Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

SATIS SUPERQUE

TEMPLUM IN ARCHIDIOECESI APPARITIOPOLITANA BEATAE MARIAE
VIRGINI SUB TITULO «NOSSA SENHORA APARECIDA» DICATUM
AD GRADUM ET DIGNITATEM BASILICAE MINORIS EVEHITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Satis superque constat quantus venerationis cultus iam diu a Brasiliana Ecclesia Beatae Mariae Virgini «Nossa Senhora Aparecida» appellatae tribuatur, quotque ex variis Brasiliae regionibus peregrinantes Christifideles dicatum Ei in civitate Apparitiopolitana templum obire soleant religiοnis et implorationis causa. In apostolico autem itinere Nostro, quod nuper per Brasiliam fecimus, dedit Nobis Deus ut et sacram aedem istam praeclaram inviseremus et Motu proprio vivaeque vocis oraculo Basilicam Minorem publice institueremus. Nunc igitur, ratione habita tum pοstulationis Venerabilis Fratris Geraldi Mariae de Morais Penido, Administratoris Apostolici memoratae Ecclesiae Apparitiopolitanae, tum documentorum de re allatorum, vi et potestate Nostra Apostolica, ratum habentes quod Ipsi Motu proprio et oraculo vivae vocis templo supra nominato concessimus, hisce etiam Litteris statuimus ut idem templum in archidioecesi Apparitiopolitana exstans Beataeque Mariae Virginis sub titulo «Nossa Senhora Aparecida» sacrum ad dignitatem et honorem Basilicae Minoris legitime evectum ab omnibus agnoscatur cunctisque iuribus insignitum atque liturgicis concessionibus, quae ceterorum huius ordinis templorum sunt propria; iis tamen servatis, quae ipso sancita sunt Decreto «de titulo Basilicae Minoris» die VI mensis Iunii anno MCMLXVIII evulgato. Contrariis quibuslibet non obstantibus. Ceterum volumus ut hae Litterae Nostrae tamquam Breve Apostolicum religiose observentur suosque nunc et in posterum habeant effectus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVII mensis Aprilis, anno MCMLXXXI, Pontificatus Nostri tertio.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1981 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana