Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

ADORANDA CHRISTI

VENERABILIBUS DEI SERVO IOSEPHO DE ANCHIETA,
PETRO A S. IOSEPHO BETANCUR, MARIAE AB INCARNATIONE,
FRANCISCO DE MONTMORENCY-LAVAL, CATHARINAE TEKAKWITHA,
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Adoranda Christi verba: «Euntes in mundum universum, praedicate Evangelium omni creaturae» (Marc. 16, 15), id luculenter produnt praedicationem Evangelii non esse sοlum unum de muneribus Ecclesiae praecipuis, sed ad eius essentiam pertinere; ut ne concipi quidem pοssit Ecclesia, quae ab incepto propagandae religionis abstinent. Nimirum illatum populis verbum Dei, primum eo tendit, ut fidem adstruat in pectoribus, excitatam alat ad salutem. Verbum illud tamen tam dives est donorum, ut seniper terrestrem etiam hominis condicionem honestiorem faciat. Amplissima enim humanae dignitatis opinio, qua creditur homo Dei Filius hominumque omnium frater, et consectaria quae ex ea notione manant, ut est obsequium erga personam humanam, ius cuiusque ad libertatem, ad opus cotidianum, et umilia, quae semper Ecclesia insaevit animis, praecepit, tuita est, ac quasi tributum insigne hominem Societati dono dedit, non possunt in bonum illorum non redundare. Ceterum vita, praedicatio, labores eorum quos Beatorum titulo hodie decoravimus, hoc omuino confirmant: Ecclesiam, cum hominem adit per praedicationem Evangelii, totem hominem afficere, cuius integram salutem operari, praesentis videlicet ac futurae vitae. Horum autem Venerabilium Dei Servorum persequi casus, etsi breviter, gaudium erit ac certa possessio. Nam non solum meditata illorum vita ad praestantiorem virtutem movebit, sed etiam tali hominem nos devinciet amore, ut facile eorum necessitates subeamus, scilicet Dei creaturarum, et fratrum in fide, et una nobiscum ad aeterna viatorum. Primus autem huius gloriosae cohortis athleta est Venerabilis Dei famulus Iosephus de Anchieta, die undevicesima mensis Martii, anno MDXXXIV natus in urbe S. Christophoro de Laguna, in Insulis Canariis. Qui admodum iuvenis, virginitatem suam voto Deo dedicavit, atque totum se tradidit Virgini Mariae tenerrimo affectu, quam serius etiam Latine condito poemate celebravit. Anno vero MDLI Societatem Iesu ingressus est; atque duos post annos Brasiliam petiit sacris missionibus addictus. Ibi autem et sacerdotio initiatus est, anno MDLXVI, et nonnullas religiosas domus sancte rexit, donec Moderator Provincialis universae missionis Brasilianae suae Societatis factus est. Meritorum plenus diem supremum Reritibae obiit, in Brasilia, anno MDXCVII; quam urbem hodie in eius honorem «Anchieta» cognominant. Opus autem eius in universum considerantibus, manifesto patet illum summo studio Christum praedicasse tum Vivo verbo, tum exemplo virtutis. Sane praeterquam quod de aeterna hominem salute, de humana Indigenarum dignitate provehenda maximam curam adhibuit, in quos potissimum operam contulisset. Horum vitae, linguae, institutorum studiosus acerrimus, id annisus est, ut Evangelium in indigetem oleastrum insereret. Grammaticam etiam illius linguae scripsit, item et catechismum in christianorum usum. Ceterum, tanta eius fama, ut «Apostolus Brasiliae» diceretur, eiusque memoria tot per saecula in benedictione fuerit. Secundus in hoc Venerabilium grege est Petrus a S. Iosepho Betancur, qui est in has luminis oras exortus die primo et vicesimo mensis Martii, anno MDCXXVI, in urbe Vilaflor de Tenerife, item in Insulis Canariis. Eum parentes, pastores quidem et agricultores, sed divites fidei, pie sancteque educarunt. Quo opulentus patrimonio, viginti tres annos natus, Guatimalam petiit Christum nuntiaturus: ubi et graviter aegrotavit, et quasi per prodigium convaluit. Interim autem miseriam pauperum penitus cognovit, eorumque condicioni mederi studuit. Divino vero motus instinctu, voluit paupertatem beati Francisci Asisinatis imitari, atque proximo servire. Idcirco Tertiarius (ut dicebant) Franciscalis factus est, coenobium S. Francisci ingressus, quod erat in Antiqua Guatimala situm; atque ibi quod optaverat expertus est vir ille beatus: nam et vixit rerum omnium egenus, et proximi necessitatibus omni ope consuluit: qui et collectes pueros docuit, et pauperes aegrotantesque invisit, et scholam, oratorium, valetudinarium struxit, et domicilium sacerdotibus peregrinis excipiendis, et hospitium iuvenibus adiuvandis qui Studiorum Universitatem frequentabant, aperuit. Hac in re eo processit, ut valetudinarium pro convalescentibus incoharet, rem, ut fis temporibus, omnino inauditam. Id autem summopere curavit ut Christi doctrina animos imbueret, atque eo genere atque ratione, quae vias nostras anteveniret. Condidit praeterea duas Sodalitates Religiosorum, virorum unam, alteram mulierum, quas Bethlehemitarum cognominant, sub protectione dulcissimi Pueri Iesu, eo nempe consilio, ut sua ipsius vestigia sequentes inceptum a se opus fili perpetuarent. Vita excessit annum unum et quadragesimum agens, die quinto et vicesimo mensis Aprilis, anno MDCLXVII; cui praeclarum cognomen inditum est: «Mater Guatimalae». Tertia est nobis Venerabilis Dei famula Maria ab Incarnatione sermone commemoranda. Cuius sane prorsus singulare fuit, quοd per omnem vitam contemplationem cum attiene coniunxerit. Admirabilis haec mulier est in lucem suscepta Caesaroduni, in Gallia, die duo de tricesimo mensis Octobris, anno MDXCLX, a parentibus industriae deditis; atque ad Dei praecepta educata est. Iuxta morem, tam mature nupsit, ut duodevicesimum annum agens iam mater esset. Sed heu ! vicesimo aetatis anno, est viri morte viduata. Atque ex eo id unum cordi habuit, ut domum bene regeret ac filiolum pie informaret. Sed urgebat Deus ancillam suam ut vitam religiosam caperet; qua re, filio, vix atque adolevit, amicis optimis tradito, ad Ursulinarum familiam Turonensem tamquam in portum se recepit, ut puella optaverat. Votis autem anno MDCXXXIII nuncupatis, anno MDCXXXIX Canadensem terram petiit, in mulieribus Gallis, quotquot ad evangelizandum patria cesserunt, omnium prima. In urbe vero Québec sede collocata, atque coenobio Ursulinarum condito, ibi fere semper degit. Singularis sane domus: in qua et orabat assidue, et meditabatur attente divinas veritates, et virtutes colebat more Sanctorum; in qua praeterea Missionarii consilia salutis, Indigenae doctrinam vitae, honestam disciplinam, atque interdum necessaria alimenta hauriebant! Ceterum, ut erat culta, tum lexica scripsit, tum catechismos linguis illorum populorum; atque SS. Trinitatis afflatu multa composuit, quorum haec sunt praecipua: Epistulae, Relationes spiritales, Brevis expositio Cantici canticorum, Schola sancta. Quorum scriptorum tanta est altitudo doctrinae et ardor pietatis, ut altera Teresia Abulensis habita sit. Tandem die tricesima mensis Aprilis, anno MDCLXXII, morte lumina clausit in Domino, cognomen adepta «Matris Canadensis Ecclesiae catholicae». Est in hoc Beatorum agmine etiam Venerabilis Franciscus de Montmorency-Laval, natus in ea Galliae urbe, quam ibi loci cognominant Montigny-sur-Avre, die tricesimo mensis Aprilis, anno MDCXXIII. Res Graecas et Romanas apud Sodales Societatis Iesu didicit in urbe La Flèche, sacram vero Theologiam Lutetiae Parisiorum. Sacerdotio auctus anno MDCXLVII anno MDCLVIII creatus est primus Vicarius Apostolicus Canadensis, in eamque orbis plagam se contulit. Cum vero anno MDCLXXIV Sedes episcopalis Quebecensis condita esset, Franciscus factus est primus illius Episcopus, dioecesis nempe tunc temporis ad Sinum usque Mexicanum se protendentis. In eo autem munere seriem inmensam laborum summa Ille patientia ac tolerantia subiit fortiterque sustinuit. Providus futuri, Seminarium Quebecense condidit, quod nunc Studiorum Universitatem a Laval appellant: opus sane egregium atque omnium sacerdotum fere domicilium; ex quo non modo Missionaria scribebantur, quasi Christi milites, sed illuc, ut in communem domum, coibant quotquot pietatem, scientiam, virtutem sitiebant. Cor autem illius pulsans fuisse Franciscum docet historia. Ad quem quod attinet, tenendum ita eum de Christo praedicasse, ut Indigenarum vitam, cultura, instituta propria summopere tueretur, maxime ab Europaeorum insidiis. Fuit itaque ille in Canadia qui S. Augustinus fuerat in Britannia, S. Bonifatius in Germania, Cyrillus ac Methodius in populis Slavicis. Tandem abdicata dioecesi tardae aetatis annos in Seminario degit quod ipse condiderat, omnibus exemplo atque consilio perutilis. Ibi autem mortale suum curriculum confecit anno MDCCVIII, ut annis, sic etiam mentis dives. Superest una Catharina Tekakwitha iis annumeranda quos hodie beatos ediximus. Haec autem Indis orta parentibus, ethnico altero, altera catholica imbuta fide, hanc vitam ingressa est anno MDCLVI, in Statu, ut dicunt, Neo-Eboracensi, ad urbem Auriesville. Patreque matreque vero una cum eius fratre mature amissis, Catharina, et ipsa pustula deformata maligna, patrui tecto accepta est, qui tribus, cui nomen Mohawks, princeps erat. Christiana ergo religione erudita, anno MDCLXXVI a Iacobo de Lamberville, Sodali Societatis Iesu, baptizata est, omniumque virtutum exemplar evasit, maxime castitatis. Sed ob hoc ipsum, quasi iniquum esset, in summum discrimen venit etiam a suis. Qua re, consilium Sodalium Societatis Iesu secuta, Indos petiit missionis a S. Francisco Xaverio, qui Pratum S. Magdalenae incolebant (hodie dicunt Montréal), ubi tranquille degit. Sed heu ! brevi hinc ad sempiternam lucem excessit, die decimo septimo mensis Aprilis, anno MDCLXXX, viginti quattuor annos nata, primus Indorum flos; ab omnibusque est sancta votata. Horum autem Dei Servorum fama, quae viventium late manaverat, mortuorum etiam perpetuo tenuit. Atque, tametsi serius, est publicum de fila iudicium Ecclesiae petitum. Qua re Processus ad uniuscuiusque illorum, diversis quidem temporibus et locis, Beatificationem instituti sunt, atque felici exitu absoluti, sive ordinarii sive apostolici; post quos, virtutes eorum sunt sollemni iudicio probatae: Venerabilis Iosephi de Anchieta, anno MDCCXXXVI; Petri a S. Iosepho Betancur, anno MDCCLXXI; Mariae ab Incarnatione, anno MDCCCCXI; Catharinae Tekakwitha, anno MDCCCCXLIII; Francisci de Montmorency-Laval, anno MDCCCCLX. Post haec actum de miraculis, quae Ius Canonicum (c. 2117) requirit ad Beatificationem. Cum autem ob temporum, locorum, personarum distantiam iam difficile esset propositi miracula ad medicae artis severitatem probare, ut sacri canones poscunt, et tamen illorum prodigiorum fama solida esset, sanctitas insignis, momentum pastorale magnum propter bona quae, si beati dicerentur, manare possent per nationes, in quibus Venerabiles illi aut nati, aut operati essent, maxime propinquante anno Sancto MDCCCCLXXV, subiit cogitatio an, singulari quidem via et ratione, miracula in causa supersederi possent. Huc autem spectabant supplices Litterae tum Conferentiae episcopalis Canadensis, ad Catharinam Tekakwitha quοd attinet (a. MDCCCCLXXIII), tum Conferentiae episcopalis Brasilianae, Guatimalensis, Canadensis atque Civitatum Foederatarum Americae Septemtrionalis, quod ad ceteros pertinet (a. MDCCCCLXXVII). Est autem hoc negotium a Paulo VI et Ioanne Paulo I, Decessoribus Nostris, quibus et Nos accessimus, Plenario Coetui Sacrae Congregationis pro Causis Sanctorum permissum; qui die vicesimo mensis Ianuarii, hoc anno, omnibus attente consideratis, in eam sententiam ivit, in quam petitores. Qua Nos nisi opinione, die decimo quintο Martii item hoc anno, concessimus ut, unite in populi christiani bonum, atque singulari prorsus ratione, lex miraculorum in casu intermitteretur. Ad sollemnem autem Beatificationem hanc diem statuimus, vicesimam secundam Iunii, anno MDCCCCLXXX. In qua sane, cum magna Patrum Cardinalium, Episcοporum, cleri atque populi multitude, maxime ex iis nationibus, quas supra memoravimus, in templum S. Petri, Romae, convenisset, Nos inter Sacrum stata Beatificationis verba protulimus, quae sunt: «Nos, vota Fratrum Nostrorum Avelari Brandão Vilela, Archiepiscopi S. Salvatoris in Brasilia, Marii Casariego, Archiepiscopi Guatimalensis, Mauritii Roy, Archiepiscopi Quebecensis, Pauli Grégoire, Archiepiscopi Marianopolitani, Howard I. Hubbard, Episcopi Albanensis in America, nec non plurium aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Sacrae Congregationis pro Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus, ut Venerabiles Servi Dei Iosephus de Anchieta, Petrus a S. Iosepho Betancur, Maria ab Incarnatione, Franciscus de Montmorency-Laval, Catharine Tekakwitha, Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum die ipsorum natali: Beati Iosephi de Anchieta die nona Iunii, Beati Petri a S. Iosepho Betancur die vigesima quinta Aprilis, Beatae Marine ab Incarnatione die trigesima Aprilis, Beati Francisci de Montmorency-Laval die sexta Maii, Beatae Catharinae Tekakwitha die decima septima Aprilis, in lotis et modis iure statutis quotannis celebrari possa. In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti». Sermone praeterea de uniuscuiusque illorum virtutibus habito, primi eos venerati sumus, atque illorum protectionem invocavimus.

Quae vero per has Litteras iussimus perpetuo rata habeantur, contraries nihil impedientibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXII mensis Iunii, anno MDCCCCLXXX, Pontificatus Nostri secundo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1980 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana