Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

EX QUO

DELEGATIO APOSTOLICA LAOSIANA CONSTITUITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Ex quo Dei consilio beatissimo Petro, Apostolorum Principi, in regimen totius Ecclesiae successimus, omni profecto diligentia studemus, ut ea adducantur ad exitum proposita, quae ad christianorum fidelium supernam prοcurandam utilitatem conducant. Libenti igitur animo sententiam accipiendam esse censuimus Sacrae Cοngregationis pro Gentium Evangelizatione, quae ut in Republica Democratica Populari Laosiana propria formaretur Delegatio Apostolica proposuit, qua satius bono spirituali animarum consuleretur; etenim per Decretum die decimo mensis Februarii editum, anno MCMLXIV, nomini Delegationis Apostolicae tunc dictae «in Thailandia et Paeninsula Malacensi» adiuncta fuit denominatio in «Laos», quae firma exstitit etiam post mutatum nomen eiusdem Delegationis, et usque ad hodiernum diem appellabatur in «Laos» et in «Malaysia» Delegatio. Quapropter Nos, certa scientia ac matura deliberatione, omnibus perpensis et auditis iis quorum interest, harum Litterarum Apostolicarum vi, Delegationem Apostolicam Laosianam constituimus, eidemque omnia et singula deferimus iura, privilegia, honores et praerogativas, quae solent huiusmodi Legationibus conferri. Decernimus praeterea, ut conditae Delegationis Apostolicae sedes in civitate Bankokiensi maneat nisi posthac aliter caveatur. Quae vero per praesentes Litteras Apostolicas statuimus firma sint omnino nunc et in posterum, vimque suam habeant, contrariis quibuslibet non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die VII mensis Decembris, anno MCMLXXXIII, Pontificatus Nostri sexto.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1983 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana