Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

AUSTRALIA, NOVA ZELANDIA ET OCEANIA*

EXARCHATUS APOSTOLICUS PRO FIDELIBUS RITUS BYZANTINI
UCRAINORUM IN AUSTRALIA, NOVA ZELANDIA ET OCEANIA
COMMORANTIBUS AD GRADUM EPARCHIAE EXTOLLITUR

 

Christum Iesum imitantes diligentissima cura non solummodo iis fidelibus prospicere studemus, qui, quasi congregatae oves, densos efficiunt greges, quorum unusquisque a suo pascitur pastore, sed etiam, et quidem sollicitius, iis qui in variis orbis terrarum regionibus diffusi, disiectae quodammodo gregum partes esse videntur. Hi praecipue sunt, qui varias ob causas patriam reliquerunt, nempe vel ut victum sibi quaererent, vel libertatem, vel vitae tranquillitatem. Huiusmodi secuti normam, cum christifideles ritus Byzantini Ucrainorum in Australia, Nova Zelandia et Oceania degentes, usque ad hunc diem in Exarchatum Apostolicum constituti, religiosa disciplina et numero bene floruerint, opportunum duximus iisdem aptiore modo prospicere, Exarchatum Apostolicum ad Eparchiae gradum tollendo. Quoniam igitur de hac instituenda, Conferentia Episcopalis Australiae et in ea Natione Pro-Nuntius Apostolicus consenserunt, Nos Sacra Congregatione pro Ecclesiis Orientalibus consulta et re bene reputata, Nostra usi suprema Apostolica Auctoritate Exarchatum quem nuper memoravimus ad dignitatem Eparchiae evehimus, iura tribuentes et officia imponentes, quae sunt eiusmodi condicionis propria. Statuimus insuper ut nova Eparchia tamquam suffraganea Ecclesiae Metropolitanae Melburnensi adiciatur, eiusque episcopalis cathedra sit in ecclesia Sanctis Apostolis Petro et Paulo in urbe Melburnensi dicata. Has vero Litteras Nostras nunc et in posterum efficaces esse et fore volumus, ita quidem ut quae per eas decreta sunt ab iis, quorum res est, religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Contrariis quibusvis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die vicesimo quarto mensis Iunii, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo secundo, Pontificatus Nostri quarto.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 LADISLAUS Card. RUBIN
S. Congr. pro Ecclesiis Orient. Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Laurus Governatori, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXIV (1982), n. 8, p. 979

 

© Copyright 1982- Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana