas eligere semper erroneum est, quia
earum electio inordinationem implicat voluntatis, id est, malum
morale. Non licet malum facere ut exinde bonum proveniat.
(61) Cf Mt 6,2-4.
(62) 5 Sanctus Thomas Aquinas, In duo praecepta caritatis et in
decem Legis praecepta expositio, c. 6: Opera omnia, v. 27
(Parisiis 1875) p. 149. |