Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

PARRALENSIS*

LOCIS NONNULLIS DE ARCHIDIOECESI CHIHUAHUENSI
ALIISQUE DE VICARIATU TARAHUMARENSI DETRACTIS
NOVA CONDITUR DIOECESIS PARRALENSIS

 

Qui de Ecclesiis particularibus solliciti id maxime curamus, o ut Episcopi munera sua pastoralia in iisdem efficaciter explere valeant » (CD, 22), Conferentiae Episcopali Mexicanae obsecundandum censemus, quae, consentientibus sacris Praesulibus quorum interest, modo a Sancta hac Sede petiit ut, significatis quibusdam de archidioecesi Chihuahuensi locis aliisque de Tarahumarensi Vicariatu Apostolico deductis, nova illic dioecesis condatur. Quare, cum ab ipso Venerabili Fratre Hieronymo Prigione, Archiepiscopo titulo Lauriacensi et in Natione Mexicana Delegato Apostolico, eandem rem comprobari constet, de consilio Congregationis pro Episcopis, quod ratum habemus, deque potestate Nostra Apostolica harumque Litterarum virtute haec, quae sequuntur, ad optatum quidem Christifidelium bonum spectantia, decernimus atque iubemus.

Ab archidioecesi Chihuahuensi integras seiungimus plagas quae municipia efficiunt Allende, Balleza, Coronado, El Tule, Hidalgo del Parral, Huejotitán, Jiménez, López, Matamoros, Rosario, San Francisco del Oro, Santa Barbara, Valle de Zaragoza vulgo nuncupata; a Vicariatu autem Apostolico Turahumarensi illam municipii, cui « Guadalupe y Calvo » est nomen, portionem separamus, qua binae continentur paroeciae Guadalupe y Calvo et Atascaderos: quibus quindecim locis ita distractis coniuncteque sumptis novam Ecclesiam particularem condimus nomine Parralensem, ipsamque iisdem circumscriptam locorum finibus civili lege sancitis atque ecclesiastica. Itemque statuimus ut dioecesis Parralensis nunc constitutae sedes in urbe « Hidalgo del Parral » collocetur, cuius templum paroeciale Deo in honorem B.M.V. « Nuestra Señora de Guadalupe » pie appellatae dicatum ad gradum Ecclesiae Cathedralis evehimus, privilegiis insignibusque traditis eiusmodi templorum ordinis propriis, Episcopum autem Parralensem honoribus privilegiis iuribus quidem fruentem, oneribus etiam et officiis Pastoris dioecesani adstrictum, metropolitico subicimus iuri Chihuahuensis Archiepiscopi, cuius archidioecesi iam nunc dioecesim Parralensem suffraganeam facimus. Utque novae dioecesis Praesuli congruum feratur auxilium in pastorali munere exercendo, Collegium Consultorum illic quam primum ad normam iuris constitui iubemus.

Pastor Parralensis tum Curiae emolumentis ac fidelium stipibus, tum iusta secundum can. 122 C.I.C. portione bonorum, quae hucusque ad Ecclesiam Chihuahuensem necnon ad Vicariatum Tarahumarensem pertinebant, sustentetur. De Seminarii aedificatione, de sacrorum alumnorum formatione communis iuris praescripta serventur, propositis a Congregatione de Institutione Catholica normis etiam retentis. Curetur ut selecti tirones philosophicis et theologicis disciplinis aptius instruendi, sicut et sacerdotes altiora studia completuri, ad Pontificium Collegium Mexicanum in Urbe situm opportune mittantur. De dioecesis regimine, de bonorum ecclesiasticorum gestione, de dioecesano Administratore sede vacante eligendo, de oneribus ac iuribus Christifidelium, deque aliis talibus canonicae adamussim exerceantur normae. Parralensis dioecesis constitutione ad effectum reapse deducta, sacerdotes Ecclesiae adscripti censeantur, cuius in finibus officium suum habent ecclesiasticum; ceteri autem clerici ipsique tirones Seminarii illi addicantur Ecclesiae, ubi lege domicilium habent. Actorum scripta denique documenta sive de condita dioecesi eiusve clero ac populo, sive de bonis fluxis, omnia a Curiis Chihuahuensi et Tarahumarensi quam primum Curiae Parralensi mittantur. Quae hic iubentes decrevimus, ea exsequenda curet Venerabilis quem diximus Frater Hieronymus Prigione, Delegatus Apostolicus, cui necessarias et opportunas facultates facimus una cum facultate ad id officium alii delegandum viro in ecclesiastica dignitate constituto, addito utcumque onere operae dandae, ut ad Congregationem pro Episcopis certum verumque rei peractae exemplum litterarum prompte transmittatur. Quod reliquum est, Apostolicas has Litteras nunc et in posterum ratas esse volumus, contrariis quibuslibet rebus haud obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die undecimo mensis Maii, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo secundo, Pontificatus Nostri quarto decimo.

ANGELUS card. SODANO 
      Secretarius Status

BERNARDINUS card. GANTIN
Congr. pro Episcopis Praef.

 

Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost. 
Franciscus Cascone, Protonot. Apost. s.n.


*A.A.S., vol. LXXXV (1993), n. 1, pp. 6-8

 

© Copyright 1992 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana