Index   Back Top Print

[ LA ]

FRANCISCUS

EPISTULA DATA
PETRO S.R.E. CARDINALI PAROLIN

 

Venerabili Fratri Nostro
PETRO S.R.E. Cardinali PAROLIN
Secretario Status

Quinta iam appetit saecularia memoria ex quo tempore ad Timoriae Orientalis loca Evangelii nuntius allatus est Dominique salutaria beneficia gentibus illis praeberi coepta sunt, sollertibus operantibus missionariis, qui in gentes studio incensi, innumeris superatis difficultatibus, animose longum iter quondam susceperunt et ad oras illas appulerunt salubre opportunumque auxilium frequentibus ibidem incolis laturi.

Admodum ideo aequum est et convenit ut eventus hic congruenter commemoretur et optimo iure extollatur. Celebratio enim haec copiam dat et facultatem non huius rei dumtaxat memoriam repetendi, verum homines ad ferventiorem religionis sensum, firmiorem fidem certioraque proposita, pristinis illis instantibus probandis exemplis, permovendi.

Divina igitur suffragante gratia, proximo mense Augusto, Dilii sollemnis erit a primaeva illa evangelizatione quingentesima anniversaria commemoratio, ut ager hic dominicus, inde fere sumens vim, uberiores fructus fundat ac laetiores dies pacis prosperitatisque communi de industria experiatur.

Quocirca Timorensis Episcoporum Conferentiae postulatis libenter subvenientes, ut ritus ille elatius evolvatur et luculentius, ad te, Venerabilis Frater Noster, cogitationem convertimus et tu, quocum cotidiana consilia communicare consuevimus, idoneus occurris qui eventui illi intersis personamque inibi Nostram geras. Itaque permagna moti affectione, te, Venerabilis Frater Noster, Legatum Nostrum renuntiamus et constituimus ad celebrationem quintae centenariae memoriae evangelizationis Timoriae Orientalis, die XV proximi mensis Augusti Dilii agendam.

Universis igitur participibus fidelibusque inibi cunctis voluntatem Nostram benignam ostendes, cum quamvis longo spatio separemur adsimus spiritu praesentes. Omnibus Nostro nomine auctoritateque Benedictionem Apostolicam impertias volumus, quae, benigna opitulante Beata Virgine Maria in caelum Assumpta, sit animorum renovationis signum et futuro de tempore supernarum gratiarum documentum, dum preces petimus ut Petrinum ministerium efficaciter gerere possimus.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXIII mensis Iulii, anno MMXV pontificatus Nostri tertio.

 

FRANCISCUS

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana