Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

FILIUS HOMINIS

VENERABILI SERVO DEI IEREMIAE DE VALACHIA,
RELIGIOSO PROFESSO ORDINIS FRATRUM MINORUM CAPPUCCINORUM,
 BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – «Filius Hominis non venit ministrari, sed ministrare et dare animam suam redemptionem pro multis (Mt 20, 28). Haec verba, quae totam Christi missionem hoc in mundo complectuntur, efficienda sibi proposuit humilis Frater Minor Capuccinus Ieremias de Valachia, qui Deo gratias agebat quod indesinenter inservire ac subici omnibus poterat, et magno afficiebatur gaudio cum, actus oboedientiae et caritatis erga proximum exsequens, animam suam Domino tradebat. Is die XXIX mensis Iunii anno MDLVI ortus in pago Valachiae Minoris, nunc vero Moldaviae in Romania, ex quattuor fratribus duabusque sororibus primogenitus, in baptismate est Ioannes appellatus. Eius parentes, vera fide catholica praediti, ruricolae de rebus domesticis bene constituti, congruam proprietatem agrariam colebant. Ab ultima iuventute vocationem divinam ad vitam Religiosam corde percepit. Genetrix eius, forsitan ex colloquiis cum missionariis Franciscanis Italis habitis, candida veneratione loqui solebat illi de Italico populo, ubi Vicarii Christi sedes exstaret, necnon de Religiosis ibi degentibus. His mirandis rebus allectus, et potius ineluctabili permotus gratiae divinae afflatu, duodeviginti annos natus familiam terramque patriam reliquit iterque in Italiam confecit. Longum est hic tot tantasque diuturni itineris narrare vicissitudines, quae tam arduae fuerunt, ut incommodorum aerumnarumque specimina essent iis, quos frater Ieremias hortabatur ad crucem amoris Dei causa portandam. De natali terra egrediens, montes pertransiit Carpates et in principem urbem Transilvaniae Albam Iuliam advenit, ubi sistere et duos annos commorari est coactus; quod tempus ad victum quaerendum insumpsit, lapides lateresque transferens ad muros urbis solidandos. Divina tandem Providentia factum est ut clarissimus medicus Petrus Lo Iacono obviam ei veniret et eum tamquam famulum in itinere ad urbem Barium assumeret. Quocum Ioannes, imperviis transitas viis, post tres menses Ragusium in Dalmatia attigit; unde navi oneraria Barium vectus est.

Cum ibi annum fere permansisset ut minister apud pharmacopolam, denique anno MDLXXVIII tempore quadragesimali Neapolim se contulit. Hac in urbe postulavit et obtinuit ut tamquam frater laicus apud Fratres Minores Capuccinos, quos antea cognoverat, admitteretur; atque die VIII mensis Maii anno MDLXXVIII in novitiatu Suessae Auruncae, apud Casertam, habitum religiosum induit, nomen capiens sibi fratrem Ieremiam a Valachia. Post annum religiosa nuncupavit vota, Domino promittens Regulam Fratrum Minorum per totum vitae decursum se esse observaturum. Primis sex annis vitae religiosae nonnullis in domibus Ordinis actis, ab anno MDLXXXV usque ad supremum vitae diem, id est per quadraginta annos absque intermissione Neapoli, apud «S. Eframo Nuovo», valetudinario dοmus Immaculatae Conceptionis addictus est. Assidue contemplationi vacans, pietatem erga caelestem Patrem magis in dies excolebat; cuius filium peculiarem in mοdum se esse sentiebat in recitanda Oratione Dominica, quam singulariter diligebat. Eadem ferme verba Sancti Francisci crebro repetebat, dicens: «Summum Deum diligamus, qui tam dignus est ut diligatur; diligamus eum, quoniam summe bonus est, et tot pro nobis operatus est». Perennes interioris vitae fontes ei erant Passio Domini, quam continenter meditabatur, et Eucharistia, quam flagrantissimo ardore et sumebat et adorabat. Deiparam Virginem filii more colebat, simul alios adhortans ut ad eam maxima fidentia confugerent. Obsequentissimum se praebebat non tantum Mοderatoribus, verum etiam ceteris Fratribus, exsequens sine ulla exceptione omnia quae iubebantur. In paupertatis et paenitentiae via Sancti Francisci vestigia persequebatur, blandam tum in rerum inopia cum in austeritate laetitiam ostendens. Humilis et strenuus, serenus et officiosus, evangelica spiritus libertate omnes conciliabat: adultos et parvulos, divites et pauperes, suadens ut Deum proximosque diligerent. Divino Spiritu ductus, peculiaribus fruebatur charismatibus, velut sanationum gratia et prophetiae cordiumque perscrutandorum dono; sed potissimum fulsit charismate, omnium maximo, divini amoris, quem pauperibus et afflictis serviendo ostendit. Ceterum omnibus modis totum pauperibus se dedidit, ac maximοpere studuit eosdem a misera allevare condicione saepe ipsemet solvens expensas. Quidquid in conventu et in horto colligere pοterat, pauperibus dabat. Exoptabat etiam non solum ut ianua conventus, sed et aditus ad hοrtum pateret pauperibus, ut sumerent necessaria: scilicet largitate Patris caelestis afflabatur ad gratis praestandum, quod gratis acceperat. Cum autem in magno Fratrum valetudinario infirmorum ministerio destinatus esset, ea quidem opportunitas fuit ut ovines divitiae tum liberalitatis tum mirae eius abnegationis innotescerent. Qui profecto assidue infirmis aderat, sibi reservans uti optabile privilegium ea officia, quae humiliora et graviora videbantur, iisque infirmis subvenire studebat, quibus difficilius et durius erat assidere. Minime sibi parcens, virtutibus patientiae et hilaritatis omnibus erat exemplo. Tam inconsueta caritas intra parietes conventus circumscribi non poterat; adeo ut viri ecclesiastici et optimates et humiles morbis vexati fratris Valachiani praesentiam optarent, Praepositi alioquin lacere non poterant, quin sanctam oboedientiam concederent tam evangelico servitio. Nec equidem frater Ieremias aut periculis ant detrimentis parcebat ad solamen patientibus paterna lenitate ferendum. Et hac ipsa causa, cum quondam infirmum visitatum iret, hieme gelidissima, exeunte mense Februario anno MDCXXV est violenta pleuritide-peripneumonia correptus, quae vires eius validissimas extenuavit. Ille vero, gaudens quοd in actu oboedientiae et amoris Domino Iesu similis esset, anno maximi Iubilaei MDCXXV, die V mensis Marte, cum undeseptuagesimum aetatis atque septimum et quadragesimum vitae religiosae annum ageret, ad aeterni gaudii mansionem pientissime transiit. Diffusa obitus notitia, postero die tanta populi multitude in ecclesiam Immaculatae Conceptionis convenit, ut Servi Dei corpus clam notte sequenti humaretur. Sanctitatis fama sic in dies percrebrescebat, ut Neapoli die XX mensis Septembris eodem anno MDCXXV processus ordinarius apertus sit. Duos post annos, id est anno MDCXXVII, die XXVI mensis Septembris, Urbanus PP. VIII introductionem Causae indixit et Commissionem processus apostolico instruendo constituit. Anno MDCLXXVII, die XXVI mensis Septembris, Innocentius PP. XI induisit ut in sola sessione plenaria Sacrae Rituum Congregationis disceptaretur utrum virtutes gradu heroico exercitae essent necne. Haec tamen inquisitio, nescimus quanam de causa, non facta fuit. Cumque beatificatio Servi Dei proxima et certa videretur, totum huiusmodi iter, rationibus ab ipsa Causa alienis, ad nostrani usque aetatem intermissum fuit. Tandem die XII mensis Februarii anno MCMLII sessio antepraeparatoria; die XIII mensis Novembris anno MCMLVI sessio praeparatoria, et die XV mensis Decembris anno MCMLIX sessio plenaria habita est; resque quidem optime cesserunt. Praeterea, die XVIII mensis Decembris anno MCMLIX Summus Pontifex Ioannes XXIII decretum promulgavit super Servi Dei virtutibus in gradu heroico; ac, postquam de uno miraculo, quod a Deo effectum, eo deprecante, dicebatur, inquisitum est, Sacra Congregatio pro Causis Sanctorum miraculum verum esse asseveravit, atque die XIII mensis Ianuarii hoc anno Nos comprobationis decretum fecimus et veniam hanc dedimus, ut, attenta aliorum signorum solida fama, ab alterius miraculi probandi lege actores Causae eximerentur. Quibus omnibus actis dies est statutus ad celebrandam sollemnem beatificationem tum Ieremiae de Valachia, tum Iacobi Cusmano et Dominici a SS.mo Sacramento. Hoc igitur mane, in area ante Petrianam Basilicam patente, hanc sumus inter sacra formulam elocuti: «Nos, vota fratrum Nostrorum Salvatoris Pappalardo, Archiepiscopi Panormitani, Aloisii de Larrey y Legarreta, Episcopi Flaviobrigensis, et Conradi Ursi, Archiepiscopi Neapolitani, necnon plurium aliorum Fratrum in Episcopatu, multorumque christifidelium explentes, de Sacrae Congregationis pro Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus, ut Venerabiles Servi Dei Iacobus Cusmano, Dominicus a SS.mo Sacramento et Ieremias de Valachia, Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum die ipsorum natali: Beati Iacobi Cusmano die decima quarta Martii, Beati Dominici a SS.mo Sacramento die septima Aprilis, Beati Ieremiae de Valachia die quinta Martii, in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possint. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti». Quae vero per has Litteras statuimus firma sint in perpetuum, contrariis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXX mensis Octobris, anno MCMLXXXIII, Pontificatus Nostri sexto.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1983 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana