CATECHISMUS CATHOLICAE ECCLESIAE
PARS TERTIA VITA IN CHRISTO
SECTIO SECUNDA DECEM PRAECEPTA
« Magister, quid [...] faciam...? » 2052
« Magister, quid boni faciam, ut habeam vitam aeternam? ».
Adulescenti hanc Ei quaestionem proponenti, Iesus imprimis respondet
necessitatem asseverans agnoscendi Deum tamquam Illum qui « unus est
Bonus », tamquam Bonum per excellentiam et tamquam omnis boni
fontem. Iesus deinde ei declarat: « Si autem vis ad vitam ingredi,
serva mandata ». Et collocutori Suo praecepta memorat quae amorem
proximi respiciunt: « Non homicidium facies, non adulterabis, non
facies furtum, non falsum testimonium dices, honora patrem et matrem
». Iesus denique haec mandata modo compendiat positivo: « Diliges
proximum tuum sicut teipsum » (Mt 19,16-19).
2053 Huic primae responsioni adiungitur altera: « Si vis
perfectus esse, vade, vende, quae habes, et da pauperibus, et
habebis thesaurum in caelo; et veni, sequere me » (Mt 19,21).
Haec priorem non abrogat. Christi sequela mandatorum includit
impletionem. Lex non aboletur,1 sed homo invitatur ad eam
reperiendam in persona Magistri sui, qui eius adimpletio est
perfecta. In tribus Evangeliis synopticis, vocatio Iesu iuveni
diviti directa, ut Eum per oboedientia discipuli sequatur et
praeceptorum observantiam, vocationi ad paupertatem et castitatem
est proxima.2 Consilia evangelica a mandatis sunt
inseparabilia. 2054 Iesus iterum decem
sumpsit mandata, sed vim Spiritus manifestavit in eorum littera
operantem; praedicavit iustitiam quae illam scribarum superat et
Pharisaeorum3 sicut etiam illam paganorum.4
Omnes mandatorum explicuit exigentias: « Audistis quia dictum est
antiquis: Non occides [...]. Ego autem dico vobis: Omnis, qui
irascitur fratri suo, reus erit iudicio » (Mt 5,21-22).
2055 Cum Ei ponitur quaestio: « Quod est mandatum magnum in
Lege? » (Mt 22,36), Iesus respondet: « Diliges Dominum Deum
tuum in toto corde tuo et in tota anima tua et in tota mente tua:
hoc est magnum et primum mandatum. Secundum autem simile est huic:
Diliges proximum tuum sicut teipsum. In his duobus mandatis universa
Lex pendet et Prophetae » (Mt 22,37-40).5
Decalogus est interpretandus luce huius duplicis et unici mandati
caritatis, quae Legis est plenitudo:
« Nam: Non adulterabis, Non occides, Non furaberis, Non
concupisces, et quod est aliud mandatum, in hoc verbo recapitulatur:
Diliges proximum tuum tamquam teipsum. Dilectio proximo malum non
operatur; plenitudo ergo Legis est dilectio » (Rom 13,9-10).
Decalogus in sacra Scriptura
2056 Verbum « Decalogus » litteraliter significat « decem verba
» (Ex 34,28; Dt 4,13; 10,4). Deus populo Suo super
monte sancto haec « decem verba » revelavit. Ea scripsit « Digito
Suo »,6 aliter ac alia praecepta a Moyse scripta.7
Eadem, sensu eminenti, Dei constituunt verba. Nobis in libro Exodi
transmittuntur8 et in illo Deuteronomii.9 Inde
a Vetere Testamento, Libri Sancti ad « decem verba » referuntur,10
sed in Novo Testamento in Iesu Christo eorum plenus revelabitur
sensus. 2057 Decalogus imprimis in
contextu intelligitur Exodi qui, in Veteris Foederis centro, magnus
liberans est Dei eventus. « Decem verba » sive tamquam praecepta
negativa, prohibitiones, redigantur sive tamquam mandata positiva
(sicut « Honora patrem tuum et matrem tuam »), condiciones indicant
pro vita a servitute peccati liberata. Decalogus est via vitae:
« Si [...] diligas Dominum Deum tuum et ambules in viis
Eius et custodias mandata Illius et praecepta atque iudicia, vives; ac
multiplicabit te » (Dt 30,16).
Haec liberatrix Decalogi vis apparet exempli
gratia in mandato de requie sabbati, quod pariter advenis destinatur
et servis:
« Memento quod et ipse servieris in Aegypto, et eduxerit
te inde Dominus Deus tuus in manu forti et brachio extento » (Dt
5,15).
2058 « Decem verba » Legem Dei
compendiant et proclamant: « Haec verba locutus est Dominus ad omnem
multitudinem vestram in monte, de medio ignis et nubis et caliginis
voce magna nihil addens amplius; et scripsit ea in duabus tabulis
lapideis, quas tradidit mihi » (Dt 5,22). Hac de causa, hae
duae tabulae appellantur « Testimonium » (Ex 25,16). Eaedem
etenim continent Foederis condiciones inter Deum et Eius populum
sanciti. Has « tabulas testimonii » (Ex 31,18; 32,15; 34,29)
in « arca » opus erat deponere (Ex 25,16; 40,1-3).
2059 « Decem verba » a Deo intra theophaniam proferuntur («
Facie ad faciem locutus est vobis in monte de medio ignis »: Dt
5,4). Ad Revelationem pertinent quam Deus de Se Ipso deque Sua
gloria facit. Mandatorum donum est donum Ipsius Dei atque sanctae
Eius voluntatis. Deus, cognitas reddens Suas voluntates, populo Suo
Se revelat. 2060 Mandatorum et Legis
donum partem constituit Foederis a Deo cum Eius populo sanciti.
Secundum librum Exodi, revelatio « decem verborum » conceditur inter
Foederis propositionem11 et eius conclusionem12
— postquam populus se obligavit ad « faciendum » quidquid Dominus
dixerat eique « oboediendum ».13 Decalogus nunquam
transmittitur nisi post Foederis commemorationem (« Dominus Deus
noster pepigit nobiscum Foedus in Horeb »: Dt 5,2).
2061 Praecepta suam plenam significationem recipiunt intra
Foedus. Secundum Scripturam, moralis modus agendi hominis totum suum
sumit sensum in Foedere et per illud. Primum ex « decem verbis »
priorem commemorat amorem Dei erga populum Eius:
« Et quoniam de paradiso libertatis pro poena peccati ad
huius mundi ventum fuerat servitutem, idcirco primus sermo Decalogi, id
est prima mandatorum Dei vox de libertate profertur dicens: "Ego sum
Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti, de domo servitutis" (Ex
20,2; Dt 5,6) ».14
2062 Mandata stricte dicta secundo
veniunt loco; implicationes exprimunt condicionis pertinendi ad Deum
per Foedus institutae. Moralis exsistentia responsio est ad
inceptum Domini plenum amore. Est agnitio, obsequium Deo et cultus
actionis gratiarum. Est cooperatio proposito quod Deus in historia
prosequitur. 2063 Foedus et dialogus
inter Deum et hominem testimonium etiam accipiunt ex eo quod omnia
officia in prima enuntiantur persona (« Ego sum Dominus... ») et ad
aliud diriguntur subiectum (« Tu... »). In omnibus Dei mandatis,
pronomen personale habetur singulare quod eum designat ad
quem diriguntur. Deus, simul ac omni populo, unicuique singillatim
Suam voluntatem praebet cognoscendam:
« Et erga Deum dilectionem praecipiebat et eam quae ad
proximum est iustitiam insinuabat, ut neque iniustus neque indignus sit
Deo, praestruens hominem per Decalogum in Suam amicitiam et eam quae
circa proximum est concordiam [...]. Et ideo similiter [Decalogi verba]
permanent apud nos [christianos], extensionem et augmentum, sed non
dissolutionem accipientia per carnalem Eius Adventum ».15
Decalogus in Traditione Ecclesiae
2064 Ecclesiae Traditio, Scripturae fidelis et secundum Iesu
exemplum, Decalogo momentum agnovit et significationem primi
ordinis. 2065 Inde a sancto Augustino, «
decem mandata » in catechesi baptizandorum et fidelium locum habent
praevalentem. Saeculo XV, mos incepit Decalogi praecepta exprimendi
formulis similiter cadentibus, quae facile memoria retinerentur, et
positivis. Tales adhuc hodie adhibentur. Ecclesiae catechismi saepe
doctrinam moralem christianam exposuerunt secundum « decem
mandatorum » ordinem. 2066 Mandatorum
divisio et enumeratio in historiae decursu variae fuerunt. Hic
catechismus divisionem mandatorum sequitur a sancto Augustino
stabilitam et in Ecclesia catholica traditionalem effectam. Haec est
pariter illa confessionum lutheranarum. Patres Graeci aliquantulum
differentem peregerunt divisionem quae in Ecclesiis orthodoxis et in
communitatibus invenitur reformatis. 2067
Decem praecepta exigentias enuntiant amoris Dei et proximi. Tria
priora magis ad amorem Dei referuntur et alia septem ad amorem
proximi.
« Nam sicut duo sunt praecepta dilectionis, ex quibus
Dominus dicit totam Legem Prophetasque pendere, [...] ita ipsa decem
praecepta in duabus tabulis data sunt. Tria quippe dicuntur in una
tabula esse conscripta, et septem in altera ».16
2068 Concilium Tridentinum docet
decem praecepta christianos obligare et hominem iustificatum ad ea
observanda adhuc teneri.17 Concilium Vaticanum II
affirmat: « Episcopi, utpote Apostolorum successores, a Domino [...]
missionem accipiunt docendi omnes gentes et praedicandi Evangelium
omni creaturae, ut homines universi, per fidem, Baptismum et
adimpletionem mandatorum salutem consequantur ».18
Unitas Decalogi 2069 Decalogus summam
efformat inseparabilem. Singula « verba », alia ad alia, referuntur
et ad omnia; reciproce se afficiunt. Duae tabulae sese mutuo
illuminant; unitatem efformant organicam. Unum transgredi mandatum
est cetera infringere omnia.19 Alius honorari nequit quin
Deus benedicatur Creator eius. Deus adorari non posset quin omnes
homines amarentur Eius creaturae. Decalogus vitam adunat theologalem
vitamque socialem hominis. Decalogus et lex
naturalis 2070 Decem mandata ad Dei
Revelationem pertinent. Ea nos simul veram hominis docent
humanitatem. In lucem ponunt officia essentialia et exinde,
indirecte, iura fundamentalia naturae personae humanae inhaerentia.
Decalogus praeclaram continet expressionem « legis naturalis »:
« Nam Deus primo quidem per naturalia praecepta quae ab
initio infixa dedit hominibus admonens eos, hoc est per Decalogum — quae
si quis non fecerit, non habet salutem —, et nihil plus ab eis
exquisivit ».20
2071 Decalogi praecepta, quamvis soli
rationi sint pervia, revelata sunt. Ad completam et certam
cognitionem obtinendam exigentiarum legis naturalis, peccator genus
humanum hac egebat revelatione:
« Explicatio enim plenaria mandatorum Decalogi opportuna
fuit secundum statum peccati propter obscurationem luminis rationis et
propter obliquationem voluntatis ».21
Mandata Dei cognoscimus per Revelationem
divinam quae nobis in Ecclesia proponitur, et per conscientiae
moralis vocem. Decalogi obligatio
2072 Decem praecepta, quippe quae officia hominis erga Deum et
erga proximum eius exprimunt fundamentalia, revelant in iis, quae
primario continent, obligationes graves. Ea fundamentaliter
sunt immutabilia et eorum obligationes semper et ubique valent. Nemo
ab eis posset dispensare. Decem mandata in corde hominis sunt a Deo
inscripta. 2073 Oboedientia erga
praecepta implicat etiam obligationes, quarum materia in se ipsa est
levis. Sic iniuria verbis a quinto prohibetur mandato, sed culpa
gravis esse non posset nisi ratione adiunctorum vel intentionis
illius qui eam profert. « Sine me nihil
potestis facere » 2074 Iesus dicit: «
Ego sum vitis, vos palmites. Qui manet in me, et ego in eo, hic fert
fructum multum, quia sine me nihil potestis facere » (Io
15,5). Fructus hoc verbo commemoratus est sanctitas vitae per
unionem cum Christo fecundatae. Cum in Iesum Christum credimus,
mysteria Eius communicamus et Eius servamus mandata, Ipse Salvator
venit ad Patrem Suum fratresque Suos, Patrem nostrum atque nostros
fratres in nobis amandos. Eius persona fit, propter Spiritum, regula
viva et interior nostri agendi modi. « Hoc est praeceptum meum, ut
diligatis invicem, sicut dilexi vos » (Io 15,12).
Compendium 2075 « Quid boni
faciam, ut habeam vitam aeternam » – « Si [...] vis ad
vitam ingredi, serva mandata » (Mt 19,16-17).
2076 Iesus, Suo agendi modo Suaque praedicatione,
perennitatem Decalogi testatus est. 2077
Decalogi donum est concessum intra Foedus a Deo cum Eius populo
conclusum. Praecepta Dei suam veram accipiunt significationem in hoc
Foedere et per hoc Foedus. 2078
Ecclesiae Traditio, Scripturae fidelis et secundum Iesu exemplum,
Decalogo agnovit primi ordinis et momentum et significationem.
2079 Decalogus unitatem efformat organicam in qua unumquodque
« verbum » vel « mandatum » ad totum
remittit complexum. Unum mandatum transgredi est totam infringere
Legem.22 2080 Decalogus
praeclaram legis naturalis continet expressionem. A nobis per
divinam Revelationem et per humanam cognoscitur rationem.
2081 Decem praecepta in iis, quae primario continent,
obligationes enuntiant graves. Tamen oboedientia ad haec praecepta
etiam implicat obligationes, quarum materia in se ipsa est levis.
2082 Quod Deus praecipit, per Suam gratiam possibile reddit.
(1) Cf Mt 5,17. (2)
Cf Mt 19,6-12.21.23-29.
(3) Cf Mt 5,20. (4)
Cf Mt 5,46-47. (5)
Cf Dt 6,5; Lv 19,18.
(6) Cf Ex 31,18; Dt 5,22.
(7) Cf Dt 31,9.24.
(8) Cf Ex 20,1-17.
(9) Cf Dt 5,6-22.
(10) Cf, exempli gratia, Os 4,2; Ier 7,9; Ez
18,5-9. (11) Cf Ex
19. (12) Cf Ex 24.
(13) Cf Ex 24,7.
(14) Origenes, In Exodum homilia 8, 1: SC 321, 242 (PG 12,
350). (15) Sanctus
Irenaeus Lugdunensis, Adversus haereses, 4, 16, 3-4: SC 100,
566-570 (PG 7, 1017-1018).
(16) Sanctus Augustinus, Sermo 33,2: CCL 41, 414 (PL 38,
208). (17) Cf Concilium
Tridentinum, Sess. 6a, Decretum de iustificatione, canones
19-20: DS 1569-1570. (18)
Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 24: AAS
57 (1965). (19) Cf Iac
2,10-11. (20) Sanctus
Irenaeus Lugdunensis, Adversus haereses, 4, 15, 1: SC 100,
548 (PG 7, 1012). (21)
Sanctus Bonaventura, In quattuor libros Sententiarum, 3, 37,
1, 3: Opera omnia, v. 3 (Ad Claras Aquas 1887) p. 819-820.
(22) Cf Iac 2,10-11. |