Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

SANCTOS, ID EST

TEMPLUM S. NICOLAI BARENSIS IN URBE TAUROMENIO, IN FINIBUS
ARCHIDIOECESIS MESSANENSIS, AD GRADUM BASILICAE MINORIS EVEHITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Sanctos, id est amicissimos Dei caelorumque incolas, recte coli et invocari a populo christiano, Ecclesia sancta adprobat vehementer. Nam tum eorum illustria facta ad egregia stimulant, tum benigna intercessio tutissima fidelibus praesidia afferre consueverunt. Qua re, cum Venerabilis Frater Iguatius Cannavò, Archiepiscopus Messanensis, id ab hac Apostolica Sede, suo suorumque cleri atque fidelium nomine, petierit ut sacra aedes S. Nicolai episcopi, quae Tauromenii, in eius archidioecesi, exstat, titulo ac dignitate Basilicae Minoris ornaretur, Nos eius templi tum antiquitatis ratione habita, tum artis qua nitet, tum etiam pietatis ac religionis, quibus fides ibi alitur, aequo sane animo huius Venerabilis Fratris expostulationi concedimus. Quam ob rem, ea probantes, quae Sacra Congregatio pro Sacramentis et Cultu Divino, factis olim a Nobis potestatibus, hac in re statuerit, apostolica Nostra auctoritate princeps templum S. Nicolai episcopi, de quo supra facta est mentio, in numerum Basilicarum Minorum redigimus, factis iuribus ac privilegiis congruentibus, modo ea servata fuerint, quae Decretum «De Titulo Basilicae Minoris» poscit, die VI mensis Iunii factum, anno MDCCCCLXVIII.

Ceterum, quod egimus bonum, felix fortunatumque sit.

Contrariis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum sub Anulo Piscatoris, die VI mensis Februarii, anno MDCCCCLXXX, Pontificatus Nostri altero.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1980 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana