Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

CHRISTUS IESUS

VENERABILI DEI SERVO HENRICO DE OSSÓY CERVELLÓ
BEATORUM HONORES DEFERUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Christus Iesus, cum primos apostolos vocavit «ut essent cum illo et ut mitteret eos praedicare» (Mc 3, 14), eorum velut imaginem proposuit qui, omnia derelinquentes, ipsum sequuntur, contemplantur, audiunt, allοquuntur, eius voluntatem faciunt, in eius dilectione manent, verba illius deinde fratribus cum omni fiducia praedicant, sua ipsorum vita quod docent confirmantes. His apostolis venerabilis Dei Famulus Henricus de Ossó et Cervelló, Dertosensis dioecesis presbyter, adnumerandus est, qui miro Dei amore incensus et eius Spiritu actus, Christum Iesum ceu magistrum, amicum, fratrem, summe dilexit, ad eius agnitionem et amorem homines trahere contendens. Fidelem autem hunc Divini Salvatoris discipulum ob id profecto inter Beatos Caelites referre placuit, ut Christifideles universi eius exemplis moti et intercessione suffulti, Christum fortiter sequerentur, presbyteri prae primis, qui in Henrico de Ossó et Cervelló eam imaginem ad vivum expressam habebunt, quam in Litteris Nostris ad universos Ecclesiae sacerdotes adveniente feria V in Cena Domini hoc anno adumbravimus. Henricus natus est die XVI, mense octobri, anno MDCCCXL in loco vulgo Vinebre, intra fines dioecesis Dertosensis, in Hispania, et postridie salutari expiatus lavacro. Pueritia domi traducta, adhuc adulescens ad oppida v. Quinto de Ebro et deinde Reus, commercii causa a patre missus est. At, Deo inspirante, anno MDCCCLIV, coram B. Maria V. in sanctuario v. Montserrat, quo confugerat, de clericali via persequenda serio cogitavat; quam ilico, genitore primum renitente, mire potuit. Studiis philosophicis et theologicis Dertosae et Barcinone exactis, die XXI mense septembri, a. MDCCCLXVII, ad presbyteratum assumptus est. Iuvenibus addictus in spem Ecclesiae in seminario instituendas, in miseram etiam puerοrum et puellarum condicionem oculos et cor convertit, constantissima nisus voluntate aliquid peragendi ut, tam aniquis in relagionem temporabus, Christum illi nossent ac diligerent eiusque Ecclesiam nova fidelitate prosequerentur. Catechesi tradendae ergo totus se dedit, iuvenum agmina exsuscitans, quibus adiutoribus in sancto ministerio uteretur. Hoc animarum amore ductus, dispersas catholicorum vires in unum colligere enisus est iuvenum, virorum, puellarum constituens sodalicia, quorum membra Christum eiusque Ecclesiam vehementius diligerent eisque deservirent. Sibi persuasum habens mulieres partes in dies maiores in civitate christiana aedificanda habituras, singulari studio societatem puellarum «Filiarum Mariae Immaculatae et Sanctae Teresiae a Iesu», a se conditam, prosecutus est, quam spiritu pietatis et ardore apostolico imbuit, ac per totam Hispaniam diffudit, quasi gratiae vere quodam per mulieres illas ubique excitato. Illarum autem ex agmine primuin ludimagistrarum coetum anno MDCCCLXXVI collegit ac formavit ; quas die I mense ianuario anno MDCCCLXXIX, Ordinario Tarracοnensi plane probante, ad sacra religiones vota nuncupanda admisit, fundamenta iacens «Societatis Sanctae Teresiae a Iesu», quorum plures domus, ad puellas humanis et divinis disciplines apprime instituendas, in Hispania, in Lusitania, in Africa, in Mexico, in Uruquaria late constituit. Preli divinans in nova societate momentum, commentaria diurna El amigo del pueblo et commentaria periodica Revista de Santa Teresa de Jesús condidit et moderatus est, innumeros libros et opuscula ad pietatem, catechesim, magisterium Pontificum, historiam spectantes scripsit et diffudit, atque domum libris edendis aperiendam curavit. Prae cunctis, Servi Dei opella commemoranda venit El cuarto de hora de oración, anno MDCCCXXIV primum impressa, et deinde ad nostra usque tempora pluries typis edita.

Sanctam Teresiam a Iesu peculiari religione coluit, operum suorum quasi fontem habens. Ceterum «caelestem» eiusdemque doctrinam, praeprimis de oratione, veluti renovationis catholicae instrumentum omnibus prοposuit et commendavit. A seraphica vero Matre ella Abulensi sane didicerat «Dominum opera quaerere» (cfr. Moradas V 3, 11), et per ea quemlibet caritatem suam in Deum manifestare debere. Quapropter, caritate Dei, qua urgebatur, impense, quavis de valetudine et requie posthabita cura, ad Christi gloriam multifariam operatus est, certum habens deliberatumque: «operari usque ad aegrotationem, et deinde quiescere». Ultimis quibus vixit annis, a Domino purificatus, qui electos suos velut aurum in fornace probat (cfr. Sap 3, 6), diutinas actionis iudicialis tulit atque adversas vicissitudines, iustitiae unius semper sollicitus; in quo negotio caritatis heroicae erga inimicos fuit exemplar et imago. Neque minus illi pati ex aliquali animorum in Societate a se fundata dissensione datum est. Nullis tamen fractus laboribus, spe gaudens, per crucem ceu donum acceptam intimius cum Deo semper coniunctus fuit, in eius voluntate conquiescens.

Parato itaque animo, Domino advenienti occurrit, cum, die XXVII mense ianuario, anno MDCCCXCVI, apud Fratres Minores loci Gilet, in dicione Valentina, quo intendendae pietatis causa in solitudinem concesserat, subito de hoc mundo ad Patrem vocatus est, praemium fidelibus servis et apostolis paratum percepturus. Sanctitatis fama, qua dum viveret Dei Famulus celebratus est, mire post mortem increvit, praesertim postquam eius exuviae ex conventu loci Gilet ad sacellum novitiatus Dertosensis Societatis Sanctae Teresiae translatae sunt. Percrebrescente vero miraculοrum fama, annis MCXXV-MCMXXVII processus Ordinarli Barcinone et Dertosae acti sunt. Cum super scriptis Servi Dei die X mensis Aprilis anno MCMLIX decretum esset, Summus Pontifex Paulus VI die XV mensis Iulii, anno MCMLXV, commissionem introducendae causae subscripsit. Processibus Apostolicis Dertosae annis MCMLXVI et MCMLXVII ad exitum adductis, ac quaestione de processu iudiciali in Servum Dei per peculiarem inquisitionem historicam in favorem Henrici omnibus ex partibus exacta, die XV mensis Maii, anno MCMLXXVI, eundem Dei Famulum ad virtutum christianarum culmen pervenisse Paulus Papa VI edixit. Postquam autem recte disputatum est de mirabilibus sanationibus Sororum Antoniae Barrera Reig et Mariae a Cingulo Monfort Ferrando, e Societate Sanctae Teresiae a Iesu,  intercessioni Henrici de Ossó adscriptis eisque recognitis et per decretum Nostrum die X mensis Maii, anno MCMLXXIX sancitis, decrevimus sollemnem beatificationem venerabilis Henrici die XIV mensis Octobris huius anni peragi posse. Quem ergo inter ritum in basilica Petriana hodie mane celebratum, haec protulimus verba: «Nos, vota fratris nostri Richardi Carles Gοrdó, Episcopi Dertosensis, necnon plurium aliorum Fratrum in Episcopatu, multorumque Christifidelium explentes, de Sacrae Cοngregationis pro Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica, facultatem facimus, ut Venerabilis Servus Del Henricus de Ossó y Cervelló, fundator societatis Sanctae Teresiae a Jesu, Beati nomine in posterum appelletur, eiusque memoria die ipsius natali vicesimo septimo mensis ianuarii in lotis et modis iure statutis, quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti». Apostolicas autem has Litteras ut nunc sic posthac ratas esse volumus suamque habere vim, contraries quibuslibet neutiquam obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XIV mensis Octobris anno MCMLXXIX, Pontificatus Nostri primo.

 

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana