CATECHISMUS CATHOLICAE ECCLESIAE
PARS TERTIA VITA IN CHRISTO
SECTIO SECUNDA DECEM PRAECEPTA
CAPUT SECUNDUM «DILIGES PROXIMUM TUUM TAMQUAM TEIPSUM»
ARTICULUS 10 DECIMUM PRAECEPTUM
« Non concupisces [...] omnia, quae [...] [proximi tui]
sunt » (Ex 20,17).
« Nec desiderabis domum proximi tui, non agrum, non
servum, non ancillam, non bovem, non asinum et universa, quae illius
sunt » (Dt 5,21).
« Ubi [...] est thesaurus tuus, ibi erit et cor tuum » (Mt
6,21).
2534 Decimum praeceptum explicat et
complet nonum, quod ad carnis refertur concupiscentiam. Hoc boni
alieni prohibet cupiditatem, radicem furti, rapinae et fraudis, quae
septimum vetat praeceptum. « Concupiscentia oculorum » (1 Io
2,16) ad violentiam ducit et ad iniustitiam a quinto praecepto
vetitas. 402 Cupiditas, sicut fornicatio, suam invenit
originem in idololatria tribus primis praescriptionibus Legis
prohibita. 403 Decimum praeceptum ad intentionem refertur
cordis; ipsum, cum nono, omnia Legis praecepta compendiat.
I. Cupiditatum inordinatio 2535
Appetitus sensibilis nos ducit ad gratas desiderandas res, quas non
habemus. Sic desiderare edere, cum quis fame laborat vel calefieri,
cum quis alget. Haec desideria in se ipsis sunt bona; attamen saepe
rationis non servant moderationem nosque impellunt ad iniuste
cupiendum quod nobis non correspondet quodque ad alios pertinet vel
eis debetur. 2536 Decimum praeceptum
aviditatem vetat et desiderium appropriationis bonorum
terrestrium sine mensura; inordinatam prohibet cupiditatem
natam ab immoderata passione divitiarum earumque potentiae. Etiam
desiderium interdicit committendi iniustitiam per quam proximo
damnum in eius bonis inferretur temporalibus:
« Cum Lege ita caveatur: Non concupisces, haec
verba ad eum sensum referuntur, ut nostras cupiditates a rebus alienis
cohibeamus. Alienarum enim rerum cupiditatis sitis immensa est atque
infinita, neque unquam satiatur, ut scriptum est: Avarus non
implebitur pecunia (Eccle 5,9) ». 404
2537 Hoc praeceptum non violatur
desiderando res obtinere quae ad proximum pertinent, dummodo id
iustis sit mediis. Traditionalis catechesis cum sensu realitatis
indicat illos « qui prae ceteris hoc cupiditatis vitio laborant » et
quos proinde oportet « ad colendum hoc praeceptum diligentius
cohortari »:
« illi sunt [...] mercatores [...], qui rerum penuriam
annonaeque caritatem expetunt, atque id aegre ferunt, ut alii praeter
ipsos sint qui vendant aut emant, quo carius vendere aut vilius emere
ipsi possint; qua in re item peccant, qui alios egere cupiunt, ut aut
vendendo aut emendo ipsi lucrentur. [...] Medici item qui morbos
desiderant; iure consulti qui causarum litiumque vim copiamque
concupiscunt... ». 405
2538 Decimum praeceptum invidiam
ex corde humano exigit expellere. Cum propheta Nathan poenitentiam
regis David stimulare cupiebat, ei historiam enarravit pauperis, qui
nihil habebat praeter unam ovem tamquam suam propriam filiam
tractatam, et divitis, qui, non obstante suorum gregum multitudine,
ei invidebat suamque ovem est denique furatus. 406
Invidia ad pessima ducere potest facinora. 407 « Invidia
autem Diaboli mors introivit in orbem terrarum » (Sap 2,24):
« Nosque adversus nos ipsos mutuo stamus, livore nimirum
arma porrigente. [...] Cum omnes id agimus ut diruamus [corpus Christi],
quis tandem finis erit? [...] Christi [...] corpus mortuum reddidimus.
[...] Cumque membra omnes vocemus, ferarum tamen ritu inter nos
dissidemus ». 408
2539 Invidia vitium est capitale.
Indicat tristitiam, quam quis experitur coram bono alieno, et
immoderatum desiderium illud faciendi suum, etiam modo indebito. Cum
eadem malum grave proximo exoptat, peccatum est mortale:
Sanctus Augustinus in invidia perspiciebat « diabolicum
vitium ». 409
« De invidia, odium, susurratio, detractio, exsultatio
in adversis proximi, afflictio autem in prosperis nascitur ». 410
2540 Invidia est quaedam tristitiae
forma et propterea caritatis reiectio; baptizatus adversus illam
pugnabit benevolentia. Invidia saepe a superbia provenit; baptizatus
se exercebit ad vivendum in humilitate:
« Per me vellem Deum gloria affici. Ergo gaude florente
fratre, et per te Deus glorificabitur, omnesque dicent "Benedictus Deus"
qui tales habet famulos, invidia omni liberos, qui de aliorum bonis
mutuo gaudent ». 411
II.
Spiritus desideria 2541 Legis et
gratiae Oeconomia a cupiditate et invidia cor hominum avertit; illud
excelsi Boni initiat desiderio; illud instruit desideriis Spiritus
Sancti qui hominis satiat cor. Deus promissionum
semper hominem commonefecit contra seductionem illius quod, inde ab
originibus, apparet « bonum [...] ad vescendum et pulchrum oculis et
desiderabile [...] ad intelligendum » (Gn 3,6).
2542 Lex Israel collata nunquam sufficiens fuit ad iustificandos
eos qui illi erant subiecti; ipsa est etiam « concupiscentiae »
instrumentum effecta. 412 Adaequationis defectus inter
velle et facere 413 conflictionem indicat inter Legem
Dei, quae est lex mentis, et alteram legem « captivantem me in lege
peccati, quae est in membris meis » (Rom 7,23).
2543 « Nunc autem sine Lege iustitia Dei manifestata est,
testificata a Lege et Prophetis, iustitia autem Dei per fidem Iesu
Christi, in omnes qui credunt » (Rom 3,21-22). Exinde
christifideles « carnem crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis
» (Gal 5,24); ipsi a Spiritu ducuntur 414 et
Spiritus desideria sequuntur. 415
III. Cordis paupertas 2544 Iesus
Suis praecipit discipulis ut Eum omni rei omnibusque praeferant
personis et illis proponit ut abrenuntient omnibus quae possident
416 propter Eum et propter Evangelium. 417 Paulo
ante Suam passionem, illis, tamquam exemplum, pauperem
Hierosolymorum proposuit viduam, quae, in sua indigentia, dedit
quidquid habebat ad vivendum. 418 Praeceptum libertatis
cordis coram divitiis obligatorium est ad intrandum in Regnum
coelorum. 2545 Omnes christifideles
curare debent « ut affectus suos recte dirigant, ne usu rerum
mundanarum et adhaesione ad divitias contra spiritum paupertatis
evangelicae a caritate perfecta prosequenda impediantur ». 419
2546 « Beati pauperes spiritu » (Mt 5,3). Beatitudines
ordinem revelant felicitatis et gratiae, pulchritudinis et pacis.
Iesus gaudium celebrat pauperum, quorum iam est Regnum: 420
« Videtur mihi Verbum paupertatem spiritus nominare
voluntariam animi humilitatem, atque huius exemplum Apostolus nobis Dei
paupertatem proponit, dum dicit: Qui cum dives sit, propter nos pauper
factus est (2 Cor 8,9) ». 421
2547 Dominus de divitibus
lamentatur, quia ipsi in bonorum abundantia suam inveniunt
consolationem. 422 « Superbi ergo appetant et diligant
regna terrarum: Beati autem pauperes spiritu, quoniam ipsorum est
Regnum coelorum ». 423 Se providentiae Patris coeli
committere ab inquietudine liberat diei crastini. Fiducia in Deum ad
beatitudinem disponit pauperum. 424 Ipsi Deum videbunt.
IV. « Deum videre cupio » 2548
Verae beatitudinis desiderium hominem separat ab immoderata
affectione ad bona huius mundi, ut in visione et beatitudine
impleatur Dei. « Promissio quidem [videndi Deum] tanta est, ut
superet extremum terminum beatitudinis. [...] Nam videre in usu
Scripturae, idem significat quod habere [...]. Ergo qui Deum vidit,
quidquid in bonis numeratur, per hoc quod vidit, adeptus est ».
425 2549 Populo sancto restat, ut
pugnet ad obtinenda, cum gratia ex alto, bona quae Deus promittit.
Christifideles, ut Deum possideant et contemplentur, suas
mortificant cupiditates et, cum gratia Dei, superant seductiones
delectationis et potentiae. 2550 In hac
perfectionis via, Spiritus et Sponsa vocant eos, qui illos audiunt,
426 ad perfectam cum Deo communionem:
« Vera ibi gloria erit, ubi laudantis nec errore
quisquam nec adulatione laudabitur; verus honor, qui nulli negabitur
digno, nulli deferetur indigno; sed nec ad eum ambiet ullus indignus,
ubi nullus permittetur esse nisi dignus; vera pax, ubi nihil adversi nec
a se ipso nec ab aliquo quisque patietur. Praemium virtutis erit Ipse,
qui virtutem dedit eique Se Ipsum, quo melius et maius nihil possit
esse, promisit. [...] "Ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi plebs" (Lv
26,12) [...]. Sic enim et illud recte intellegitur, quod ait Apostolus:
"Ut sit Deus omnia in omnibus" (1 Cor 15,28). Ipse finis erit
desideriorum nostrorum, qui sine fine videbitur, sine fastidio amabitur,
sine fatigatione laudabitur. Hoc munus, hic adfectus, hic actus profecto
erit omnibus, sicut ipsa vita aeterna communis ». 427
Compendium
2551 « Ubi [...] est thesaurus tuus, ibi erit et cor
tuum » (Mt 6,21). 2552
Decimum praeceptum inordinatam prohibet cupiditatem, ab immoderata
passione divitiarum earumque potentiae natam.
2553 Invidia tristitia est quam quis experitur coram bono
alieno et desiderium immoderatum illud faciendi suum. Ipsa vitium
est capitale. 2554 Baptizatus
invidiam oppugnat benevolentia, humilitate atque se Dei providentiae
committendo. 2555 Christifideles «
carnem crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis » (Gal 5,24);
ipsi a Spiritu ducuntur et Eius sequuntur desideria.
2556 Superatio affectionis ad divitias est necessaria ad
intrandum in Regnum coelorum. « Beati pauperes spiritu »
(Mt 5,3). 2557 Homo desiderii
dicit: « Deum videre cupio ». Dei sitis aqua vitae
aeternae satiatur. 428
(402) Cf Mich 2,2.
(403) Cf Sap 14,12.
(404) Catechismus Romanus, 3, 10, 13: ed. P. Rodríguez (Cittŕ
del Vaticano-Pamplona 1989) p. 518.
(405) Catechismus Romanus, 3, 10, 23: ed. P. Rodríguez (Cittŕ
del Vaticano-Pamplona 1989) p. 523.
(406) Cf 2 Sam 12,1-4.
(407) Cf Gn 4,3-8; 1 Reg 21,1-29.
(408) Sanctus Ioannes Chrysostomus, In epistulam II ad
Corinthios, homilia 27, 3-4: PG 61, 588.
(409) Sanctus Augustinus, De disciplina christiana, 7, 7: CCL
46, 214 (PL 40, 673); Id., Epistula 108, 3, 8: CSEL 34, 620
(PL 33, 410). (410)
Sanctus Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 31, 45, 88: CCL
143b, 1610 (PL 76, 621).
(411) Sanctus Ioannes Chrysostomus, In epistulam ad Romanos,
homilia 7, 5: PG 60, 448.
(412) Cf Rom 7,7.
(413) Cf Rom 7,15.
(414) Cf Rom 8,14.
(415) Cf Rom 8,27.
(416) Cf Lc 14,33.
(417) Cf Mc 8,35.
(418) Cf Lc 21,4.
(419) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 42:
AAS 57 (1965) 49. (420) Cf
Lc 6,20. (421) Sanctus
Gregorius Nyssenus, De beatitudinibus, oratio 1: Gregorii
Nysseni opera, ed. W. Jaeger, v. 72 (Leiden 1992) p. 83 (PG 44,
1200). (422) Cf Lc
6,24. (423) Sanctus
Augustinus, De sermone Domini in monte, 1, 1, 3: CCL 35, 4
(PL 34, 1232). (424) Cf
Mt 6,25-34. (425)
Sanctus Gregorius Nyssenus, De beatitudinibus, oratio 6:
Gregorii Nysseni opera, ed. W. Jaeger, v. 72 (Leiden 1992) p.
138 (PG 44, 1265). (426)
Cf Apc 22,17. (427)
Sanctus Augustinus, De civitate Dei, 22, 30: CSEL 402,
665-666 (PL 41, 801-802).
(428) Cf Io 4,14. |