Index   Back Top Print

[ LA ]

FRANCISCUS

EPISTULA DATA
PHILIPPO S.R.E. CARDINALI BARBARIN

 

Venerabili Fratri Nostro
Philippo S.R.E. Cardinali Barbarin
Archiepiscopo Metropolitae Lugdunensi

Christum glorificamus, qui natus est de Maria Virgine ex virtute Spiritus Sancti, eumque deprecamur ut omnes fideles in pace et mutua caritate corroboret. Placet etiam Nobis, hoc potissimum tempore Nativitatis Domini nostri, Dei omnipotentis misericordiam extollere qua omnes cotidie fruimur dum spiritali in itinere progredi studiose conamur. Nunc autem animum Nostrum ad singularis ponderis eventum convertimus, tempus precis, meditationis atque spiritualis renovationis, videlicet ad IV Congressum Apostolicum Mundialem de Misericordia, vulgo WACOM IV, qui a die XVI ad diem XX huius mensis Ianuarii Manilae celebrabitur. Eius participes de urgenti necessitate novae in toto orbe sententiae de misericordia disserere volunt quaestiones spirituales et sociales nostrae aetatis attente considerantes.

Laeto igitur animo epistulam accepimus Venerabilis Fratris Nostri Christophori S.R.E. Cardinalis Schönborn, Archiepiscopi Metropolitae Vindobonensis atque Praesidis Comitatus Cardinalitii Congressuum WACOM, qui humanissime a Nobis quaesivit ut aliquem eminentem ecclesiasticum virum eligeremus qui Nostro nomine huic Congressui praeesset. Itaque ad Te, Venerabilis Frater Noster, animum Nostrum vertimus qui Ecclesiam Lugdunensem studiose moderaris quique diligentem operam pauperibus das iuvandis omnibusque vario modo egentibus.

Idcirco harum Litterarum vi Te designamus Missum Extraordinarium Nostrum, mandatis Tibi factis, ut memoratis diebus Manilae sacris celebritatibus et congressionibus Nostro nomine praesis atque Nostros spiritales sensus pastoribus fidelibusque ibi congregatis humaniter renunties. Cunctos adhortaberis ad praeceptum caritatis assidue servandum, ad spiritalem vitam in familiis, paroeciis et in religiosis communitatibus novo studio renovandam adque notionem misericordiae variis in provinciis operibus propagandam.

Dum per Te, Venerabilis Frater Noster, omnes consalutamus Praesules, in primis Venerabilem Fratrum Nostrum Aloisium Antonium S.R.E. Cardinalem Tagle, Archiepiscopum Metropolitam Manilensem, nec non fideles qui hanc urbem incolunt et advenient, sicut etiam civiles Auctoritates, precibus Nostris omnes comitamur iisque ominamur ut Dei omnipotentis et misericordis Vultum contemplantes necessaria auxilia, Beata Maria Virgine intercedente, invenire possint.

Munus tuum magni sane ponderis aestimantes, peculiaris benevolentiae Nostrae pignus Apostolicam Benedictionem Tibi peramanter impertimus, universis Congressus participibus copiose transmittendam, dum a vobis cunctis preces expostulamus, ut pergrave Petrinum munus secundum divinam voluntatem diligenter exercere valeamus.

Ex Aedibus Vaticanis, die IX mensis Ianuarii, anno MMXVII, Pontificatus Nostri quarto.

 

FRANCISCUS



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana