Index   Back Top Print

[ LA ]

FRANCISCUS

EPISTULA DATA
ORLANDO BERTRAMO S.R.E. CARDINALI
QUEVEDO, O.M.I.

 

Venerabili Fratri Nostro
Orlando Bertramo S.R.E. Cardinali Quevedo, O.M.I.
Archiepiscopo Metropolitae Cotabatensi

Fideles dilectam terram Iaponiae incolentes sollemniter CL anniversariam memoriam celebrant inventionis christianorum qui secreto CCL annos spiritale iter assidue sunt prosecuti atque Domini verba studiose in corde conservaverunt, thesaurum fidei in progenies et progenies diligenter tradentes. Nosmet Ipsi illos in Audientia generali mense Ianuario praeteriti anni memoravimus, de vexationibus in Ecclesiam in Iaponia loquentes deque martyrum testimonio magni ponderis etiam pro hac nostra aetate. Quandoquidem illo tempore in Iaponia nullus mansit presbyter, Christifideles laici baptismi administraverunt sacramentum spiritum communitatis demonstrantes ac precibus et meditatione Sacrarum Scripturarum spiritalem vitam alentes. Cum missionales reversi sunt, multi christiani, quondam latentes, iterum se palam manifestaverunt singularem fidem, spem caritatemque demonstrantes.

Occasione memorati anniversarii data, multa revera in Iaponia adimplentur incepta ut omnes, exemplum illorum fidelium recolentes, Salvatoris largitatem clare laudent atque incitamentum ad renovatam vitam experiantur sub Christi lumine assidue sequendam.

Quapropter tum Venerabilis Frater Petrus Takeo Okada, Archiepiscopus Metropolita Tokiensis atque Praeses Conferentiae Episcopalis Iaponiae, tum Venerabilis Frater Ioseph Mitsuaki Takami, P.S.S., Archiepiscopus Metropolita Nagasakiensis, humanissimas Nobis epistulas scripserunt quibus Nosmet Ipsos ad celebrationem hanc invitaverunt. Grati omnino hac de invitatione, quam in corde Nostro tenemus, nunc aliquem eminentem Virum quaerimus qui Nostras vices Nagasakii gerat Nostramque erga Christi discipulos ibi commorantes dilectionem significet.

Ad Te autem, Venerabilis Frater Noster, qui Metropolitanam Ecclesiam Cotabatensem prudenter moderaris, mentem Nostram vertimus Teque hisce Litteris Missum Extraordinarium Nostrum nominamus ad festivitates complendas quae in urbe Nagasakiensi a die XIV ad diem XVII proximi mensis Martii sollemni modo perficientur.

Celebrationi praesidebis Eucharistiae atque memoratos Archiepiscopos aliosque sacros Praesules, sacerdotes, religiosos viros mulieresque, publicas auctoritates atque universos christifideles Nostro salutabis nomine. Omnes adstantes sermone tuo ad assiduam Christi vitae imitationem cohortaberis. Optamus denique ut cuncti, commoventem Ecclesiae in Iaponia historiam recolentes, nec non testimonium tot christianorum considerantes, novis viribus novoque studio peculiarem dilectionem erga Christi Ecclesiam et Evangelium demonstrent atque, beato Petro Kibe Kasui et CLXXXVII eius Sociis martyribus intercedentibus, fidei alacritate in cotidiana vita emineant.

Nos autem Te, Venerabilis Frater Noster, in tua missione implenda precibus comitabimur. Denique Benedictionem Apostolicam libentes Tibi impertimur, signum Nostrae erga Te benevolentiae et caelestium donorum pignus, quam omnibus celebrationis participibus amabiliter transmittes.

Ex Aedibus Vaticanis, die XV mensis Februarii, anno MMXV, Pontificatus Nostri secundo.

FRANCISCUS

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana