Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

ESURIVI ENIM

FAMULO DEI IACOBI CUSMANO BEATORUM
HONORES DEFERUNTUR

 

Ad perpetuam rei mernoriam. – «Esurivi enim, et dedistis mihi manducare; sitivi, et dedistis mihi bibere; hospes eram, et collegistis me; nudus, et operuistis me; infirmus, et visitastis me. Amen dico vobis: quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis» (Mt 25, 35-36-40). Quorum sane verborum talem habuit Iacobus Cusmano intellectum et opinionem, ut non solum pauperes colendissimos dominos suos vocaret, sed et censeret etiam tegi Christum in illis, sic ut in Eucharistiae velis inesset, quasi videlicet essent pauperes sacramentum praesentis Dei apud homines. Non ergo mirum si olim, suos pauperes alloquens, sit ita locutus: «Ad pedes vestros provolutus, deosculor; nam id agens Christo ipsi facio; curansque medensque vulneribus vestris his sacerdotis manibus, profecto mlhi videur eadem Christo Iesu praestare». Ceterum, per tutam vitam Dei Servus ad haec praeclara Evangelii principia respexit. Verum enimvero Dei Famulus, ut paucis eius facta attingamus, Panormi natus est die XV Martii, anno MDCCCXXXIV, e parentibus nempe pietate, opibus, origine insignibus. Cum vero mature eius mater obiisset, pueri turam, tres iam annos nati, tum Vincentia gessit, soror natu maior, tum pater ipse; qui profecto, ut erant pleni fide, non solum ad pauperum reverentiam et amorem informaverunt, sed etiam ad iis auxilia ferenda. Ac non semel factum, ut puer subuculam, soleas, ientaculum ieiunis aequalibus largiretur. Postquam autem est Iacobus iusto curriculo in Collegio Maximo Patrum Societatis Iesu versatus, et quidem magna laude, Panormitanam Studiorum Universitatem frequentare coepit, eo sane consilio, ut, medicinae discendae cum vacavisset, durae pauperum aegrotorum condicioni mederetur. Ceterum lauream honestissimo exitu adeptus, quattuor per annos eam artem in eorum commodum exercuit, quos, praeter quam quod gratiis curabat, suis etiam opibus adiuvabat. Cumque intellexisset imam omnium malorum radicem esse peccatum, cuperetque totum hominem confirmare, iam salubria Dominici Turano, sacerdotis pietissimi, consilia secutus est; qui, cum eius pietati moderaretur, suadebat ut et ipse sacerdotio initiaretur. Quo adepto, die altero et vicesimo Decembris, anno MDCCCLX, in catechesi pueris tradenda, in praedicando verbo Dei, in aegrotis curandis totus fuit, maxime vero illis qui in periculo mortis versarentur. Quare factum est, ut sacra aedes, cui Rector Panormi praeesset, pauperum domicilium fieret, quotquot tristissima fames acerbaque miseria urgeret. Ceterum, quod olim in amici domo advertit, ubi convivae partem cibi in pauperum victum seponebant, novorum coeptorum fons fuit, unde opes et facultates exprimeret ad inopes alendos pluresque stimulandos ad caritatem. Condidit ergo Sodalitatem «a buccea pauperum» (vulgo «boccone del povero», in quam tum clerici tum laici confluebant, qui subsidia colligerent, collecta distribuerent. Eum igitur videre erat vias viculosque Panormi celebrare stipemque ostiatim petere, quavis corporis gravitate neglecta. Ita plurimis familiis in ipsa illorum domo consultum est, quibus semel saltem in die calidus cibus praesto erat. Fuit etiam cum, si Dei Servo fidem facimus, divina Providentia miro modo egenti affuit, quem ad modum cum Sanctis Pater caelestis facere consuevit. Ad hoc, miseriarum cumulo tactus, quibus orphani pueri, puellae obnoxiae periculis, neglecti senes et aegroti adfligebantur, coepit religiosas domos constituere, quas «a misericordia» cognominabat: nam eo opere tum augustissimam bonitatis divinae notam praedicari, tum etiam in hominum memoriam revocari posse confidebat quam magna esset misericordium hominum beatitudo. Quo vero maior egenorum corporum et animorum cura esset, it etiam in animam induxit: ut religiosam familiam constitueret quae unice huic rei se dederet consecraretque. Orta est ergo, anno MDCCCLXXX, Congregatio «Servarum pauperum»; post vero annos quattuor secuta est Societas «Fratrum»; tandem anno MDCCCLXXXVII, est «Congregatio Missionariorum Servorum pauperum», condita, ac potuit beatus Dei Famulus fines suae caritatis proferre, multisque per Siciliam locis domos a misericordia excitare. Interim autem Dei Servus nulli pro suis pauperibus parcere labori: inserviebat enim illis manibus suis, maxime si impares sibi essent vel aegroti; eousque ut interdum et complecteretur et oscularetur, quasi pater filios, frater fratres. Tandem tot tantisque perfunctus laboribus ieiuniisque consumptus, die XIV Martii, anno MDCCCLXXXVIII, aetatis suae LIV, Deo animam reddidit serenissimo ore, ab omnibus desideratus, potissimum ab egentibus, qui eum patrem venerabantur. Crescente vero post mortem sanctitatis fama, sunt sive ordinarius sive apostolicus Processus recte instructi; quibus absolutis, Decretum de heroicitate virtutum die altero Aprilis, anno MDCCCCLXXXII, factum est, cui die IX Iulii, anno sequenti, aliud Decretum successit, quo Nos miraculum rite probavimus ad eius beatificationem propositum. Postremo, ad sacram illam caerimοniam diem diximus XXX mensis Octobris. Hodie igitur in foro S. Petri, Romae, inter Sacrum tum Iacobum Cusmano, tum alios per haec verba Beatos declaravimus: «Nos, vota Fratrum Nostrorum Salvatoris Pappalardo, Archiepiscopi Panοrmitani, Aloisii de Larrea et Legarreta, Episcopi Flaviobrigensis, et Conradi Ursi, Archiepiscopi Neapolitani, necnon plurium aliorum Fratrum in Episcopatu, multorumque christifidelium explentes, de Sacrae Congregationis pro Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus, ut Venerabiles Servi Dei Iacobus Cusmano, Dominicus a Ss.mo Sacramento et Ieremias de Valachia, Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum die ipsorum natali: beati Iacobi Cusmano die decima quarta Martii, beati Dominici a Ss.mo Sacramento die septima Aprilis, beati Ieremiae de Valachia die quinta Martii, in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti». Quae vero per has Litteras statuimus, perpetua esse volumus, contrariis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXX mensis Octobris, anno MDCCCCLXXXIII, Pontificatus Nostri sexto.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1983 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana