Index   Back Top Print

[ LA ]

FRANCISCUS

EPISTULA DATA
IOSEPHO S.R.E. CARDINALI BERTELLO

 

Venerabili Fratri Nostro
IOSEPHO S.R.E. Cardinali BERTELLO
Pontificiae Commissionis pro Statu Civitatis Vaticanae
itemque Gubernatoratus Status Civitatis Vaticanae Praesidi

Dilectam Ganae gentem corde Nostro amplectimur, ob pacem et prosperitatem eius gaudentes, sicut et ceteros Africae populos, quos in summo ministerio exercendo saepe cogitamus. Laeto igitur animo modo nuntium accepimus mox in Gana celebrari sexagesimum annum eius independentiae, et cum hoc eventu simul quadraginta annos recoli a diplomaticis relationibus initis inter Sanctam Sedem et Ganam, atque eiusdem consecrationem Sacratissimo Cordi Iesu renovari.

Quo autem eiusmodi eventus congrua celebrentur sollemnitate, tum Episcoporum Conferentia tum civiles Auctoritates per Nuntium Apostolicum in Gana, Venerabilem Fratrem Ioannem Mariam Speich, Archiepiscopum titulo Sulcitanum, postulaverunt a Nobis ut illuc eminentem Praesulem mitteremus ad Personam Nostram gerendam atque illius nobilis Nationis cum Apostolica Sede vinculum usque firmandum. Ad te quidem, Venerabilis Frater Noster, cogitationem fidentes admovimus, quem peraptum ad hoc munus efficaciter explendum aestimamus, quia praeterito tempore Romani Pontificis et Sanctae Sedis negotia ibidem sedulo curavisti, atque nunc prudenter fungeris officiis Praesidis Pontificiae Commissionis pro Statu Civitatis Vaticanae ac Praesidis Gubernatoratus Status Civitatis Vaticanae.

Quam ob rem hisce Litteris te Missum Extraordinarium Nostrum constituimus ut a die III usque ad diem VI proximi mensis Martii Accrae Nostras agas partes in memoratis eventibus. Nostrum est desiderium ut, hac oblata occasione, grato animo per te salutemus singulos et universos Ganae cives, tum christianos cum aliarum religionum asseclas, praecipue vero illius Reipublicae Moderatorem recenter electum, Illustrem et Honorabilem Dominum Nana Akufo-Addo, cunctosque eius adiutores. Religiose quoque complectimur Ganae Episcopos, qui actuose Regnum Dei suis in terris aedificant, nec non alios religiosarum communitatum Ductores.

Dum autem eiusmodi celebrantur eventus, placet recordare Decessoris Nostri fere prophetica verba: “... nunc in Africa plerumque Ecclesia sacras suas inter ethnicos legationes promovere contendit. Re quidem vera pleraeque regiones tam gravibus rei socialis, oeconomicae et politicae immutationibus obnoxiae sunt, ut ex eis futuri temporis cursus maxima ex parte pendere videatur” (Pius XII, Litt. Enc. Fidei donum, 1:AAS49 [1957], 229). Quae olim facta dum nunc memorantur, oportet sane ad opus prosequendum inter omnes homines reconciliationis et melioris futuri collatis viribus aedificandi, Deo iuvante, nos concitent.

Scias denique volumus, Venerabilis Frater Noster, hanc missionem tuam Nos Christo Domino aeterno universorum Regi maternaeque intercessioni Deiparae Beatae Virginis Mariae precibus committere. Insuper Benedictionem Nostram Apostolicam, caelestis gratiae pignus et benignae Nostrae voluntatis testem, tibi imprimis impertimus, quam volumus nomine Nostro omnibus filiis filiabusque illius aestimabilis Nationis hos eventus participantibus peramanter communices.

Ex Aedibus Vaticanis, die XV mensis Februarii, anno MMXVII, Pontificatus Nostri quarto.

 

FRANCISCUS



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana