Index   Back Top Print

[ LA ]

FRANCISCUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

LITTERAE DECRETALES

QUIBUS BEATO IOANNI XXIII
SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR*

 

« Gaudet Mater Ecclesia quod, singulari Divinae Providentiae munere, optatissimus iam dies illuxit ».

Gaudium magnum, nuntiatum Ioanne XXIII ad Petri cathedram electo, ab ipso inde affìrmatum novis vocibus dum Concilium Oecumenicum Vaticanum II convocaretur, hodie iterum in Ecclesia resonat propter honorem canonizationis ipsi tributum. Eius temporis hominibus sanctus hic Pontifex visus est « homo missus a Deo, cui nomen erat Ioannes» (Io 1, 6). In eo Dei gratia Ecclesiae et mundo novum iter aperuit, ipse plane docilis fuit Spiritui Sancto, humus bona in qua germinarent concordia, spes, unitas et pax, pro totius humani generis bono. Ioannes XXIII in fide erga Christum atque adhaesione Ecclesiae, quae mater et magistra est, fecundi testimonii christiani in mundo pignus indicavit. Acribus in contentionibus sui temporis ipse fuit vir et pastor pacificus, qui in Oriente et in Occidente inopinatos aperire valuit prospectus fraternitatis inter christianos necnon dialogi cum omnibus.

Angelus Iosephus Roncalli in loco Sotto il Monte (dioecesis Bergomensis) natus est die XXV mensis Novembris anno MDCCCLXXXI, quartus filius Ioannis Baptistae et Mariae Annae Mazzola. Crevit in familia patriarchali, quae modesta erat opibus, sed dives solida fide christiana. Alumnus ab anno MDCCCXCII Seminarii Bergomensis et ab anno MCM Pontificii Seminarii Romani, die X mensis Augusti anno MCMIV Romae in ecclesia Sanctae Mariae in Monte Sancto presbyter ordinatus est. Bergomum regressus uti Episcopi secretarius, anno MCMXII nomen dedit Congregationi dioecesanae sacerdotum Sacri Cordis. Tempore primi belli mundialis servitium militare explevit tamquam suboffìcialis in sanitate ac deinde tamquam cappellanus.

Post bellum fuit moderator spiritus Seminarii Bergomensis. Anno MCMXXI factus est Praeses Consilii Romani Piis Operibus de Propaganda Fide. A Benedicto XV nominatus Visitator Apostolicus in Bulgaria, Episcopus consecratus est die XVII mensis Martii anno MCMXXV, episcopalem sententiam eligens « Oboedientia et Pax ». A Pio XI Delegatus Apostolicus in Turcia et Archiepiscopus titulo Mesembrianus constitutus, pervenit Constantinopolim mense Ianuario anni MCMXXXV, tempore gravium contentionum inter regimen laicum omnesque communitates religiosas. Pluries Graeciam invisit, ad quam etiam pertinebat eius Delegati munus. Post bellum initum sua prudentia diligentiaque operam dedit ut multi Hebraei in Balcana regione a morte servarentur. Mense Decembri anno MCMXLIV designatus est Nuntius Apostolicus in Francogallia, ubi viros illustres in re politica et cultura congrediebatur, cunctis convenire cupiens cum amabilitate, indulgentia, affabilitate et patientia. In Consistorio die XII mensis Ianuarii anno MCMLIII Cardinalis S.R.E. creatus, destinatus est ad Sedem Patriarchalem Venetiarum. Post obitum Pii XII in conclavi die XXVIII mensis Octobris anno MCMLVIII Papa electus est. Nomen sibi imposuit Ioannem XXIII, in mente habens binos Ioannes, Baptistam et Evangelistam, « qui propinquiores fuerunt, et sunt, Christo Domino, universi mundi Redemptori divino et Ecclesiae Fundatori ». A primis quidem allocutionibus gestibusque manifestavit se velle « pastorem totius gregis» esse ad « imaginem boni Iesu ». Effecit hoc dum potestatis pontificiae episcopale munus exercuit uti Episcopus Romanus, Synodum indicens, paroecias Urbis visitans aliaque loca humani doloris plena, valetudinaria et carceres. A fidelibus agnita est in eo « imago ipsa bonitatis », Christi Vicarius hominum amicus, plenus compassione, affabilitate, hortatione, venia, solamine, regeneratione, salute, sicut in Evangelio nobis Iesus apparet. Beatus studiose suscepit inceptum oecumenicum et inter religiones, relationes cum Athenagora, Patriarcha orthodoxo Constantinopolitano, iniit, Secretariatum ad unitatem christianorum fovendam constituit, fratres Hebraeos cum benevolentia conspexit. Ipse providit consecrationi Episcoporum Ecclesiarum autochthonarum novasque inibi instituit dioeceses. Peculiarem in modum ita dicto tertio mundo prospexit, quod confirmatum est auctoritate doctrinali in Litteris Encyclicis « Mater et Magistra ». Pax desiderium eius cordis erat, argumentum eius Magisterii, a primis quidem Litteris Encyclicis « Ad Petri cathedram » usque ad ultimas « Pacem in terris», non solum populo Dei, sed etiam « universis bonae voluntatis hominibus» dicatas. Pacem fovit in gravissimis internationalibus contentionibus inter magnas Orientis et Occidentis potestates. Fundatio Balzan ipsi tribuit praemium pro pace. Motui Spiritus Sancti parens, Concilium Oecumenicum Vaticanum II convocare decrevit, quod die XXV mensis Ianuarii anno MCMLIX in Basilica Sancti Pauli de Urbe publice annuntiavit. Intuitio fuit authentice prophetica, quae ex intrepida, aperta, sapienti, provida fide senioris Summi Pontificis manavit, qui Ecclesiam ad Evangelium mundo huius temporis renovato animo nuntiandum induxit, ut attenta esset ad «signa temporum », ut magis magisque se ostenderet « Ecclesia omnium, et praecipue Ecclesia pauperum ». Graviter debilitatus ob tumorem, beatus Ioannes XXIII in pervigilio Concilii peregrinationem apostolicam aggressus est, symbolicis doctrinalibusque nuntiis plenam, ad Lauretanum sanctuarium et ad sepulcrum sancti Francisci Assisiensis. Die XI mensis Octobris anno MCMLXII, adstantibus circiter duobus milibus Episcoporum, sessionem conciliarem magni ponderis sermone « Gaudet Mater Ecclesia » apertam proclamavit. In fine memorabilis huius diei, ad turmam in Platea Sancti Petri congregatam se vertens, allocutionem pronuntiavit ad « filios Romanos», quae orbem attigit affabilitate verborum ac luminosa animi simplicitate. Insequentibus mensibus cito Beati valetitudinis condiciones graviter in peius verterunt, dum credentium et non credentium agmina sponte suum magnum affectum in aegrotantem Summum Pontificem testabantur. Ultimis terrestris suae vitae momentis ipse Ecclesiae suum reliquit testamentum: « Quod magis valet in vita est Iesus Christus benedictus, sancta eius Ecclesia, eius Evangelium, veritas et bonitas». Mortuus est die III mensis Iunii anno MCMLXIII, in sollemnitate Pentecostes.

Fama sanctitatis Papae Ioannis XXIII tam lata et solida fuit ut spem daret fore ut eius canonizatio evenire posset in contextu eiusdem Concilii Oecumenici Vaticani II. Veneratus Decessor Noster Servus Dei Paulus VI die XVIII mensis Novembris anno MCMLXV incohavit Causam secundum normas iure statutas. Inquisitio dioecesana de vita et virtutibus effecta est apud Vicariatum Romanae dioecesis annis MCMLXVII-MCMLXXIV. Perfecto consueto itinere canonico, Summus Pontifex Ioannes Paulus II die III mensis Septembris Anni Sancti MM in Foro Sancti Petri sollemni praesedit ritui eius beatificationis.

Occurrente quinquagesima anniversaria memoria incohati Concilii Oecumenici Vaticani II atque obitus beati Ioannis XXIII, Postulatio generalis Ordinis Fratrum Minorum, cui concredita erat haec Causa, quoniam ille nomen dederat Tertio Ordini Sancti Francisci, humilem devotamque Nobis praebuit supplicationem ut de auspicata eius decerneremus canonizatione dispensantes a studio cuiusdam confirmati miraculi, propter extraordinariam et continuatam famam signorum, amplitudinem cultus liturgici in Ecclesiis Particularibus, validitatem eius spiritualis nuntii eiusque Magisterii. Ad hanc supplicationem congrue roborandam, a memorata Postulatione die VII mensis Iunii anno MMXIII, in sollemnitate Sacratissimi Cordis Iesu, tradita est Congregationi de Causis Sanctorum Positio super Canonizatione, quam Patres Cardinales et Episcopi huius Congregationis probaverunt in Sessione Ordinaria die II mensis Iulii anno MMXIII. Nos Ipsi die V eiusdem mensis ratum habuimus eorum votum, ac in Consistorio die XXX mensis Septembris eiusdem anni decrevimus beati Ioannis XXIII, simul ac beati Ioannis Pauli II, canonizationem die XXVII mensis Aprilis anno MMXIV, in Dominica Divinae Misericordiae sollemniter celebrandam esse.

Hodie igitur in Foro Petriano inter sacra hanc pronuntiavimus formulam: Ad honorem sanctae et individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini nostri Iesu Christi, beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio, Beatos Ioannem XXIII et Ioannem Paulum II Sanctos esse decernimus et definimus, ac Sanctorum Catalogo adscribimus, statuentes eos in universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Deinde Ipsi Nos libentes venerati sumus novum Sanctum, extollentes virtutes et merita eius, praesertim eum proponentes hominibus nostrae aetatis veluti exemplar bonitatis et simplicitatis, simulque studium eius ad christianorum unitatem fovendam, aliarum etiam religionum omniumque hominum fraternam aestimationem docendam, pacem in terris impetrandam ac Ecclesiae vitam et liturgiam penitus renovandam.

Quae autem his Litteris decrevimus, nunc et in posterum rata et firma esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die vicesimo septimo mensis Aprilis, in Dominica Divinae Misericordiae, anno Domini bismillesimo quarto decimo, Pontificatus Nostri secundo.

 

EGO FRANCISCUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus

Marcellus Rossetti,
Proton. Apost.


*AAS, vol. CVII (2015), n. 12, pp. 1235-1239.



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana