Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

NON EST DUBIUM

BEATA MARIA VIRGO «MADONNA DELLA COLTURA»
VULGO APPELLATA ECCLESIASTICAE PROVINCIAE SALENTINAE
APUD DEUM PATRONA CONFIRMATUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Non est dubium quin complures erga Beatissimam Virginem pietatis formae, quas Ecclesia «pro temporum et locorum conditionibus et pro indole ingenioque fidelium» approbare consuevit, id efficiant «ut, dum Mater honoratur, Filius ... rite noscatur, ametur, glorificetur, Eiusque mandata serventur» (cf. Lumen Gentium, 66) a Christifidelibus adhuc peregrinantibus atque in periculis vel in angustiis versantibus. Satis ergo est causae cur specialis retineatur immo etiam foveatur venerationis cultus, qui Beatae Mariae Virginis «Madonna della Coltura» vulgo nuncupatae non modo a dioecesi Neritonensi, ubi templum quidem ei dicatum in loco «Parabita» dicto exstat, sed etiam ab omni totius ecclesiasticae Provinciae Salentinae clero ac populo assidue tribuitur iam diu. Hac de causa Excellentissimus Archiepiscopus Lyciensis, omnibus illius Provinciae ecclesiasticae Venerabilibus sacrorum Antistitibus idem sentientibus, sapiens Episcopi Neritonensis exemplum hac in re est imitatus. Nam, cum e communi etiam cleri ac populi Salentini optato pridem Beatae Mariae Virginis praelaudato titulo excultae electionem approbavisset tamquam sanctissimae apud Deum Patronae agricolarum vulgo «coltivatori diretti» in civilibus Brundusina et Lyciensi Provincias commorantium, is ipse ab Apostolica hac Sede nuper poposcit ut, quod tali de re pro suo munere iam peregit, id ad statutas normas confirmaretur. Nοs igitur, accepta sententia Sacrae Congregationis pro Sacramentis et Cultu Divino, cum constet memoratas res ad iuris praescriptum peractas esse, vi et potestate Nostra Apostolica Beatam Mariam Virginem sub titulo «Madonna della Coltura» Agricolarum vulgo «coltivatori diretti » Civilium Brundusinae et Lyciensis Provinciarum almam apud Deum Patronam confirmamus, cunctis adiectis iuribus ac liturgicis privilegiis secundum ipsam eiusdem, quam diximus, Sacrae Congregationis Instructionem «de Calendariis particularibus atque Officiorum et Missarum Propriis recognoscendis» n. 30. Contrariis quibuslibet non obstantibus. Ceterum volumus ut hae Litterae Nostrae religiose serventur suosque nunc et in posterum habeant effectus.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVIII mensis Februarii, anno MCMLXXXII, Pontificatus Nostri quarto.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1982 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana