Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

MAIOREM HAC DILECTIONEM

VENERABILI SERVO DEI ALOISIO VERSIGLIA,
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – «Maiorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam quis ponat pro amicis suis» (Io 15, 13). Haec verba Domini, qui «pro omnibus mortuus est» (2 Cor 5, 15) atque adeo id quod docuit, vitae exemplo comprobavit, singularem in modum transferri possunt ad sacros pastores, qui, eius vestigia secuti, munere suo indefatigabili alacritate sunt functi atque pro ovibus «animam suam posuerunt». De his, qui moriendo vicerunt, merito gloriatur mater Ecclesia, virtutum altrix indeficiens. Horum in numero habetur Aloisius Versiglia, episcopus, qui terram Sinensem sanguine suo fecundavit. Natus die V mensis Iunii anno MDCCCLXXIII in pago, cui vulgare nomen Oliva Gessi, intra fines Derthonensis dioecesis posito, ut alumnus receptus est in domum principem Congregationis Sancti Francisci Salesii in urbe Augusta Taurinorum, de via vitae, quam esset initurus, nondum cogitans; ubi eius condiscipulus fuit beatus Aloisius Orione. Exemplum virtutum sancti Ioannis Bosco, qui tum temporis adhuc vivebat, et Spiritus missionalis, quo communitas illa Salesiana fervebat, alumnum Aloisium Versiglia impulerunt, ut in eam Congregationem ascriberetur. In qua anno MDCCCXCVIII in manus beati Michaelis Rua vota perpetua nuncupavit. Romae in Pontificia studiorum Universitate Gregoriana ad philosophica incubuit studia, interea in re spirituali semetipsum sedulo exercens et prima experimenta faciens apostolatus inter iuvenes. Post mature susceptum sacerdotium iussus est magistrum novitiorum agere in oppido Gentiano, quo in munere versans teneros animos ad vitam spiritualem et ad sacerdotalia officia egregie composuit necnon ardore apostolico inflammavit. Tamen semper opus missionale sitiebat. Tandem anno 1915 assecutus est, quod optabat: beatus Michael Rua eum, una cum nonnullis sodalibus, misit in Sinas, primam videlicet manum Salesianorum, qui ibi dominicum agrum excolerent. Aloisius initio in urbe Macao missionales labores suscepit, ubi catholicam communitatem fidelium magnopere provexit, singulares curas leprosis adhibuit, «pater orphanorum» est vocatus. Cum anno MCMXVIII Vicariatus Apostolicus de Schiuchow Societati Salesianae a Sede Apostolica crederetur, Aloisius Versiglia, licet invitus, nominatus est Vicarius Apostolicus et die IX mensis Ianuarii anno MCMXXI ordinatus episcopus. In novo operis missionalis campo verum pastorem se praebuit, qui in Evangelio et sancti Pauli epistulis describitur: fuit enim vir simplex, bonus, ad omnium necessitates se accommodans, magis pater ac frater sodalium quam moderator, strenuus ac promptus ad incepta ineunda, indefatigatus in laboribus sustinendis, ut paucis dicamus, verus pastor bonus, qui intima pietate externam alebat operositatem neque aliud quaerebat quam Dei gloriam eiusque Regni propagationem inter gentes. Unde feliciter accidit ut numerus christianorum triplicaretur, opera religiosa et socialia valde augerentur, seminarium conderetur. Aloisius, nulli parcens labori, stationes missionales visitabat inter difficultates politicas gravissimes: eius cymba, qua saepe utebatur ut habitatione, sacello, pulpito, imago erat Ecclesiae, inter fluctus exasperati maris navigantis. Hic vir, qui totus fuit in agendo, simul, praesertim ultimis vitae annis se dedit contemplationi, coluit coniunctionem cum Deo et orandi consuetudinem, paenitentiam egit. Ita se ad martyrium componens, quondam dixit ad sodales: «Si Deus victimam poscit pro bono missionis, ecce me, sum paratus». Die XXV mensis Februarii MCMXXX cum ad visendam stationem missionalem Lin Chow una cum sodale Callisto Caravario et nοnnullis alois, inter quas tres fuerunt puellae, cymba veheretur, a praedonibus est captus. Qui cum, prava cupiditate flagrantes, iisdem puellis male uti vellent, Aloisius omnibus viribus, una cum praedicto socio, est conatus earum integritatem tueri. Quam ob rem a flagitiosis primo est fustibus caesus, deinde plumbea glande perfossus: bonus pastor in Christi sequela pro ovibus sibi concreditis mortem obire non dubitavit. Post cruentam necem fama martyrii, quod intrepidus episcopus subiisset, statim inerebruit. Quapropter in Vicariatu Apostolico Sciaoceuvensi processus ordinaria auctoritate est instructus. Deinde, servatis de iure servandis, Pius PP. XII commissionem introductionis causae, quemadmodum moris est, die XIII mensis Iunii anno MCMLXII manu propria signavit. Deinde instituti sunt processus apud curias ecclesiasticas Sciiamchiamensem, seu Honcongensem, et Taurinensem, quorum iuridica vis agnita est per decretum Sacrae tunc Rituum Congregationis die V mensis Iunii anno MCMLXIII latum. Servato deinde iuris ordine, apud Sacram Congregationem pro Causis Sanctorum instituta est disceptatio de martyrio huius Servi Dei eiusque sodalis Callisti Caravario, atque Franciscus Cardinales Carpino, causae ipsius ponens seu relator, in Plenario Coetu, anno MCMLXXVI habito, dubium proposuit: An constet de martyrio eiusque causa et de signes seu miraculis in casu et ad effectum, de quo agitur. Paulus PP. VI, post acceptam relationem, die XIII mensis Novembris eodem anno de martyrio et martyrii causa constare declaravit. Nos vero, attenta item relatione Sacrae Congregationis pro Causis Sanctorum, a praescripto canonis 2116.2 Codicis Iuris Canonici dispensavimus ac diem statuimus ad sollemnem beatificationem amborum martyrum celebrandam. Hoc igitur die, in area ante Petrianam Basilicam patente, hanc formulam inter sacra protulimus: a Vοs, vota Fratris nostri Ioannis Baptistae Cheng-chung Wu, episcopi Sciiamchiamensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu, multorumque Christifidelium explentes, de Sacrae Congregationis pro Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Aloisius Versiglia et Callistus Caravario, Beatorum nomine in posterum appellentur eorumque festum die ipsorum natali vigesimo quinto mensis Februarii, in locis et modis iure statutis, quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti». Habita deinde oratione consueta de horum martyrum vita et virtutibus, eos et venerati sumus et summa religione primi invocavimus. Quae vero per has Litteras statuimus, ea firma sint in perpetuum, contrariis quibusvis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XV mensis Maii, anno MCMLXXXIII, Pontificatus Nostri quinto.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1983 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana