Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

MAKOKUENSIS*

NOVA IN GABONE PRAEFECTURA APOSTOLICA
CONDITUR MAKOKUENSIS APPELLANDA

 

Omnium de fidelium spiritali progressione solliciti, cuncta disponere volumus quae salutiferae veritatis praedicationem toto in terrarum orbe fovent. Nunc de gentibus cogitamus quae in Gabone commorantur quibus properamus institutionalia etiam offerre adiumenta ut Evangelium Christi quam efficacissime illa in dilecta terra nuntietur. Quapropter Congregationis pro Gentium Evangelizatione de sententia, audito favorabili quorum interest voto, adsentiente Venerabili Fratre Mario Roberto Cassari, Archiepiscopo titulo Truentino ac in Gabone Apostolico Nuntio, regionem civilem v.d. Ogooué-Ivindo» a dioecesi Oyemensi distrahimus atque ex ista regione Praefecturam Apostolicam Makokuensem condimus eamque sollicitis curis dioecesis Oyemensis committimus. Haec omnia ad expedienda Venerabilem quem diximus Fratrem Marium Robertum Cassari destinamus, necessarias et opportunas ei tribuentes facultates etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum. Re demum ad exitum perducta, documenta conficiantur, quorum sincera exempla ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione diligenter mittantur, contrariis rebus minime quibuslibet obsistentibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die septimo mensis Martii, anno Domini bismillesimo tertio, Pontificatus Nostri vicesimo quinto.

ANGELUS card. SODANO
 Secretarius Status
           CRESCENTIUS card. SEPE         
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

                                            

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Leonardus Erriquenz, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCV (2003), n. 9, p. 565

 

© Copyright 2003 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana