Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

LEGITIMUM ATQUE IUSTUM

IN ARCHIDIOECESI BONONIENSI, CENTENSE COLLEGIATUM
TEMPLUM S. BLASII AD DIGNITATEM BASILICAE MINORIS

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Legitimum atque iustum Sanctorum cultum, maxime Martyrum, Ecclesia Christi sancta iam a primaeva sui aetate vehementer adprobavit. Sunt namque Sancti amici Dei fidissimi, qui saepe suam ipsorum vitam ob Christi nomen profuderunt, quique apud Deum sollicita mortalium Patroni facti sunt. Ceterum, honor illis non modo congrue, sed etiam magno cum beneficio redditur. Qua de re, cum Venerabilis Frater Noster Antonius S. R. E. Cardinalis Poma, Archiepiscopus Bononiensis, tum proprio tum etiam cleri atque populi nomine id petierit ab hac Apostolica Sede, ut collegiata aedes S. Blasio sacra, quae surgit in loco «Cento» in sua archidioecesi, ad dignitatem Basilicae Minoris eveheretur, Nos, ratione habita sive dignitatis Venerabilis Fratris Nostri, qui petiit, sive ipsius templi antiquitatis, nobilitatis, artis, monumentorum, quae condit, ac praesertim pietatis, quae ibi assidue in fiammae speciem alitur, admotae expostulationi aequissimo animo concedimus. Iis ergo probatis quae Sacra Congregatio pro Sacramentis et Cultu Divino, fatta a Nobis potestate, hac de re gesserit, placet templum S. Blasii, de quo sermo fuit, Basilicis Minoribus accenseri, cum debitis iuribus et liturgicis concessionibus, modo servata sint quae Decretum «De Titulo Basilicae Minoris», die VI mensis Iunii factum, anno MDCCCCLXVIII, iubet. Contrarias nihil obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub Anulo Piscatoris, die XI mensis Aprilis, anno MDCCCCLXXX, Pontificatus Nostri altero.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1980 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana