Index   Back Top Print

[ LA ]

FRANCISCUS

EPISTULA DATA
MILOSLAO S.R.E. CARDINALI VLK

 

Venerabili Fratri Nostro
MILOSLAO S.R.E. Card. VLK
Archiepiscopo olim Pragensi

Reipublicae Cechae cives VI centenariam  memoriam recolunt obitus Ioannis Hus, sacerdotis catholici et Rectoris praeclarae Universitatis Studiorum Carolinae Pragensis. Ille vir, quem sanctus Decessor Noster Ioannes Paulus II definivit pernotum praedicatorem Bohemicum, inter illustrissimos magistros, olim discipulos huius Universitatis, qui singulari in populo Cecho gaudet pondere (cfr Sermo ad participantes Congressionis Internationalis de Ioanne Hus, Romae, XVII Decembris anno MCMXCIX), aetate etiam nostra, potissimum in dialogo oecumenico promovendo, praebet nobis adiumenta et proposita. 

Occasione memorati anniversarii data, multa in Republica Cecha suscipiuntur incepta ut vulnera temporis praeteriti novo curentur prospectu novisque relationibus inter homines et coetus qui vario modo tum historiam tum praesens tempus interpretantur, bona tamen voluntate ducti atque de vera hominis progressione solliciti. 

Quapropter Venerabilis Frater Noster Dominicus S.R.E. Cardinalis Duka, O.P., Archiepiscopus Metropolita Pragensis atque Praeses Conferentiae Episcopalis Cechae, audita sententia Confratrum Episcoporum, humanissime a Nobis quaesivit ut aliquem eminentem Virum mitteremus qui Nostras vices Pragae gereret Nostramque erga Christi discipulos in Republica Cecha commorantes dilectionem significaret.

Ad Te autem, Venerabilis Frater Noster, qui Metropolitanam Ecclesiam Pragensem prudenter es moderatus quique ab longinquo tempore vitam, opera et scripta Ioannis Hus ordinata ratione interpretaris studium in provincia oecumenica demonstrans, mentem Nostram vertimus Teque hisce Litteris MISSUM EXTRAORDINARIUM NOSTRUM nominamus ad eventus qui Pragae diebus V et VI proximi mensis Iulii perficientur.  

Memoratum sacrorum Antistitem Pragensem aliosque Praesules, sacerdotes, religiosos viros mulieresque, publicas auctoritates, sodales aliarum confessionum atque universos christifideles Nostro salutabis nomine. Omnes adstantes verbis tuis ad assiduam Christi vitae imitationem invitabis adque praecepta divina cotidiana in vita diligentiore usque modo servanda. Hoc enim modo etiam dialogum oecumenicum prosequi possumus verba Concilii Oecumenici Vaticani II considerantes: “Meminerint omnes christifideles se Christianorum unionem eo melius promovere, immo exercere, quo puriorem secundum Evangelium vitam degere studeant. Quo enim arctiore communione cum Patre, Verbo et Spiritu unientur, eo intimius atque facilius mutuam fraternitatem augere valebunt” (Unitatis redintegratio, 7). 

Nos autem Te, Venerabilis Frater Noster, in tua missione implenda precibus comitabimur. Denique Benedictionem Apostolicam libentes Tibi impertimur, signum Nostrae erga Te benevolentiae et caelestium donorum pignus, quam omnibus celebrationis participibus amabiliter transmittes.

Ex Aedibus Vaticanis, die IX mensis Aprilis, anno MMXV, Pontificatus Nostri tertio.

 

FRANCISCUS

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana