CATECHISMUS CATHOLICAE ECCLESIAE
PARS QUARTA ORATIO
CHRISTIANA SECTIO
SECUNDA ORATIO DOMINICA: «PATER NOSTER»
DOXOLOGIA FINALIS 2855 Doxologia
finalis « Quia Tuum est regnum, et potestas, et gloria » tres primas
petitiones ad Patrem nostrum, per inclusionem, resumit:
glorificationem Eius Nominis, Adventum Eius Regni et potentiam Eius
voluntatis salvificae. Haec tamen iterata sumptio in ea fit sub
forma adorationis et actionis gratiarum, sicut in liturgia caelesti.
374 Princeps huius mundi sibi mendaciter hos tres titulos
tribuerat regalitatis, potentiae et gloriae; 375 Christus
Dominus eos Patri Suo Patrique nostro restituit, donec Ei Regnum
tradat, cum mysterium salutis definitive consummabitur et Deus erit
omnia in omnibus. 376 2856 «
Tum vero expleta oratione, dicis: "Amen", per illud Amen, quod
significat "fiat", 377 quaecumque in hac a Deo tradita
oratione continentur, obsignans ». 378
Compendium 2857 In oratione «
Pater noster » tres primae petitiones habent, ut obiectum, gloriam
Patris: sanctificationem Nominis, Adventum Regni et adimpletionem
voluntatis divinae. Reliquae quattuor Ei nostra praesentant
desideria: hae petitiones ad nostram referuntur vitam ad eam
nutriendam vel ad eam a peccato sanandam et ad nostram attinent
colluctationem pro victoria Boni super Malum.
2858 Petentes: « Sanctificetur Nomen Tuum »
ingredimur Dei consilium, sanctificationem Eius Nominis — revelati
Moysi, deinde in Iesu — a nobis et in nobis, sicut etiam in omni
gente et in unoquoque homine. 2859
Secunda petitione, Ecclesia reditum Christi et finalem Regni Dei
Adventum praecipue intendit. Etiam orat pro Regni Dei incremento in
nostrarum vitarum « hodie ». 2860
In tertia petitione, Patrem nostrum precamur ut nostram voluntatem
cum illa coniungat Filii Sui ad Suum salutis consilium in vita mundi
adimplendum. 2861 In quarta
petitione, dicentes « Da nobis », in communione cum
fratribus nostris, nostram filialem exprimimus fiduciam erga Patrem
nostrum caelestem. « Panem nostrum » nutrimentum
indicat terrestre ad omnium subsistentiam necessarium atque etiam
vitae significat Panem: Verbum Dei et corpus Christi. Recipitur in «
Hodie » Dei, tamquam nutrimentum pernecessarium,
(super-)substantiale Convivii Regni, quod Eucharistia anticipat.
2862 Quinta petitio pro nostris offensis misericordiam
postulat Dei, quae nostrum cor nequit penetrare, nisi nostris
inimicis indulgere didicimus secundum Christi exemplum et cum Eius
adiutorio. 2863 Cum dicimus «
Ne nos inducas in tentationem », Deum rogamus ne permittat
nos viam aggredi quae ad peccatum ducit. Haec petitio Spiritum
implorat discretionis et roboris; gratiam efflagitat vigilantiae et
finalem perseverantiam. 2864 In
ultima petitione, « Sed libera nos a Malo »,
christianus Deum cum Ecclesia precatur, ut victoriam, iam a Christo
obtentam, de « principe huius mundi », de Satana,
angelo qui se personaliter Deo Eiusque salutis consilio opponit,
manifestet. 2865 Per finale «
Amen », « Fiat » nostrum ad septem attinens petitiones
exprimimus: « Ita sit... ».
(374) Cf Apc 1,6; 4,11; 5,13.
(375) Cf Lc 4,5-6.
(376) Cf 1 Cor 15,24-28.
(377) Cf Lc 1,38.
(378) Sanctus Cyrillus Hierosolymitanus, Catecheses mystagogicae,
5, 18: SC 126, 168 (PG 33, 1124). |